monumenta.ch > Ausonius > INGRESSVS IN CVBICVLVM. > HOMILIA LXXIII. FERIA IV. Lectio Epistolae sancti apostoli Pauli ad Corinthios.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA LXXII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem. <<<     >>> HOMILIA LXXIV. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LXXIII. FERIA IV. Lectio Epistolae sancti apostoli Pauli ad Corinthios.

1 Fratres, si Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est? Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit.
2 Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides nostra, etc. Haec a falsis apostolis erant tradita, qui Christum neque natum, neque in carne passum, neque resurrexisse asserebant.
3 Quos et Ioannes apostolus denotat, qui Christum in carne venisse negabant.
4 Unde dicit, qui negat Christum in carne venisse, hic est Antichristus.
5 Et qui negat Filium, nec Patrem habet, isti ambulabant et quorumdam fidem ne imprudentes a mundi sapientibus iudicarentur subvertebant, quia prudentes saeculi stultum iudicant, cum audiunt resurrectionem mortuorum.
6 Quod si, inquit, verum est quia Christus non resurrexit, falsi sumus praedicatores, et fides nostra inanis est.
7 Hoc enim crediderunt Apostolo praedicante, quia mortui resurgent, et hac spe attracti sunt ad fidem, quod utique ad detrimentum illorum proficere asserit, si crediderint, quod futurum non est.
8 Et pudoris est ut aliquis profiteatur, hoc credidisse quod falsum est.
9 Et verecundiam ergo illis incutit, et labores illorum dicit infructuosos, si quod a falsis apostolis audierunt verum est, quod mortui non resurgent.
10 Quod nemo utique de se patitur audire ut videntes hoc contra se esse revertentur ad primam fidem.
11 Invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium dicimus adversus Deum, quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit.
12 Qui asserit quod Christum Deus a mortuis, suscitavit, falsus est testis si non est factum.
13 Virtutem tamen Dei praedicat, non utique ut inimicus qui tam admirabile factum virtuti eius ascribit.
14 Quod si verum est, quia excitavit Christum a mortuis, quid hic dicturus est qui et testis contra Deum factus est, et opus eius stultitiam asserit Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
15 Quod si Christus non resurrexit, adhuc estis in peccatis vestris: ergo qui dormierunt in Christo, perierunt.
16 Terret illos ut quia nemo sibi male vult, doleat illos hoc coepisse credere quod contra ipsos est; quis enim peccata sibi remissa nolit audire? Et qui dormierunt, ait, in Christo, perierunt.
17 Addit ad terrorem quia charorum suorum excessus noluit aestimare perditionem.
18 Qui enim sub hac spe de saeculo exierunt, sive occidi non timuerunt, quia resurgere exemplo Christi crediderunt, et non est verum, perierunt.
19 Hoc illis dicit quod amore suorum defunctorum nolunt audire, ut illis imputetur quod prius per errorem volebant audire.
20 Sunt etiam verae connectiones in ratiocinatione falsas habentes sententias, quae consequuntur errorem illius cum quo agitur, quae tamen ad hoc inferuntur a bono et docto homine ut, in his erusbescens ille cuius errorem consequitur, eumdem errorem relinquat, quia si in eodem manere voluerit, necesse est ut etiam illa quae damnat tenere cogatur.
21 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
22 Manifestum est, quia et in hac vita praesenti et in futura speramus in Christo, nec enim hic deserit servos suos Christus, sed reddit illis gratiam et in futuro erunt in gloria aeterna.
23 Si autem futurae vitae spes non esset, omnibus hominibus, quod dixit, miserabiliores essemus.
24 Ut quid enim ieiunia, vigiliae, exitus, munda vita, iustitia, misericordia, mors, si pro his nulla merces erit in futuro? increduli autem vel ac vita fruuntur.
25 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium; quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
26 Hoc dicens tangit pseudoprophetas, qui Christum natum negabant, ac per hoc non resurrexisse carnem.
27 Qui enim natus non est nec moritur.
28 Sic autem probat Christum resurrexisse a mortuis, quia homo fuit: ut dubium non sit hominem a Deo a mortuis excitatum, ut quia peccato hominis mors inventa est, Christi iustitia resurrectionem meruit mortuorum.
29 Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
30 Hoc dicit quia sicut Adam peccans mortem invenit et omnes eius origine tenuit, ut dissolverentur, ita Christus non peccans et per hoc vincens mortem, quia qui non peccat vincit mortem, quia mors exspectatio iustorum.
31 Omnibus ergo qui sunt ex eius corpore acquisivit vitam, id est, resurrectionem, quamvis generalem tribuerit resurrectionem, ut sicut in Adam omnes sive iusti sive iniusti moriuntur, ita et in Christo tam omnes credentes quam diffidentes resurgant, licet ad poenam increduli, tamen vivificari videntur, quia corpora sua recipient, iam non morituri, sed passuri poenam in eis sine fine, eo quod credere noluerunt.
32 Sicut in Adam, inquit, omnes moriuntur, ita et in Christo vivificabuntur.
33 Quia sicut in regno mortis nemo sine Adam, ita in regno vitae nemo sine Christo; sicut per Adam omnes mortales in poena facti sunt filii saeculi, ita et per Christum omnes immortales fiunt in gratia filii Dei.
34 Unusquisque autem in suo ordine: nunc ordines resurrectionis vult exponere: ne Deo putarent fabulosum esse, quia factum adhuc non est in caeteris.
35 Ordines illis exponit et tempora quando factum sit et quando futurum est ut resurgant mortui: primitiae Christus sicut et in Actibus apostolorum testatur scriptum esse in Moyse, si passibilis Christus, si prior surgens ex mortuis.
36 etc. Prior ergo resurrexit ut forma fieret credentibus sibi.
37 Deinde [ii] qui sunt Christi, qui in adventu eius crediderunt.
38 Hoc duplici modo intelligendum, quia et in adventu eius secundo sancti resurgent iuxta fidem Apocalypsis Ioannis, sicut et in primo adventu cum resurrexit, multa corpora sancta resurrexerunt ad protestationem evictae mortis ac spoliatae; sub una ergo significatione duplicem adventum Domini comprehendit, hoc est, primum quando venit ut salvaret genus humanum, et secundum, quando venturus est iudicare vivos ac mortuos et saeculum per ignem.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA LXXII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem. <<<     >>> HOMILIA LXXIV. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
monumenta.ch > Ausonius > INGRESSVS IN CVBICVLVM. > HOMILIA LXXIII. FERIA IV. Lectio Epistolae sancti apostoli Pauli ad Corinthios.