monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LXXXIV. ITEM FERIA IV. Lectio Isaiae prophetae.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA LXXXIII. FERIA IV. Lectio libri Sapientiae. <<<     >>> HOMILIA LXXXV. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LXXXIV. ITEM FERIA IV. Lectio Isaiae prophetae.

1 Haec dicit Dominus Deus: Audi, Iacob serve meus, et Israel, quem elegi, faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus, etc. Nunc cum prophetica lectio legeretur, audistis, fratres charissimi, Israeliticum populum ad fidem incitantem et bona spiritalia eis promittentem prophetam atque dicentem: Audi, Iacob serve meus, et Israel, quem elegi.
2 Bene enim servum prius et postea nominavit electum, quia propter servitium sancti nominis Dei electionem quisque merebitur ante Deum ut iustus efficiatur, ac deinde cum quis vitia et peccata supplantat et Domini sui voluntatem sequitur ut Iacob supplantator interpretatur tunc, postremo Israel, quod est vir videns Deum, recte dici potest, qui iam ad aeternam Dei visionem bonis festinat operibus, faciens et formans te ab utero auxiliator tuus, quia in principio nascentis Ecclesiae omnes credentes et praeceptis meis obedientes de persecutorum manibus conservavi, et a crudelitate saevientium eum.
3 Quia ego sum qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor.
4 Quia misericors sum et multarum miserationum, delebo omnes iniquitates tuas in aspersione sanguinis mei; quem pro totius mundi fundam redemptione: delens chirographum maledictionis, quod Adam meruit in paradiso transgressione praecepti, quod contra humanum genus scriptum erat, et peccatorum tuorum ultra non recordabor.
5 O plebs fidelis, quae tibi si in me recte ac sincere credideris in baptismate dimissurus sum.
6 Deduc me in memoriam et iudicemus simul, narra si quid habes ut iustificeris.
7 Vide simul et recogita ea quae passus es non immerito sustinere, quia peccata multa quae gessisti hoc tibi promerebantur, ut tanto tempore sub potestate diaboli iaceres; cui tanto tempore deseruisti me derelinquens, et praecepta mea quasi nihil contemnens.
8 Sed et nunc scito me misereri tui non ob meritum tuum, sed propter meam tantum clementiam.
9 Noli timere, serve meus Iacob, et rectissime, quem elegi.
10 Nunc quia conversus a malitia tua, idola vana muta quae non profuerunt tibi dereliquisti, et ad me per poenitentiam scelerum conversus, et supplicando et deserendo vitia et peccata, electus meus vocaberis, quia iam es mea secutus praecepta.
11 Effundam enim aquas super sitientem.
12 Qui sitit fontem salutaris doctrinae, effundam super eum per ora sanctorum doctorum in Ecclesia, vel etiam fontem baptismatis effundam super fideles ut emundentur ab omnibus sceleribus suis, et remissionem omnium percipiant peccatorum, et fluenta Evangelicae doctrinae effundam super corda arida, quae nunc usque ad baptismum nullum fructum boni operis protulerunt.
13 Et effundam de spiritu meo super semen tuum, et benedictionem meam super generationem tuam, dicit Dominus omnipotens.
14 Ac si diceret, quia per manus impositionem sanctorum meorum sacerdotum post baptismi sacramentum, effundam super filios meos quos mihi sponsa Ecclesia parturivit, spiritum sapientiae et intellectus, spiritum consilii et fortitudinis, spiritum scientiae et pietatis, et adimplebo eos spiritu timoris et amoris mei, et haereditabo eos in benedictione perpetua qui meis fideliter obedire praeceptis curaverint; agnoscat ergo catholicus Christianus fructus operis sui, quia et nihil sunt bona quae fecerat, nisi de sancti Spiritus irrigatione processerint.
15 Unde dicit Apostolus, nullas homini proficere virtutes sine charitate.
16 Idemque dicit charitatem Dei diffusam esse in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis.
17 Cavendum est ergo ne forte bona quae facimus elatione perdamus.
18 Nam omni se merito despoliat qui de studiis industriae suae in se magis quam Domino gloriatur.
19 Vana sunt enim et noxia unde nos gloriari vult mundus, cum suis amatoribus periturus, quae omnimodis repudiare debemus, ut bona conscientia de sanctitate morum, de acquisitione virtutum, de dono Dei et promissione futuri regni ineffabiliter gloriemur per Iesum Christum Dominum nostrum, qui cum Patre et Spiritu sancto regnat Deus in saecula saeculorum.
20 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA LXXXIII. FERIA IV. Lectio libri Sapientiae. <<<     >>> HOMILIA LXXXV. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LXXXIV. ITEM FERIA IV. Lectio Isaiae prophetae.