Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LXXXII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore dixit Iesus similitudinem hanc: Homo quidam fecit coenam magnam et vocavit multos. |
| 2 | Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia, etc. Quis est iste homo, nisi ille de quo per prophetam dicitur, et homo est et quis cognoscit eum, qui fecit coenam magnam quia satietatem nobis internae dulcedinis praeparavit. |
| 3 | Qui vocat multos, sed pauci veniunt. |
| 4 | Quia nonnunquam ipsi qui ei per fidem subiecti sunt, aeterno eius convivio male vivendo contradicunt. |
| 5 | Et misit servum suum hora coenae dicere invitatis ut venirent, quia iam parata sunt omnia. |
| 6 | Quid hora coenae nisi finis est mundi? in quo nimirum nos sumus? sicut iam dudum Paulus testabatur dicens: nos in quos fines saeculorum devenerunt. |
| 7 | Si ergo iam hora coenae est, cum vocamur, tanto minus debemus excusare nos a convivio Dei quanto propinquasse iam cernimus finem saeculi. |
| 8 | Idcirco autem hoc convivium Dei non prandium, sed coena nominatur, quia post prandium coena restat, post coenam vero convivium nullum restat, et quia aeternum Dei convivium vobis in extremo praeparabitur: rectum fuit ut hoc non prandium, sed coena vocaretur. |
| 9 | Sed quis per hunc servum qui a patrefamilias ad invitandum mittitur nisi praedicatorum ordo signatur? Ad repellendum autem fastigium nostrum iam parata sunt omnia, quia ad abstergendum mentis nostrae torporem in coena Dei ille nobis singularis agnus occisus est, qui tulit peccata mundi. |
| 10 | Et coeperunt omnes simul excusare. |
| 11 | Offert Deus quod rogari debuit. |
| 12 | Non rogatus dare vult quod vix sperari poterat ut dignaretur largiri postulatus et tamen contemnitur. |
| 13 | Paratus delicias refectionis aeternae denuntiat, et tamen simul omnes excusant. |
| 14 | Sed dicunt aliqui, excusare nolimus, ad illud enim supernae refectionis convivium et vocari et pervenire gratulamur. |
| 15 | Qui verum profecto dicunt si non plus terrena quam coelestia diligunt, si non amplius rebus corporalibus quam spiritualibus occupantur. |
| 16 | Unde hic quoque ipsa excusantium causa subiungitur, cum protinus subinfertur: Primus dixit ei: Villam emi, et necesse habeo exire et videre illam; rogo te, habe me excusatum. |
| 17 | Quid per villam nisi terrena substantia designatur? exit ergo videre illam qui sola exteriora cogitat propter substantiam. |
| 18 | Et alter dixit: Iuga boum emi quinque, et eo probare illa; rogo te habe me excusatum. |
| 19 | Quid in quinque iugis boum nisi quinque corporis sensus accipimus? qui recte quoque iuga vocati sunt quia in utroque sexu geminantur. |
| 20 | Qui videlicet corporales sensus, quia comprehendere nesciunt interna, sed sola exteriora cognoscunt, et descrentes intima, ea quae extra sunt tangunt, recte per eas curiositas designatur. |
| 21 | Grave namque curiositatis est vitium, quae dum cuiuslibet mentem ad investigandam vitam proximi exterius dicit, semper ei sua intima abscondit. |
| 22 | Sequitur rogo te habe me excusatum. |
| 23 | Dum enim dicit rogo, et tamen venire contempsit, humilitas sonat in voce, superbia in actione. |
| 24 | Et ecce hoc diiudicat pravus quisque cum audit, nec tamen ea quae diiudicat agere desistit. |
| 25 | Et alius dixit: Uxorem duxi, et ideo non possum venire. |
| 26 | Quid per uxorem nisi voluptas carnis accipitur? nam quamvis bonum sit coniugium, atque ad propagandam sobolem providentia divina constitutum, nonnulli tamen non per hoc fecunditatem prolis, sed desideria expetunt voluptatis, et ideo per rem iustam significari potest non incongrue res iniusta. |
| 27 | Ad coenam nos ergo aeterni convivii summus paterfamilias invitat, sed dum hunc terrena cura occupat, illum alieni actus sagax cogitatio devastat, alterius etiam mentem voluptas carnis inquinat, fastidiosus quisque ad aeternae vitae epulas non festinat. |
| 28 | Et reversus servus nuntiavit haec domino suo. |
| 29 | Tunc iratus paterfamilias dixit servo suo: Exi cito in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, caecos et claudos, introduc huc. |
| 30 | Ecce qui terrenae substantiae plus iusto incubat, venire ad Dominicam coenam recusat. |
| 31 | Qui labori curiositatis insudat, praeparata vitae alimenta fastidit. |
| 32 | Qui carnalibus desideriis in haeret, spiritalis convivii epulas respuit. |
| 33 | Quia ergo venire superbi renuunt, pauperes eliguntur. |
| 34 | Cur hoc? quia, iuxta Pauli vocem, infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia. |
| 35 | Pauperes autem et debiles dicuntur qui iudicio suo apud semetipsos infirmi sunt. |
| 36 | Nam pauperes et quasi fortes sunt, qui et positi in paupertate superbiunt. |
| 37 | Caeci vero sunt qui nullum ingenii lumen habent: claudi quoque qui rectos gressus in operatione non habent. |
| 38 | Sed dum morum vitia in membrorum debilitate signantur, profecto liquet quia sicut illi peccatores fuerunt qui vocati venire noluerunt, ita hi quoque pauperes sunt, qui invitantur et veniunt, sed peccatores superbi respuuntur et peccatores humiles eliguntur. |
| 39 | Sed deductis ad coenam pauperibus, quid puer subiungat audiamus: Domine, factum est ut imperasti et adhuc locus est. |
| 40 | Multi tales ad Dominicam coenam ex Iudaea collecti sunt. |
| 41 | Sed multitudo quae ex Israelitico populo credidit, locum superni convivii non implevit, intravit autem iam frequentia Iudaeorum, sed adhuc locus vacat in regno ubi suscipi debeat numerositas gentium. |
| 42 | Unde et eidem servo dicitur: Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea. |
| 43 | Cum de vicis et plateis ad coenam Dominus invitat, illum videlicet populum designat, qui tenere legem sub urbana conversatione noverat; cum vero convivas suos colligi ex viis et sepibus praecipit, nimirum agrestem populum colligere, id est, gentilem quaerit. |
| 44 | Notandum vero quod in hac invitatione tertio non dicitur invita, sed compelle intrare. |
| 45 | Nam sunt nonnulli qui bona facienda intelligunt, sed haec facere desistunt, his, ut superius diximus, plerumque contingit ut eos in carnalibus desideriis suis mundi huius adversitas feriat, saepe namque aut longa aegritudine tabescunt, aut afflicti iniuriis concidunt, aut percussi gravioribus damnis affliguntur, seque ipsos in suis desideriis reprehendentes ad Dominum corda convertunt. |
| 46 | Qui ergo huius mundi adversitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, atque a praesentis vitae desideriis corriguntur, quid isti nisi compelluntur ut intrent? sed valde est tremenda sententia, quae protinus subinfertur. |
| 47 | Ait enim: Dico autem vobis quod nemo virorum illorum qui vocati sunt, gustabit coenam meam. |
| 48 | Ecce per se vocat, per angelos vocat, per patres vocat, per prophetas vocat, per apostolos vocat, per pastores vocat, plerumque per miracula vocat, plerumque per flagella vocat, aliquando per huius mundi prospera vocat, aliquando per adversa, nemo contemnat ne dum vocatus excusat, cum voluerit intrare non valeat. |