Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LXXII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
| 1 | In illo tempore erat homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum. |
| 2 | Hic venit ad Iesum nocte, etc. Princeps Iudaeorum venit ad Iesum nocte. |
| 3 | Cupiens secrete eius allocutione plenius discere mysteria fidei, cuius aperta ostensione signorum aliquatenus iam rudimenta perceperat, qui quoniam prudenter ea, quae ab illo fieri videbat, intelligere curavit, subtiliter ea quae ab illo quaerebat, investigare promeruit. |
| 4 | Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister: nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. |
| 5 | A Deo igitur ad magisterium coeleste mundo exhibendum eum venisse confessus est, Deum cum illo fuisse miraculis prodentibus intellexit, necdum tamen ipsum Deum esse cognovit. |
| 6 | Sed quia quem magistrum noverat veritatis, studiose docendus adiit, merito et agnitionem divinitatis eius perfecte doctus subiit, merito utriusque nativitatis eius, divinae scilicet et humanae, sed et passionis atque ascensionis illius arcana percepit, nec non etiam modum secundae generationis, ingressum regni coelestis, et alia perplura doctrinae Evangelicae sacramenta Deo revelante didicit. |
| 7 | Respondens Iesus dixit: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. |
| 8 | Quae sententia tanto apertius cunctis fidelibus lucet, quanto constat, quia sine huius luce fideles esse nequeunt. |
| 9 | Quis etenim sine lavacro regenerationis remissionem peccatorum consequi et regnum valet intrare coelorum? Sed Nicodemus, qui nocte venit ad Dominum, necdum lucis mysteria capere noverat. |
| 10 | Nam et nox in qua venit ipsam eius, qua premebatur, ignorantiam designat, necdum enim eorum numero sociatus erat, quibus ait Apostolus, Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. |
| 11 | Sed inter eos potius remanebat, quibus dicit Isaias: Surge, illuminare, Hierusalem, quia venit lumen tuum et gloria Domini super te orta est. |
| 12 | Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo homo potest nasci, cum sit senex: nunquid potest in ventrem matris suae iterato introire et renasci? Quia enim secundae nativitatis adhuc nescius perseverabat, de salute autem sua iam sollicitus exstiterat, necessario de una quam noverat nativitate, an posset iterari, vel quo ordine regeneratio posset impleri, quaerebat: ne huius expers remanendo vitae coelestis particeps esse nequiret. |
| 13 | Notandum autem, quia quod de carnali dixit, hoc etiam de spiritali est regeneratione sentiendum. |
| 14 | Nequaquam videlicet eam postquam semel expleta fuerit, posse repeti. |
| 15 | Sive enim haereticus sive schismaticus facinorosus quisque in confessione sanctae Trinitatis baptizet, non valet ille qui baptizatus est, a bonis catholicis rebaptizari, ne confessio et invocatio tanti nominis videatur annullari. |
| 16 | Et quia Nicodemus ad primam Domini responsionem sollicitus quomodo sit intelligenda diligenter inquirit, meretur iam planius instrui, et quia secunda nativitas non carnalis est, sed spiritalis audire. |
| 17 | Respondit Iesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei. |
| 18 | Cuius nativitatis modum subsequenter exponens, prorsusque a carnali distinguens, ait: Quod natum est de carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est. |
| 19 | Natura spiritalis invisibilis, carnalis est visibilis; atque ideo carnalis generatio visibiliter administratur, visibilibus incrementis, qui in carne nascitur per aetatum momenta proficit: spiritalis autem generatio tota invisibiliter agitur. |
| 20 | Nam videtur quidem qui baptizatur, in fontem descendere, videtur aquis intingi, videtur de aquis ascendere; qui autem in illo lavacrum regenerationis egerit minime potest videri: sola autem fidelium pietas novit, quia peccatum in fontem descendit, sed purificatus ascendit; filius mortis descendit, sed filius resurrectionis ascendit. |
| 21 | Filius praevaricationis descendit, sed filius reconciliationis ascendit; filius irae descendit, sed filius misericordiae ascendit; filius diaboli descendit, sed filius Dei ascendit: sola haec Ecclesia mater quae generat novit. |
| 22 | Caeterum oculis insipientium videtur talis exire de fonte qualis intravit, totumque ludus esse quod agitur. |
| 23 | Unde in fine videntes gloriam sanctorum dicent gementes in tormentis: Hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii, quomodo ergo computati sunt inter filios Dei? Ait apostolus Ioannes: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. |
| 24 | Quod ergo natum est, ex Spiritu sancto est, quia qui ex aqua et Spiritu regeneratur invisibiliter, in novum mutatur hominem et de carnali efficitur spiritalis. |
| 25 | Qui ideo recte non solum spiritalis, sed etiam Spiritus vocatur, quia, sicut substantia spiritus invisibilis est nostris aspectibus, ita is qui per gratiam Dei renovatur, invisibiliter fit spiritalis et Dei filius, cum visibiliter omnibus caro et Filius hominis appareat. |
| 26 | Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. |
| 27 | Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat. |
| 28 | Sic est omnis qui natus est ex spiritu. |
| 29 | Spiritus ubi vult spirat, quia ipse habet in potestate, cuius cor gratia suae visitationis illustret, et vocem eius audis, cum, te praesente, loquitur is qui Spiritu repletus est. |
| 30 | Sed non scis unde veniat, et quo vadat, qui etiam si, te praesente, quempiam Spiritus ad horam impleverit non potes videre, quomodo intraverit et quomodo redierit qui natura est invisibilis. |
| 31 | Sic est omnis qui natus est ex spiritu, et ipse enim invisibiliter agente spiritu incipit esse quod non erat, ita ut fideles nesciant unde veniat et quo vadat, id est, qui gratia regenerationis venit in adoptionem filiorum Dei, et vadit in perceptionem regni coelestis. |
| 32 | Quaerente adhuc Nicodemo quomodo haec possent fieri, Respondit Iesus et dixit ei: Tu es magister in Israel, et haec ignoras? Non quasi insultare volens ei, qui magister vocetur, cum sit ignarus sacramentorum coelestium, sed ad humilitatis illum viam provocans, sine qua ianua coelestis non potest inveniri. |
| 33 | Amen, amen dico tibi quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. |
| 34 | Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo si dixero vobis coelestia, credetis? Terrena illis dixit ut in superiore lectione invenimus, cum de passione ac de resurrectione sui corporis quod de terra assumpserat loqueretur dicens: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. |
| 35 | Non tamen credebant verbo quod dixit, sed ne hoc quidem intelligere valebant quod non de alio quam de templo corporis sui diceret; qui ergo terrena audientes non capiebant, quanto minus ad coelestia, id est, divinae generationis capienda mysteria sufficiunt: addit autem adhuc Dominus, et de coelestibus sacramentis et de terrenis instruere eum quem videt sapienter ac diligenter his quae audit intendere. |
| 36 | Coelestis namque est ascensio eius ad vitam sempiternam, terrena vero exaltatio eius ad mortem temporalem. |
| 37 | Dicit ergo de coelestibus: Et nemo ascendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, Filius hominis, qui est in coelo. |
| 38 | Merito quaeritur quomodo dicatur Filius hominis vel descendisse de coelo, vel eo tempore quo haec in terra loquebatur iam fuisse in coelo. |
| 39 | Non enim caro Christi descendit de coelo, neque ante tempus ascensionis erat in coelo, et qua ratione dicitur, nisi qui descendit de coelo filius hominis qui est in coelo, nisi quia una Christi persona est in duabus existens naturis. |
| 40 | Atque ideo filius hominis recte dicitur et descendisse de coelo, et ante passionem fuisse in coelo: quia quod in sua natura habere non potuit hoc in filio Dei a quo assumptus est habuit. |
| 41 | Sed et hoc quaerendum quomodo dictum sit, et nemo ascendit in coelum nisi qui descendit de coelo, cum omnes electi se veraciter confidant ascensuros in coelum, promittente sibi Domino: quid ubi sum ego illic et minister meus erit. |
| 42 | Cuius tamen nodum quaestionis apertissima ratio solvit, quia videlicet mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus electorum omnium caput est, itemque omnes electi eiusdem capitis membra sunt, dicente Apostolo: Et ipsum dedit caput super omnem Ecclesiam. |
| 43 | Et rursum: Vos enim estis corpus Christi, et membra de membro. |
| 44 | Nemo ascendit in coelum nisi Christus in corpore suo, quod est Ecclesia, qui in seipso quidem primum cernentibus apostolis eminentioribus nimirum membris suis ascendit; et exinde in membris suis quotidie ascendens se colligit in coelum. |
| 45 | Quisquis in coelum ascendere desiderat ei qui de coelo descendit et est in coelo, se vera fidei et dilectionis unitate coniungit; aperte intelligens quia nullo alio ordine, nisi per eum qui descendit de coelo, potest ascendere in coelum. |
| 46 | Unde alias ipse dicit: Nemo venit ad Patrem nisi per me. |
| 47 | Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis. |
| 48 | Mira magisterii coelestis arte Dominus magistrum legis Mosaicae ad spiritualem legis eiusdem sensum inducit, recordans historiae veteris, et hanc in figuram suae passionis atque salvationis humanae factam edisserens. |
| 49 | Narrat quippe liber Numerorum quia pertaesus in eremo populus Israel itineris longi ac laboris, murmuravit contra Dominum et Moysen: ideoque Dominus miserit in illum ignitos serpentes, ad quorum plagas et morsus plurimorum cum clamarent ad Moysen et ille oraret, iussit eum Dominus facere serpentem aeneum et ponere pro signo. |
| 50 | Qui percussus, inquit, aspexerit eum, vivet; et ita factum est. |
| 51 | Plagae igitur serpentium ignitorum venena sunt et incentiva vitiorum, quae animum quem tangunt spiritali morte perimunt. |
| 52 | Et bene murmurans contra Dominum populus serpentium morsibus sternebatur ut, ex ordine flagelli exterioris, agnosceret quantam intus perniciem murmurando pateretur, exaltatio autem serpentis aenei, quem dum percussi perspicerent sanabantur, passio est nostri redemptoris in cruce, in cuius solum fide regnum mortis et peccati superatur. |
| 53 | Recte etenim per serpentes peccata, quae animam simul et corpus ad interitum trahunt, exprimuntur, non solum quia igniti, quia virulenti, quia ad perimendum sunt statuti, verum etiam quia per serpentem primi parentes nostri ad peccandum persuasi, ac de immortalibus sunt peccando mortales effecti. |
| 54 | Recte per serpentem aeneum Dominus ostenditur qui venit in similitudinem carnis peccati. |
| 55 | Quia sicut aeneus serpens effigiem quidem ignitis serpentibus similem, sed nullum prorsus in suis membris habuit ardorem veneni nocentis, quin potius percussos, a serpentibus sua exaltatione sanabat: sic nimirum sic Redemptor humani generis non carnem peccati, sed similitudinem induit carnis peccati, in qua mortem crucis patiendo, credentes in se ab omni peccato et ab ipsa etiam morte liberaret. |
| 56 | Ut omnis qui credit in ipso, non pereat, sed habeat vitam aeternam. |
| 57 | Cuius quidem verbi patet sensus, quia qui credit in Iesum non solum perditionem evadit poenarum, sed et vitam percipit aeternam. |
| 58 | Et hoc inter figuram distat et veritatem: quia per illam vita protelabatur temporalis, per hanc vita donatur sine fine mansura. |
| 59 | Sed curandum solerter est ut quod intellectus bene sentit: operatio condigna perficiat: quatenus confessio recte nostrae fidei, pic et sobrie conversando ad perfectionem promissae nobis vitae mereatur attingere, verum quia haec de filio hominis dicuntur, qui exaltari meruit et mortem potuit pati, ne putaret Nicodemus filium tantum eum hominis esse, a quo vita esset exspectanda perpetua, curavit ei Dominus etiam divinitatis suae patefacere sacramentum, unumque et eumdem filium hominis mundi ostendere Salvatorem, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus S. Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 60 | Amen. |