Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LXXVIII. FERIA IV. Lectio Epistolae B. Pauli apostoli ad Colossenses.
| 1 | Fratres, mortificate membra vestra quae sunt super terram, etc. Quia immortales post resurrectionem effecti peccare ultra non poterimus, mortales vero sequitur ut peccent. |
| 2 | Sicuti ergo ex diversis membris peccatorum compositum mortalem hominem supponit propter quod et mortales talia agere possint, nam quod dixit, membra quae sunt super terram, ut dicat actus pravos quos solent mortales sequi. |
| 3 | Mortificatis ergo istis membris resurgimus in fide prius. |
| 4 | Quomodo autem praecedit mors secundum spiritum resurrectionem, quae est secundum spiritum, sic praecessura est mors secundum carnem resurrectionem, quae futura est secundum carnem. |
| 5 | Fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus. |
| 6 | Neque enim beatus Apostolus ad abscissionem manuum aut pedum aut genitalium immiti nos praeceptione compellit, sed corpus peccati et quae sit eius destructio consequenter exponit. |
| 7 | Ut iam, inquit, non serviamus peccato, a quo etiam se liberari cum eiulatu postulat dicens, infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Hoc itaque peccati corpus multis vitiorum membris probatur exstructum, et ad eius attinet portionem quidquid et facto et dicto vel cogitatione peccatur. |
| 8 | Notandum quod idolorum culturam avaritiam vocavit, quasi quae a similitudine Dei eos possit divellere. |
| 9 | Nec enim possibile est ut quis se a pravis negotiis abstineat, qui plus habendi cupiditate tenetur, ideo avaritiam idolorum servituti comparat. |
| 10 | Neque hoc silendum arbitror, quod sicut fornicationis genera sunt tria, quod per commistionem sexus utrumque perficitur secundum quod absque femineo tactu pro quo Ieremiae patriarchae Iudae filius a Domino percussus legitur, quod in Scripturis sanctis immunditia nuncupatur: super quo Apostolus, dico, inquit innuptis et viduis, bonum est illis si sic permanserunt sicut ego. |
| 11 | Quod si se non continent nubant, melius est enim nubere quam uri, tertium quod animo ac mente concipitur de quo Dominus in Evangelio, qui viderit, ait, mulierem ad concupiscendum eam iam maechatus est eam in corde suo. |
| 12 | Ita philargyriae genera sunt tria: primum quod renuntiantes divitiis a facultatibus suis spoliari non sinit, secundum quod ea quae a nobis dispersa sunt, vel indigentibus distributa, resumere nobis maiore cupiditate persuadet: tertium quod ea quae ne antea quidem possidebamus desiderari et acquiri compellit; et ut ostenderet quomodo non potest quis ista sine noxa facere, propter quae, inquit, venit ira Dei super filios diffidentiae, non solum peccare nos absurdum est, sed et resurgentes si deliquerimus poenam necessariam expectatimus, in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis, dudum quidem agebantur a vobis quando cum praesenti vita totam spem vestram demetiebamini, nihil amplius exspectantes. |
| 13 | Nunc autem deponite et vos omnia, iam ultra secundum illa vivere vos non convenit qui maxime in immortalitate eritis, in qua consistere nunc forma existimamini. |
| 14 | Sed discedendum est nobis ab his omnibus, et deponere debemus iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore nostro. |
| 15 | Sciendum autem quod irae tria sunt genera, unum quod exardescit intrinsecus, aliud quod in verbum et opus effectumque prorumpit, quod odium nuncupatur, de quibus et Apostolus, nunc autem deponite, inquit, et vos omnia, iram et indignationem; tertium quod non ut illa fervens ad horam digeritur, sed per dies et tempora reservatur quod anni centum dicitur, quae omnia aequali sunt a nobis horrore damnanda. |
| 16 | Quapropter si illam summam divini praemii cupimus adipisci de quo dicitur, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, non solum haec e nostris actibus amputanda est, sed etiam de intimis animae radicitus exstirpanda. |
| 17 | Nolite mentiri invicem. |
| 18 | Non dixit alterutrum, sed invicem, hoc enim vult dicere, quoniam non est iustum ut cum simulatione vobis narretis, sed sincera mente. |
| 19 | Et quoniam membra nominavit, actus seipsum sequentes adiicit. |
| 20 | Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus eius. |
| 21 | Ex integro, inquit, convenit vos mortalem deponentes hominem, deponere etiam et actus consequentes illum. |
| 22 | Et induite novum, eum qui renovatur in agnitione Dei, secundum imaginem eius qui creavit eum. |
| 23 | Consentanea agere debetis huic novo, quem induti estis, renovati et facti secundum imaginem eius, qui istius recreationis nobis auctor exstitit, ut dicamini Christiani: Itaque inconvertibiles manere vos in bono per omnia convenit, hoc enim vobis in futuro aderit pro possibilitate in praesenti vita. |
| 24 | Deinde et ostendens huius recreationis bonum, inquit: Ubi non est gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus. |
| 25 | At ubi, inquit, in illa transformatione constiterimus, ultra non erit discretus Iudaeus et gentilis, nam circumcisionis et praeputii discretio interempta est, eo quod immortales sumus effecti, ita ut neque barbarus, neque liberi, neque servi possint ulterius perspici, Christo in omnibus apparente, ad cuius similitudinem immortalitate potiemur, praestante ipso omnium bonorum largitore, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti per omnia saecula saeculorum. |
| 26 | Amen. |