Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LXXXV. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore accedentes discipuli ad Iesum dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quae circa sunt, divertant et inveniant escas, etc. Die declinata turbas Salvator reficit, quia vel fine saeculorum propugnante, vel cum sol iustitiae pro nobis occubuit, spiritalis inediae fuimus tabe salvati. |
| 2 | Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. |
| 3 | Provocat apostolos ad fractionem panis, ut illi se non habere testantibus magnitudo signi notior fiat: simul insinuans, quia per eos quotidie ieiunia nostra sunt corda pascenda. |
| 4 | Quid enim ait Petrus cum per epistolas loquitur, nisi ut verbi pabulo corda nostra male ieiuna satientur? Quid Paulus? Quid Ioannes per epistolas loquentes operantur, nisi ut mentes nostrae coelestia alimenta percipiant, et inediae suae fastidium quo moriebantur vincant? At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces. |
| 5 | Nondum erant apostolis plus quam quinque panes Moysaicae legis et duo pisces utriusque testamenti, quae diutius abdito mysteriorum latentium quasi nudis abyssi tegebantur atque alebantur occulta. |
| 6 | Erant autem fere viri quinque millia. |
| 7 | Quia quinque sunt exteriores hominis sensus, quinque millia viri Dominum secuti; designant eos qui in saeculari adhuc habitu positi exterioribus quae possident bene uti noverunt: qui recte quinque panibus aluntur, quia tales necesse est legalibus adhuc praeceptis institui. |
| 8 | Nam qui mundo ad integrum renuntiant, et quatuor sunt millia et septem panibus refecti: hoc est et Evangelica perfectione sublimes, et spiritali sunt gratia docti. |
| 9 | Cuius significandae distantiae causa, mystice reor in introitu quidem tabernaculi quinque columnas deauratas, ante oraculum vero, id est, Sancta sanctorum quatuor fieri iussas, quia videlicet incipientes, per legem castigantur ne peccent; perfecti autem per gratiam, ut devotius Deo vivant admonentur. |
| 10 | Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. |
| 11 | Et ita fecerunt. |
| 12 | Diversi convivantium discubitus diversos per orbem conventus Ecclesiarum quae unam catholicam faciunt designant. |
| 13 | Qui bene non solum quinquageni, sed attestante Marco, etiam centeni discubuerunt: nam quia quinquagesimus poenitentiae psalmus est, centenarius autem numerus de laeva transit in dextra. |
| 14 | Quinquageni ad convivium Domini discumbunt, quia adhuc in poenitentia commissorum positi verbi auditum percipiunt: centeni autem quia iam praesumpta veniae spe de solo vitae aeternae desiderio suspirant. |
| 15 | Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in coelum et benedixit illis: et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas. |
| 16 | Et manducaverunt omnes et saturati sunt. |
| 17 | Turbis esurientibus Salvator non nova creat cibaria, sed acceptis his quae habuerunt discipuli, benedixit, quia veniens in carne non alia quam praedicta sunt praedicat; sed prophetiae dicta mysteriis gratiae gravida demonstrat. |
| 18 | Respicit in coelum, ut illuc dirigendam mentis aciem, ibi lumen scientiae doceat esse quaerendum, frangit et ante turbas ponenda distribuit discipulis: quia clausa legis et prophetiae sacramenta eis quae per mundum praedicent patefacit, largitor omnium bonorum Dominus noster Iesus Christus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 19 | Amen. |