Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LXXVII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore. |
| 2 | Homo quidam erat dives, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, etc. Purpuram regii habitus esse colorem marinis e conchulis vinctam nemo fere qui dubitet: nam conchulae ferro circumcisae lachrymas purpurei coloris quibus lana tingatur emittunt, byssus vero genus est quoddam lini, nimium candidi et mollissimi: quod Graeci papaten vocant. |
| 3 | Admonuerat ergo Dominus supra facere, amicos de mammona iniquitatis, qui cum ab hac vita defecerimus, recipiant nos in aeterna tabernacula. |
| 4 | Quod audientes Pharisaei deridebant, verum ille quae proposuerat exemplis astruens, ostendit ideo divitem purpuratum irremediabiliter apud inferos tortum, quia pauperem Lazarum, a quo in vitae tabernacula recipi posset amicum sibi facere neglexerat: nonnulli autem putant praecepta Veteris Testamenti districtiora esse, quam novi: sed hi nimirum improvida consideratione falluntur. |
| 5 | In illo enim non tenacia sed rapina multatur, ibi res iniuste sublata restitutione quadruplici punitur: hic autem dives iste non abstulisse aliena reprehenditur, sed propria non dedisse; nec dicitur, quia vi unumquempiam oppressit: sed quia in acceptis rebus, se extulit. |
| 6 | Hinc ergo hinc summopere colligendum est: qua poena multandus sit, qui aliena diripit, si inferni damnatione percutitur, qui propria non largitur. |
| 7 | Et sunt nonnulli qui cultum subtilium pretiosarumque vestium non putant esse peccatum, quod si videlicet culpa non esset nequaquam sermo Dei tam vigilanter exprimeret, quod dives qui torquetur apud inferos, bysso et purpura indutus fuisset: nemo quippe vestimenta praecipua nisi ad inanem gloriam quaerit, videlicet ut honorabilior caeteris esse videatur: quam culpam possumus melius etiam e diverso colligere! quia si abiectio vilis indumenti virtus non esset, Evangelista de Ioanne vigilanter non diceret, erat indutus pilis camelorum. |
| 8 | Sed notandum nobis magnopere est in ore veritatis de superbo divite, et de humili paupere, quantus sit ordo narrationis: Ecce enim dicitur, homo quidam erat dives, et protinus subiungit Erat quidem mendicus nomine Lazarus. |
| 9 | Certe plus solent in populo nomina divitum, quam pauperum sciri. |
| 10 | Quid est quod Dominus de paupertate et divite verbum faciens, nomen pauperis dicit, nomen divitis non dicit, nisi quod Deus humiles novit atque approbat et superbos ignorat. |
| 11 | Unde et quibusdam de miraculorum virtute superbientibus in fine dicturus est, Nescio vos, unde scitis, discedite a me omnes operarii iniquitatis. |
| 12 | At contra Moysi dicitur, Novi te ex nomine: Ait ergo de divite, Homo quidam, ait de paupere, Egenus nomine Lazarus. |
| 13 | Ac si aperte dicat, pauperem humilem scio, superbum divitem nescio. |
| 14 | Illum cognitum per approbationem habeo, hunc per iudicium reprobationis ignoro. |
| 15 | Qui iacebat ad ianuam eius, ulceribus plenus, cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis: sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius. |
| 16 | Plenus ulceribus mendicus Lazarus ante ianuas divitis iacet, qua de re una, Dominus duo iudicia explevit: habuisset enim fortasse aliquam excusationem dives, si Lazarus pauper et ulcerosus ante eius ianuam non iacuisset, si remotus fuisset, si eius inopia non esset in oculis importuna; rursus si longe esset dives ab oculis ulcerosi pauperis minorem tolerasset tentationem pauper in animo. |
| 17 | Sed dum egenum et ulceratum ante ianuam divitis et deliciis affluentis posuit, in una eademque re et ex visione pauperis non miserentis divitis cumulum damnationis intulit, et rursum ex visione divitis, tentatum quotidie pauperem probavit, cui certe poterat ad poenam sufficere paupertas, etiam si sanus fuisset, rursum suffecisset aegritudo, etiamsi subsidium adesset; sed ut probaretur amplius pauper, simul hunc et paupertas et aegritudo labefecit, atque insuper videbat procedentem divitem obsequentibus cuneis fulciri et se in infirmitate et inopia a nullo visitari: Nam quia nemo ei ad visitandum aderat, testantur canes qui licenter vulnera lingebant, ex una ergo re omnipotens Deus duo iudicia exhibuit, dum Lazarum pauperem ante ianuam divitis iacere permisit, ut et dives impius damnationis sibi augeret ultionem, et tentatus pauper cresceret ad remunerationem. |
| 18 | Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahae. |
| 19 | Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. |
| 20 | Sinus Abraham requies est beatorum pauperum, quorum est regnum coelorum, quo post hanc vitam recipiuntur, sepultura inferni poenarum profunditas quae superbos immisericordes post hanc vitam devorat. |
| 21 | Elevans autem oculos suos cum esset in tormentis, vidit Abraham a longe et Lazarum in sinu eius; et ipse clamans dixit: Pater Abraham miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior hac flamma. |
| 22 | O quanta sublimitas iudiciorum Dei! quam districte agitur bonorum actuum malorumque retributio! certe superius dictum est: quia in hac vita Lazarus cadentes micas de mensa divitis quaerebat, et nemo illi dabat, nunc de supplicio divitis dicitur quia de extremo digito Lazari distillari aquam in ore suo concupiscit. |
| 23 | Qui ergo mensae suae vel minima dare noluit, in inferno positus, usque ad minima quaerenda pervenit: sed notandum valde est, quid sit quod dives in igne positus linguam refrigerari petit. |
| 24 | Mos quippe est sacri elogii ut aliquando aliud dicat, sed ex eodem dicto aliud innuat. |
| 25 | Superius hunc superbum divitem Dominus non loquacitati vacantem dixerat, sed superflue convivantem, neque hunc de loquacitate narravit, sed cum elatione et tenacia de edacitate peccasse; sed quia abundare in conviviis loquacitas solet, is qui hic male convivatus dicitur apud inferos gravius in lingua ardere perhibetur. |
| 26 | Sed cum gravi valde pavore pensandum est quod sequitur: Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala; nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. |
| 27 | Ecce enim cum dicitur, Recepisti bona in vita tua, indicatur et dives iste boni aliquid habuisse ex quo in hac vita bona reciperet, rursumque dum de Lazaro dicitur, quia recepit mala, profecto monstratur et Lazarum habuisse malum aliquod, quod purgaretur, sed mala Lazari purgavit ignis inopiae et bona divitis remuneravit felicitas transeuntis vitae. |
| 28 | Et in his omnibus, inter nos et vos chaos magnum firmatum est, ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. |
| 29 | Qua in re valde quaerendum est quomodo dicatur, ut hi, qui volunt ad vos transire non possint, quia enim hi, qui in inferno sunt, ad beatorum sortem transire cupiunt, dubium non est, qui vero iam in beatitudinis sorte suscepti sunt quo pacto dicitur quia transire ad eos, qui in inferno cruciantur, volunt? Sed sicut transire reprobi ad electos cupiunt, id est, a suppliciorum suorum afflictione migrare, ita ad afflictos atque in tormentis positos transire iustorum est, mente ire per misericordiam, eosque velle liberare, sed qui volunt de beatorum sede ad afflictos atque in tormentis positos transire, non possunt, quia iustorum animae quamvis in suae naturae bonitate misericordiam habeant, iam tamen auctoris sui iustitiae coniuncti tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur. |
| 30 | Sed postquam ardenti diviti de se spes tollitur, eius animus ad propinquos quos reliquerat, recurrit, quia reproborum mentem poena sua quandoque inutiliter erudit ad charitatem, ut iam tunc etiam suos spiritaliter diligant, qui dum hic peccata diligerent, nec se amabant. |
| 31 | Unde nunc sequitur: Et ait: Rogo ergo te, Pater, ut mittas eum in domum patris mei. |
| 32 | Habeo enim quinque fratres, ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. |
| 33 | Qua in re notandum, ardenti diviti quanta ad supplicium cumulantur. |
| 34 | Ad poenam namque suam ei et cognitio servatur et memoria. |
| 35 | Cognoscit enim Lazarum, quem despexit, fratrum quoque suorum meminit, quos reliquit. |
| 36 | Perfecta quippe ei ultio de paupere non esset, si hunc de retributione non cognosceret. |
| 37 | Et perfecta poena in igne non esset, si non hoc quod ipse patitur suis timeret; ut ergo peccatores amplius in supplicio puniantur et eorum vident gloriam, quos contempserunt, et de illorum etiam poena torquentur, quos inutiliter amaverunt. |
| 38 | Credendum vero est, quod ante retributionem extremi iudicii, iniusti in requie quosdam iustos conspiciunt, ut eos videntes in gaudio, non solum de suo supplicio, sed etiam de illorum bono crucientur. |
| 39 | Iusti vero in tormentis semper intuentur iniustos, ut hinc eorum gaudium crescat, quia malum conspiciunt quod misericorditer evaserunt. |
| 40 | Tantoque maiores ereptori suo gratias referant quanto vident in aliis quod ipsi perpeti si essent neglecti potuerunt, quia qui creatoris sui claritatem vident, nihil in creatura agitur quod videre non possint. |
| 41 | Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas, audiant illos. |
| 42 | Sed qui verba Dei despexerat hoc audire non posse suos sequaces aestimabat, unde respondit dives: Non, Pater Abraham, sed si quis ex mortuis ierit ad eos, poenitentiam agent. |
| 43 | Cui mox veraci sententia dicitur: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent. |
| 44 | Quia nimirum qui verba legis despiciunt, redemptoris praecepta qui ex mortuis surrexit quanto minus implebunt, tanto haec difficilius, et nimirum constat, quia cuius implere dicta renuunt: ei procul dubio credere recusant. |
| 45 | Inter haec notandum est, quod ei dicitur, memento, fili, ecce enim Abraham filium vocat quem tamen a tormento non liberat, quoniam huius infidelis populi praecedentes patres fideles quia multos a sua fide deviasse considerant, eos nulla compassione a tormentis eripiunt, quos tamen per carnem filios recognoscunt. |
| 46 | In tormentis autem dives positus quinque fratres habere se perhibet, quia superbus isdem Iudaicus populus qui ex magna parte damnatus est, sequaces suos, quos super terram reliquit, quinque sensibus corporis deditos novit. |
| 47 | Quinario ergo numero fratres quos reliquerat exprimit: quia eos ad spiritalem intelligentiam non assurgere in inferno positus gemit. |
| 48 | Petit ut ad eos Lazarus mittatur, cui quod Moysen et prophetas habeant dicitur. |
| 49 | Sed ut quod non credunt nisi quis ex mortuis resurrexerit. |
| 50 | Cui protinus respondetur: Si Moysen et prophetas non audiunt nec si quis ex mortuis resurrexerit credent ei. |
| 51 | Certe de Moyse Veritas dicit: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi, de me enim ille scripsit. |
| 52 | Impletur ergo quod per Abrahae responsionem dicitur, ex mortuis enim Dominus resurrexit, sed Iudaicus populus quia Moysi credere noluit, ei etiam qui resurrexit ex mortuis credere contempsit. |
| 53 | Cumque Moysi verba spiritualiter intelligere renuit, ad eum de quo Moyses locutus fuerat non pervenit. |
| 54 | Nam Moyses de Domino nostro Iesu Christo auditoribus suis ita pronuntiavit dicens: Prophetam vobis suscitabit Dominus de fratribus vestris tanquam me, ipsum audietis. |
| 55 | Unde adhuc scriptum est, et quicunque non audierit prophetam, illum exterminabitur de populo suo, quia ipse est Dominator coeli et terrae, cui honor et gloria in saecula saeculorum. |
| 56 | Amen. |
| 57 | IN NATALI SANCTORUM NABORIS ET NAZARII. Lectionem et Evangelium require in natali sanctorum plurimorum. |
| 58 | Lectio Epistolae B. Petri apostoli. |
| 59 | Benedictus Dominus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum magnam misericordiam suam regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis. |
| 60 | Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. |
| 61 | In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Sint lumbi vestri praecincti, etc. |