monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LXXXIX. IN EODEM FESTO. Lectio libri Levitici.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA LXXXVIII. SABBATO IN DUODECIM LECTIONIBUS. Lectio Ioelis prophetae. <<<     >>> HOMILIA XC. IN EODEM FESTO. Lectio libri Deuteronomii.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LXXXIX. IN EODEM FESTO. Lectio libri Levitici.

1 In diebus illis locutus est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere filiis Israel, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestrae ad sacerdotem.
2 Qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabilis sit pro vobis, etc. Terram a Domino datam evangelicam doctrinam et conversationem frequenter docuimus: ipsa enim terra dicitur propter fructus virtutum quae ex ea oriuntur, ab ipso autem data est; neque enim mediatore ad hanc usus est, sed proprio eam annuntiavit ore.
3 Quando ergo ingressi sunt et messuerunt segetes eius hi qui susceperunt salutare verbum.
4 Illi enim sunt et messores intelligibilis segetis, ad quos Dominus dicebat: Messis quidem multa, operarii autem pauci.
5 Rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem suam.
6 Manipulum autem primitiarum intelligibilis Sacerdos Christus, corpus proprium offerebat.
7 Quia enim capitulum sive summa messis, verbi videlicet Salvatoris et divinae praedicationis mortuorum erat resurrectio, verus manipulus et verae primitiae nostrae messis tunc intelligibilis Sacerdos Christus corpus proprium a mortuis suscitavit.
8 De quo Paulus dicebat: Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium.
9 Sed quando hoc factum est? Altera die sabbati.
10 Et sanctificabit illum sacerdos, esse autem primam diem Dominicae passionis ea quae ante hoc diximus ostenderunt, in qua Dominus suam hostiam non sine ratione dispensavit, ab altero die sabbati numerari praecepit quinquaginta dies, Dominicum diem procul dubio volens intelligi; hic enim est altera dies sabbati: in hac enim resurrectio facta est, a qua hebdomadae numerantur septem usque ad alteram diem expletionis hebdomadae septimae, Dominica rursus die Pentecostes celebramus festivitatem in qua sancti Spiritus adventum meruimus.
11 Et sic offeretis sacrificium novum Domino ex omnibus habitationibus vestris, panes primitiarum duos ex duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in primitias Domini.
12 Novum sacrificium, dicens, legis sacrificia vetera exclusit.
13 Evangelica autem pro illis introduxit.
14 Deinde addens de habitationibus vestris Ecclesiam significavit, et panes quidem primitiarum duos, id est, legem et Evangelium.
15 Sunt ergo ex duabus decimis similae fermentatae, ex doctrina quae perfectam Dei divinitatem et perfectam humanitatem tradit, nec aliter coqui nisi per talem doctrinam possint.
16 Sed primitiae sunt Domino: primum enim Dominus cum legem perfecit et Evangelium post hoc docuit: Audite quia dictum est antiquis, non occides, ego autem dico vobis, omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio.
17 Coniunxit enim hic legem Evangelio propter quod eius primitiae dicuntur.
18 Et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo.
19 Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et in generationibus vestris.
20 Quid ergo in ea est quod in his excellit: ecce enim et alios dies sanctos appellat, sed et de hoc primum, inquit, et appellabitis hunc diem celeberrimum, et post hoc atque sanctissimum, ut in eo cognosceres quid cum aliis commune, et quid in se proprium habet.
21 In ipso enim gentium vocatio non praedicari solum, sed et operari coepit, quando Parthi, et Medi, et Elamitae, et qui habitabant Mesopotamiam, Iudaeam et Pamphyliam, omnesque reliquae gentes quas Lucas dinumeravit, audire Apostolos linguis suis magnalia Dei loquentes praedicantesque coeperunt.
22 Nullum ergo opus servile in illo die faciamus, id est, quod ad servitutem pertinet, sed legitimum sempiternum in cunctis habitaculis et generationibus nostris servemus, nihil servile operandum in tempore quo ad nos venit Spiritus, quia ubi Spiritus Domini, ibi libertas, cui cum Patre, et Filio laus, honor et gloria permanet in saecula saeculorum.
23 Amen.
Hrabanus Maurus HOME