Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LXVII. FERIA VI. Lectio Actuum apostolorum.
| 1 | In diebus illis aperiens Petrus os suum, dixit: Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut vos scitis: hunc definito consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affigentes interemistis, etc. Quasi doctus magister prius incredulos commissi reatus admonet, ut iusto timore compunctis consilium salutis postmodum opportunius impendat, ut quia scientibus legem loquitur, ipsum Christum esse qui a prophetis esset promissus ostendit, nec tamen hunc auctoritate sua Dei filium nominat, sed virum probatum, virum iustum, virum a mortuis suscitatum: non cum caeteris, atque communi resurrectione, id est, in finem saeculi dilata, sed tertia die celebrata, ut singularis et gloriosae resurrectionis assertio testimonium aeternae divinitatis acquireret. |
| 2 | Cum enim caeterorum corpora corruptioni probaret subesse post mortem, hunc utique, de quo dicitur: Non dabis sanctum tuum videre corruptionem, comprobat humanae fragilitatis expertem, probat etiam humanae conditionis merita supergressum: et ideo Deo magis quam hominibus conferendum; qualibus vero apud gentiles apostoli praedicationis utantur exordiis, in Cornelii Centurionis historia, et in sermone apostoli Pauli, Athenis habito, doceberis: Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear, et caetera: Veniens, inquit, in ea quae transeunt, non abstuli oculum ab eo qui semper manet. |
| 3 | Hoc providens, ut in eum post temporalia peracta recurrerem, quomodo favet mihi ut stabiliter in eo permaneam; et hoc quod peccatum non feci, nec dolus inventus est in ore meo, non humanitati sed divinitati ascribam; propter hoc et in cogitationibus meis iucunditas, et in verbis exsultatio, propter resurrectionem scilicet quia per eam liberatus est mundus, insuper et caro mea non deficiet in interitum, sed in spe resurrectionis obdormiet, quoniam neque animam meam inferis possidendam dabis, neque sanctificatum corpus per quod et alii sanctificandi sunt corrumpi patieris; quia notas mihi fecisti vias, quibus itur ad aeternitatem, in quibus post tristitiam passionis, adimplebis me laetitia cum vultu tuo. |
| 4 | Et ascendenti in coelis dabis delectationes in dextera tua usque in finem; quia neque derelictus in inferno, descendit quidem Christus secundum animam ad inferos, ut quibus oportuit, subveniret; sed non est derelictus in inferno, qui citissimo reditu corpus resurrecturum petivit. |
| 5 | Tertia videlicet die resurrexit a mortuis et quadragesima postea die ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis, inde venturus iudicare vivos et mortuos et saeculum per ignem. |