Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LXXIX. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
| 1 | In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere, etc. Postquam hortatus est audientes, ut se praepararent ad omnia sustinenda pro veritate atque iustitia, et non absconderent bonum, quod accepturi erant, sed ea benevolentia discerent ut caeteros docerent non ad laudem suam, sed ad gloriam Dei bona sua opera referentes, incipit eos informare et docere quid doceant, tanquam si quaererent dicentes: Ecce volumus omnia sustinere pro tuo nomine et doctrinam tuam non abscondere. |
| 2 | Sed quid est hoc ipsum quod vetas abscondi, et pro quo iubes omnia tolerari: nunquid aliud dicturus es contra ea quae in lege scripta sunt: non, inquit, nolite enim putare quoniam veni solvere legem aut prophetas. |
| 3 | Non veni solvere sed adimplere. |
| 4 | In hac enim sententia sensus duplex est, et secundum utrumque tractandus est. |
| 5 | Nam qui dicit, non veni solvere legem, sed adimplere, aut addendo dicit quod minus habet, aut faciendo quod habet. |
| 6 | Ergo prius consideremus quod primo posui. |
| 7 | Nam qui addidit quod minus habet non utique solvit quod invenit, sed magis perficiendo confirmavit. |
| 8 | Sive ergo ea quae de se prophetata sunt complere venit inhumanatus, sive illa quae antea propter infirmitatem audientium rudia et imperfecta fuerant complere, iram tollens et vicem talionis excludens et occultam in mente concupiscentiam habere prohibens. |
| 9 | Amen, quippe, dico vobis, donec transeat coelum et terra, iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant. |
| 10 | Promittuntur coeli novi et terra nova quae facturus est Dominus Deus, si enim nova creanda sunt, consequenter haec erunt transitura. |
| 11 | Quod autem sequitur, Iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec haec omnia fiant, ex figura litterae ostenditur quod etiam quae minima putantur in lege sacramentis specialibus plena sunt, et omnia recapitulantur in Evangelio. |
| 12 | Inter litteras ergo, Iota minor est caeteris, quae uno dicto fit, apex autem etiam ipsius est aliqua in summa particula, quibus verbis ostendit in lege ad effectum etiam minima quaeque produci. |
| 13 | Apte autem Iota Graecum et non Ioth Hebraeum posuit, quia Iota in numero X significat, et decalogum legis enumerat, cuius quidem apex et perfectio est Evangelium. |
| 14 | Qui, ergo, solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum. |
| 15 | Itaque nec minima quidem mandatorum Dei, nisi cum piaculo Dei constituti esse solvenda, futuros minimos, id est novissimos ac poene nullos denuntians minima solventes. |
| 16 | Nulla autem his minora possunt esse, quae minima sunt, minimum est autem omnium, Domini passio et crucis mors, quam si quis tanquam erubescendam non confitebitur, erit minimus, confitenti vero magnae in coelo vocationis gloriam pollicetur. |
| 17 | Aliter autem suggillat Pharisaeos hoc capitulo, qui contemptis mandatis Dei statuerunt proprias traditiones quod non eis prosit doctrina in populis, si vel parvum quod in lege praeceptum est destruant. |
| 18 | Mandata ergo minima significantur per unam Iotam aut unum apicem, sicut supra ostensum est; qui ergo solverit et docuerit sic, id est, secundum id quod solvit, non secundum id quod invenit et legit, minimus vocabitur in regno coelorum: ubi nisi magni esse non possunt. |
| 19 | Potest et hoc moraliter accipi; solvit autem mandatum Dei is qui non implet, quanquam non in mandato solutionem faciat, sed in semetipso, firmum est enim Dei mandatum et potest solvi scriptura, lex ergo quodammodo ligatio est, qui autem ligationes Dei excidit, ipse mandata solvit, in semetipso et non in ipsis. |
| 20 | Talis quidem ille minimus vocabitur in regno coelorum: quia despectissimus est in Ecclesia sanctorum. |
| 21 | Nam et regnum coelorum hic praesentem Ecclesiam significat, sicut et alibi, ubi scriptum est: Simile est regnum coelorum sagenae missae in mare; et Regnum Dei intra vos est. |
| 22 | Qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum; in faciendo enim legis mandata magni nomen meretur ille qui docet quia non doctores, nec auditores, sed factores legis iustificabuntur apud Deum. |
| 23 | Quibus merces etenim ab ipso bonorum omnium largitore in futuro retribuetur, Domino videlicet Iesu Christo qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. |
| 24 | Amen. |