Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LXX. ITEM SABBATO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore surgens Iesus de synagoga, introivit in domum Simonis. |
| 2 | Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus, etc. Si virum a Daemonio liberatum, moraliter animum ab immunda cogitatione purgatum significare dicimus, consequenter femina febribus tenta, sed ad imperium Domini curata, carnem ostendit a concupiscentiae suae fervore per continentiae praecepta fraenatam; omnis enim amaritudo et ira et indignatio, et clamor et blasphemia spiritus immundi furor est. |
| 3 | Fornicationem vero immunditiam, libidinem concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus, febrem illecebrosae carnis intellige. |
| 4 | Et rogaverunt illum pro ea. |
| 5 | Et stans super illam, imperavit febri, et dimisit illam. |
| 6 | Modo Salvator rogatus, modo ultro curat aegrotos, ostendens se contra peccatorum quoque passiones et precibus semper annuere fidelium, et ea quae ipsi minime in se intelligunt et intelligenda dare vel etiam non intellecta dimittere; iuxta quod Psalmista postulat, delicta quis intelligit? Ab ocultis meis munda me, Domine. |
| 7 | Et continuo surgens, ministrabat illis. |
| 8 | Naturale est febricitantibus incipiente sanitate lascessere et aegrotationis sentire molestiam, verum sanitas quae Domini confertur imperio, simul tota redit, sed et tanto robore comitante, ut eis continuo qui se adiuverant ministrare sufficiat. |
| 9 | Ut, iuxta leges tropologiae, membra quae servierant immunditiae ad iniquitatem ut fructificarent morti, serviant iustitiae in vitam aeternam. |
| 10 | Cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. |
| 11 | At ille singulis manus imponens, curabat eos. |
| 12 | Solis occu bitus passionem mortemque significat illius qui dixit: Quandiu in mundo sum, lux sum mundi, et Sole occidente plures daemoniaci quam ante sanantur aegroti. |
| 13 | Quia qui temporaliter in carne vivens paucos Iudaeorum docuit, calcato regno mortis omnibus per orbem gentibus fidei salutisque dona transmisit. |
| 14 | Cuius ministris quasi vitae lucisque praeconibus Psalmista mista canit, iter facite ei qui ascendit super occasum. |
| 15 | Super occasum quippe Dominus ascendit, qui unde in passione occubuit, inde maiorem suam gloriam resurgendo manifestavit. |
| 16 | Exibant autem daemonia a multis, clamantia et dicentia: Quia tu es Christus Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum Christum. |
| 17 | Daemonia Filium Dei confitebantur, et attestante Evangelista sciebant ipsum esse Christum, quia quem dierum quadraginta ieiunio fatigatum diabolus hominem cognoverat, nec tentando valebat an et Dei Filius esset experiri, iam nunc per signorum potentiam vel intellexit vel potius suspicatus est esse Filium Dei. |
| 18 | Non igitur ideo Iudaeis eum crucifigere persuasit, quia Christum sive Dei Filium non esse putavit; sed qui se morte illius non praevidit esse damnandum: vere enim de hoc mysterio a saeculis abscondito dicit Apostolus: Quod nemo principum huius saeculi cognovit: si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. |
| 19 | Quare autem daemonia Dominus se loqui prohibeat, Psalmista manifestat, qui ait, peccatori autem dixit Deus, quare tu enarras iustitias meas? et caetera. |
| 20 | Ne eum quis dum praedicantem audit, sequatur errantem, improbus enim magister est diabolus, qui falsa veris saepe permiscet, ut specie veritatis testimonium fraudis obtexat. |
| 21 | Alias autem non sibi daemones, qui inviti confitebantur, iubentur silere de Christo, sed et illi qui ab eo sanati sponte confiteri volebant; imo ipsi Apostoli qui eum post resurrectionem toto erant orbe praedicaturi, ante passionem eius praecipiuntur omnino reticere de illo; ne divina scilicet maiestate praedicata passionis dispensatio differretur, et dilata passione, salus mundi, quae per hanc futura erat, negaretur. |
| 22 | Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum, etc. Si occasu solis Domini mors exprimitur, quare non die redeunte resurrectio illius indicetur, cuius manifestata luce a credentium turbis inquiritur et in gentium deserto inventus, ne abeat detinetur; maxime cum haec prima sabbati quo resurrectio celebrata est, egressio, quaesitio, et inventio contigerit, in quibus omnibus manifestatur bonitas et misericordia Domini nostri Iesu Christi, in quo vivimus, movemur, et sumus, et per cuius clementiam ad futuram vitam pervenire nos speramus praestante ipso creatore et redemptore nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. |
| 23 | Amen. |