monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA XXVIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem. > HOMILIA XCIV. HEBDOMADA IV POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae beati Petri apostoli. > HOMILIA LXXIV. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA LXXIII. FERIA IV. Lectio Epistolae sancti apostoli Pauli ad Corinthios. <<<     >>> HOMILIA LXXV FERIA V. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LXXIV. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

1 In illo tempore accesserunt ad Iesum quidam Sadducaeorum, qui negant esse resurrectionem, etc. Duae erant haereses in Iudaeis, una Pharisaeorum, et altera Sadducaeorum, Pharisaei traditionum et observationum quas illi deuteroses vocant, iustitiam proferebant, unde et divisi vocabantur a populo.
2 Sadducaei autem qui interpretantur iusti et ipsi vendicabant sibi quod non erant.
3 Prioribus et corporis et animae resurrectionem credentibus confitentibusque angelos et spiritus sequentia, iuxta Acta apostolorum, omnia denegabant.
4 Et interrogaverunt eum dicentes: Magister, Moyses scripsit nobis: Si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem, et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo.
5 Vide distantiam litterae et spiritus.
6 Iuxta litteram nubere cogitur in vita, ut defuncti semen suscitet frater, Spiritus autem Magister est castitatis.
7 Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem et mortuus est sine filiis; et sequens accepit illam, et ipse mortuus est sine filio; et tertius accepit illam, similiter et omnes septem, et non reliquerunt semen et mortui sunt.
8 Novissima omnium mortua est et mulier.
9 Qui resurrectionem corporum non credebant, animas iudicantes interire cum corporibus, recte istiusmodi fingunt fabulam, quae deliramenti arguat eos qui resurrectionem asserant mortuorum, potest autem fieri ut fere in gente eorum aliquando hoc acciderit.
10 In resurrectione ergo cuius eorum erit uxor: siquidem septem habuerunt eam uxorem.
11 Turpitudinem fabulae opponunt, ut resurrectionis denegent veritatem.
12 Verum mystice septem hi fratres sine filiis defuncti reprobis quibusque congruunt, qui per totam huius saeculi vitam, quae septem diebus volvitur a bonis operibus steriles existunt: quibus viritim morte misera praereptis, ad ultimum et ipsa mundana conversatio quam illi sine vitali opere transegerant quasi uxor infecunda transibit.
13 Et ait illi Iesus.
14 Filiis saeculi huius nubunt et traduntur ad nuptias.
15 Cum Dominus dicat, nolite dare sanctum canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos, quod ipse quaedam vel hic de gloria resurrectionis, vel alibi de dispensationis, aut etiam divinitatis suae mysterio dixisse invenitur quae multi qui addiderant vel resistendo vel contemnendo non acceperunt, non putandus est sanctum dedisse canibus, aut margaritas misisse ante porcos.
16 Non enim eis dedit qui capere non poterant, sed eis qui poterant et simul aderant, quos propter aliorum immunditiam negligi non oportebat, et cum eum tentatores interrogabant, respondebatque illis ita, ut quid contradicerent haberent, quamvis venenis suis contabescerent potius quam illius cibo saturarentur, alii tamen qui poterant capere ex illorum occasione multa utiliter audiebant.
17 Illi autem qui digni habebuntur saeculo illo et resurrectione ex mortuis, neque nubunt neque ducunt uxores.
18 Non ita intelligendum est, quasi digni tantum vel resurrecturi vel sine nuptiis futuri sint, indigni autem, id est, peccatores, vel minime resurrecturi, vel ad nuptias resurrecturi sint credendi: sed ita potius sentiendum quod omnes et resurrecturi, et absque nuptiis sint in saeculo illo mansuri, Dominus autem Salvator ut ad gloriam resurrectionis animos excitaret inquirendam, de electis solummodo voluit facere sermonem.
19 Si autem in resurrectione neque nubunt neque ducunt uxores, resurgunt ergo corpora, quae possunt et nubere uxores: hoc est feminarum et virorum certis discreta membra speciebus: sed nulla concumbendi voluptate vel necessitate mancipata.
20 Nemo quippe dicit de lapide et arbore et his rebus quae non habent membra genitalia, quod non nubant neque ducant uxores: sed de his qui cum possint nubere, tamen alia ratione non nubunt.
21 Neque enim ultra mori poterunt.
22 Quia connubia propter filios, filii propter successionem, successio propter mortem.
23 Ubi ergo mori non est neque connubia.
24 Aequales enim angelis sunt, et filii sunt Dei, cum sint filii resurrectionis.
25 Aequales angelis et filii sunt Dei, qui gloria resurrectionis innovati, sine ullo mortis metu, sine ulla labe corruptionis, sine ullo terreni status actu perpetua Dei visione fruuntur, ad quam necesse est angelicae dignitatis aequalitatem, quisquis tunc accedere desiderat, nunc minimis fratribus condescendat.
26 Quia vero resurgunt mortui et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Iacob.
27 Ad comprobandam resurrectionis veritatem, multis aliis manifestioribus exemplis uti potuit, e quibus est illud, suscitabuntur mortui, et resurgent, qui in sepulcris sunt.
28 Quaeritur itaque quid sibi voluerit Dominus hoc proferre testimonium, quod videtur ambiguum, vel non satis ad resurrectionis pertinens veritatem; sed Sadducaei quinque tantum libros Moysi recipiebant, prophetarum vaticinia respuentes.
29 Stultum ergo erat inde proferre testimonia quorum auctoritatem non sequebantur: porro ad aeternitatem animarum probandam de Moysi ponit exemplum: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob.
30 Et statim infert: Deus autem non est mortuorum, sed viventium.
31 Ut comprobaret animas permanere post mortem, quod illi inter caetera negabant, neque poterat enim fieri, ut eorum esset Deus, qui nequaquam subsisterent, consequenter introduceretur et corporum resurrectio, quae cum animabus bona malave gesserunt, omnes enim vivunt ei, omnes videlicet illi quorum Dominus est Deus vivunt ei, vita utique vera qua iusti vivunt, etiam quando corpore moriuntur.
32 De qua alibi Dominus ait, Qui credit in me etiamsi mortuus fuerit, vivet.
33 Crede ergo, etsi mortuus fueris vives; si autem non credis, et cum vivis mortuus es: vidua enim quae in deliciis vivit, mortua est.
34 Respondentes autem quidam scribarum dixerunt ei: Magister, bene dixisti.
35 Et amplius non audebant eum interrogare quidquam.
36 Principes sacerdotum Sadducaei et scribae quaerentes occasionem calumniae et verbum aliquod invenire quod pateret insidiis: quia in sermonibus confutati sunt, ultra non interrogant, sed apertissime comprehensum Romanae tradunt potestati, ex quo intelligimus venena invidiae posse quidem superari, sed difficile conquiescere.
37 Unde scriptum est, per invidiam diaboli mors introivit in orbem terrarum: imitantur autem eum, qui sunt ex parte eius, per charitatem ergo et misericordiam conditoris nostri collata est nobis salus aeterna et vita perpetua, cuius mandatis si rite obedierimus aeternam vitam in coelesti regno percipiemus praestante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum.
38 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA LXXIII. FERIA IV. Lectio Epistolae sancti apostoli Pauli ad Corinthios. <<<     >>> HOMILIA LXXV FERIA V. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA XXVIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem. > HOMILIA XCIV. HEBDOMADA IV POST PENTECOSTEN. Lectio Epistolae beati Petri apostoli. > HOMILIA LXXIV. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.