monumenta.ch > Ausonius > OBLATIO MVNERVM. > 7. > . . . > HOMILIA XV. SABBATO IN OCTAVA PASCHAE. Lectio Epistolae beati Petri apostoli. > 10. A SOLSTITIO IN AEQVINOCTIVM RATIO. > HOMILIA XXI. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. > II. > PITTACVS. > HOMILIA LXXI. DOMINICA OCTAVA PENTECOSTES. Lectio libri Apocalypsis.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA LXX. ITEM SABBATO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. <<<     >>> HOMILIA LXXII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LXXI. DOMINICA OCTAVA PENTECOSTES. Lectio libri Apocalypsis.

1 In diebus illis, vidi ostium apertum in coelo: et vox prima quam audivi tanquam tubae loquentis mecum, dicens: Ascende huc et ostendam tibi quae oportet fieri, etc. Descriptis Ecclesiae operibus, quae esset et qualis futura esset recapitulat a Christi nativitate, eadem aliter dicturus, totum enim tempus Ecclesiae variis in hoc libro figuris repetit.
2 Ecce, inquit, ostium apertum in coelo; convenienter ostium coeleste ascensuris aspicit, cui celsa mysteria pandi promittuntur; vel quia ostium Christus est, qui illum crediderit natum et passum conscendit coelum, id est, Ecclesiae altitudinem, et videt futura spiritalis effectus, sicut dicit: Et statim fui in spiritu.
3 Et vox prima quam audivi, tanquam tubae loquentis mecum, dicens: Ascende huc, et ostendam tibi quae oportet fieri post haec, statim fui in spiritu, simile est utique hoc priori voci quae dixerat: Quod vides scribe in libro.
4 Et ecce sedes posita erat in coelo: et supra sedem sedens Ecclesiam in coelesti conversatione positam Dominus inhabitat.
5 Gregorius Papa solum Dei in visione Micheae angelicas potestates interpretatur, quarum mentibus altius praesidens, inferius cuncta disponit.
6 Et qui sedebat, similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardinii.
7 Iaspidis color aquam, sardinii ignem significat, quibus duobus iudicium novimus celebrari.
8 Sicut enim, inquit, in diebus Noe, ita erit et adventus filii hominis.
9 Et iris erat in circuitu sedis, similis visioni smaragdinae.
10 Iris quae fit sole nubes irradiante, et post diluvium primo propitiationis iudicio factus est, intercessu sanctorum, quos Dominus illustrat, Ecclesiam muniri designat.
11 Qui bene smaragdo lapidi nimiae viriditatis comparatur, quo enim haereditatem inmarcessibilem fide profectiori exspectant, eo potentius etiam caeteros orando protegunt.
12 Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor, et supra thronos viginti quatuor, sedentes seniores.
13 Ecclesiam quam propter societatem fidei in una sede viderat, eamdem per geminum testamentum de patriarchis et apostolis generatam in XXIV sedilibus cernit, sedentem autem, propter iudiciariam eius in Christo dignitatem.
14 Sedebant enim et iudicabant universa membra, sed in uno et per unum caput.
15 Nam quomodo poterunt sancti in iudicio sedere stantes ad dexteram iudicis.
16 Possunt etiam viginti quatuor seniores in illis intelligi, qui perfectionem operis quae senario numero commendatur, clara Evangelii praedicatione consummant.
17 Nam quater seni XXIV faciunt.
18 Circumamictos vestimentis albis et in capitibus eorum coronas aureas.
19 Id est, bonis operibus indutos perenni mentis memoria gaudia superna quaerentes.
20 Saepe enim capitis nomine, mens solet intelligi.
21 Et de throno processerunt fulgura, et voces, et tonitrua.
22 Hoc est quod Marcus ait, illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante, sequentibus signis.
23 Et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem Spiritus Dei.
24 Unum Spiritum dicit septiformem, unus est enim Spiritus, septiformitas autem perfectio est et plenitudo.
25 Commemorato vero Spiritu sancto convenienter unda baptismi sequitur, in qua idem Spiritus percipi creditur.
26 Et in conspectu sedis tanquam mare vitreum simile crystalio.
27 Propter fidem veri baptismatis refertur ad vitrum, in quo non aliud videtur exterius quam quod gestat interius, crystallo quoque quod de aqua in glaciem et lapidem pretiosum efficitur baptismi gratia figuratur.
28 Et in medio sedis, et in circuitu sedis, quatuor animalia plena oculis ante et retro.
29 Cunctas throni Dei, id est, Ecclesiae, partes lumen Evangelii de praeteritorum futurorumque scientia replet.
30 Et animal primum simile leoni, etc. Haec animalia multifarie interpretantur.
31 Beatus autem Augustinus, iuxta ordinem libri istius, Matthaeum in leone dicit intelligi, qui regiae dignitatis in Christo prosapiam narrat, quia vicit leo de tribu Iuda.
32 Catulus enim leonis Iuda: et in quo ut rex a rege timetur, a Magis adoratur: ubi etiam rex cum servis rationem ponit: rex nuptias filio facit, et ad ultimum rex segregat oves ab haedis.
33 Lucam in vitulo, quia hostia magna fuit in lege: eius enim non solum principia circa templum et sacrificia diversantur, sed et ita concluditur: Et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum.
34 Facies vero hominis Marcum significat, qui nihil de regali et sacerdotali Domini potentia locutus, tantum hominis Christi gesta simpliciter narrat.
35 Aquila autem Ioannes est, qui nativitatem Verbi velut ortum solis perspicaciter aspectat: animalia haec nunc Evangelistas, nunc totam significant Ecclesiam, cuius fortitudo in leone, victimatio in vitulo, humilitas in homine, sublimitas in aquila volante monstratur.
36 Singula eorum habebant alas senas, perfectione suae doctrinae Ecclesiam ad alta sublevant: senarius enim numerus ideo perfectus dicitur, quia primitus suis partibus impletur.
37 Unum quippe quod est sexta senarii pars, et duo, quod est tertia, et tria, quod est dimidium eumdem senarium faciunt.
38 Aliter aliae senae quatuor animalium, quae sunt viginti et quatuor, totidem veteris instrumenti libros insinuant, quibus Evangelistarum et fulcitur auctoritas et veritas comprobatur.
39 Et in circuitu et intus plena sunt oculis.
40 Sancta Ecclesia et coram Deo et coram hominibus se vigilanter attendit: cuius interiores oculos aspexerat Psalmista, cum dicit, Omnis gloria eius filiae regum ab intus, exteriores vero, cum continuo subdit, in fimbriis aureis circumamicta varietate.
41 Aliter, sive litteram attendas, sive allegoriam quaeras, lucem semper in Evangelio reperis.
42 Alia translatio sic habet, plena oculis ante retro, quia lux Evangelii et aenigmata legis irradiat, et novae gratiae mundo fulgur infundit.
43 Et requiem non habent die ac nocte, dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus omnipotens.
44 Sancta animalia cuncto tempore saeculi unam dominationem deitatis, omnipotentiam et aeternitatem Sanctae Trinitatis affirmant, manente intellectualis creaturae perpetua in coelestibus laude.
45 Procidebant viginti quatuor seniores ante sedentem in throno, et adorabant viventem in saecula saeculorum.
46 Animalibus personantibus laudem, id est, Evangelistis praedicantibus Christi dispensationem, omnis Ecclesia quae in praepositis constat et populis, hoc enim geminatus duodenarius numerus significat, statim cadens in faciem adorat viventem in saecula saeculorum.
47 Et mittebant coronas suas ante thronum.
48 Deo videlicet assignantes quidquid virtutis, quidquid habebant dignitatis, quippe qui ex nihilo cuncta creaverat et dominator est omnium rerum, qui vivit et regnat in unitate, Trinitate perfecta Deus per omnia saecula saeculorum.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA LXX. ITEM SABBATO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. <<<     >>> HOMILIA LXXII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
monumenta.ch > Ausonius > OBLATIO MVNERVM. > 7. > . . . > HOMILIA XV. SABBATO IN OCTAVA PASCHAE. Lectio Epistolae beati Petri apostoli. > 10. A SOLSTITIO IN AEQVINOCTIVM RATIO. > HOMILIA XXI. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. > II. > PITTACVS. > HOMILIA LXXI. DOMINICA OCTAVA PENTECOSTES. Lectio libri Apocalypsis.