Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LXXV FERIA V. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Cum autem inducent vos in synagogas, et ad magistratus et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis, aut quid dicatis: Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere, etc. Cum ergo propter Christum ducimur ad iudices, voluntatem tantum nostram pro Christo debemus offerre; caeterum ipse Christus qui in nobis habitat loquitur pro se, et Spiritus sanctus in respondendo gratiam ministrabit. |
| 2 | Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem. |
| 3 | At ille dixit ei: Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem supra vos? Merito refutatur hic frater qui magistro supernae pacis unitatisque gaudia commendanti terrae divisionis vult ingerere molestiam, merito hominis vocabulo notatur. |
| 4 | Cum enim sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, nonne homines estis. |
| 5 | et secundum hominem ambulatis? Negatque se Dominus hominum esse divisorem, ad quos et secum et cum angelis pacificandos venerat. |
| 6 | Non enim est Deus dissensionis sed pacis, et multitudinis credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum quae possidebant aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. |
| 7 | Solus autem fraternitatis divisor et auctor dissentivus est ille, de quo supra dicitur, qui non colligit mecum dispergit; et de membris illis: Omne regnum in se ipso divisum desolatur, et domus supra domum cadit. |
| 8 | Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cuiusquam vita eius est, ex his quae possidet. |
| 9 | Sicut supra Dominus adversum blasphemos et hypocritas multa dixerat, sic et hinc occasione huius stulti petitoris, adversus avaritiae pestem qua plerique mortalium satisque superque laborant et turbas et discipulos praeceptis pariter et exemplis munire satagit. |
| 10 | Et notandum quod non ait, cavete ab avaritia, sed adiunxit, ab omni, quia nonnulla simpliciter hominibus geri videntur, sed internus arbiter qua intentione fiant qui cernit, iudicat. |
| 11 | Quis enim cum fratre haereditatem dividens adultos agro proprio fructus in horrea recondi pro crimine deputaret? sed ipse est testis iudex ut scriptum est. |
| 12 | Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit: et cogitabat intra se dicens: Quid faciam, quod non habeo quo congregem fructus meos? Et dixit: Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora faciam, et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea. |
| 13 | Non in eo reprehenditur iste dives, quod terram coluerit, natosque ex ea fructus in horrea collegerit, sed quod omnem vitae suae fiduciam in ipsa abundantia rerum posuerit, fructusque quos uberiores solito terra protulerat, suos fructus, et sua bona computans, non pauperibus erogaret, iuxta imperium Domini dicentis, quod superest date eleemosynam: sed factis receptaculis maioribus suae in futurum luxuriae reservare studuerit. |
| 14 | Anima, inquiens, habes multa bona posita in annos plurimos: requiesce, comede, bibe, epulare. |
| 15 | Cui simile in Ecclesiastico legitur, est qui locupletatur parce agendo, et est pars mercedis illius in eo quod dicit, inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus, et nescit quod tempus praetereat et relinquat omnia aliis. |
| 16 | Dixit autem illi Dominus: Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te: quae autem parasti cuius erunt? Qui multa tibi deliciarum tempora stultus in vita promittebas, proxima hac nocte morte praereptus aliis congregata relinques. |
| 17 | Haec Deo ad hominem dicere, est pravas eius machinationes subita animadversione compescere. |
| 18 | Aliter, in nocte ablata est anima quae in obscuritate est cordis amissa, in nocte ablata est, quae considerationis lucem habere noluit, ut quod poterat pati praevideret. |
| 19 | Unde bene discipulis futura cogitantibus, Paulus apostolus dicit: Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies illa tanquam fur comprehendat: omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei; non sumus noctis neque tenebrarum, dies enim exitus tanquam fur in nocte comprehendit: quando stultorum animas futura non praemeditantes eiicit. |
| 20 | Sic est qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives. |
| 21 | Stultus est, et in nocte rapiendus, ergo qui vult esse in Deum dives, non sibi thesaurizet, sed pauperibus possessa distribuat. |
| 22 | Sic enim sapiens et filius lucis esse merebitur. |
| 23 | Unde bene Psalmista cum de avaro quolibet divite praemisisset, Sed et frustra conturbatur, thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea, mox ubi cordis sui thesaurum locasset, aperuit, dicens: Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? et substantia mea apud te est. |
| 24 | Illa quippe substantia apud Deum est quae bono animo et corde humili pauperibus et egentibus a fidelibus distribuitur, quia illis merces aeterna, in regno coelesti pro hoc recompensabitur a iudice vivorum et mortuorum Iesu Christo Domino nostro, qui reddet unicuique secundum opera sua, bonis praemia vitae aeternae, malis poenam perpetuam. |
| 25 | Ipsi honor gloria in saecula saelorum. |
| 26 | Amen. |