Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LXVI. ITEM FERIA V. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore, convocatis Iesus duodecim discipulis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia, ut et languores curarent. |
| 2 | Et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos. |
| 3 | Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. |
| 4 | Et in quamcunque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. |
| 5 | Et quicunque non receperint vos, exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium super illos, etc. Concessa primum potestate signorum misit praedicare regnum Dei ut promissorum magnitudini attestaretur etiam magnitudo factorum, fidemque verbis daret virtus ostensa, et nova facerent, qui nova praedicarent: unde nunc quoque cum fidelium numerositas excrevit intra sanctam Ecclesiam: multi sunt qui vitam virtutum tenent: et signa virtutum non habent: quia frustra miraculum foris ostenditur: si deest quod intus operetur. |
| 6 | Nam iuxta magistri gentium vocem linguae in signum sunt, non fidelibus sed infidelibus. |
| 7 | Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. |
| 8 | Solet quaeri quomodo Matthaeus et Lucas commemoraverint dixisse Dominum discipulis ne virgam ferrent, cum dicat Marcus, et praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum, quod ita solvitur: ut intelligamus sub alia significatione dictam virgam, quae secundum Marcum ferenda est, et sub alia illam quae secundum Matthaeum et Lucam non est ferenda: sicut sub alia significatione intelligitur tentatio de qua dictum est: Tentat vos Dominus Deus noster: ut sciat si diligatis eum: illa seductionis est, haec probationis. |
| 9 | Utrumque ergo accipiendum est a Domino apostolis dictum: ut et nec virgam ferrent, et ut non nisi virgam ferrent: cum enim secundum Matthaeum diceret eis: Nolite possidere aurum neque argentum, et caetera, continuo subiecit: dignus est operarius cibo suo: unde satis ostendit cur eos possidere haec, ac ferre noluerit, non quo necessaria non sint sustentationi huius vitae, sed quia sic eos mittebat: ut eis haec deberi monstraret ab illis quibus Evangelium credentibus annuntiarent. |
| 10 | Claret autem haec non ita praecepisse Dominum tanquam Evangelistae vivere aliunde non debeant, quam eis praebentibus, quibus annuntiant Evangelium: alioquin contra hoc praeceptum fecit Apostolus, qui victum de manuum suarum laboribus exquirebat, ne cuiquam gravis esset; sed potestatem dedisse in qua scirent sibi ista deberi. |
| 11 | Cum autem a Domino aliquid imperatur nisi fiat, inobedientiae culpa est. |
| 12 | Cum autem potestas datur, licet cuique non uti, et tanquam de suo iure cedere. |
| 13 | Hoc ergo ordinans Dominus, qui eum ordinasse dicit Apostolus, his qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivere, illa apostolis loquebatur: ut securi non possiderent, neque portarent huic vitae necessaria nec magna nec minima, ideo posuit, nec virgam, ostendens a fidelibus suis omnia deberi ministris suis nulla superflua requirentibus, ac per hoc addendo: dignus est enim operarius cibo suo, prorsus aperuit, et illustravit unde haec omnia loqueretur. |
| 14 | Hanc ergo potestatem virgae nomine significavit, cum dixit, nequid tollerent in via nisi virgam tantum, ut intelligatur quia potestate a Domino accepta, quae virgae nomine significata est, etiam quae non portantur non deerunt. |
| 15 | Hoc et de duabus tunicis intelligendum est, ne quisquam eorum praeter eam quam esset indutus, aliam portandam putaret sollicitus: ne opus esset, cum ex illa potestate possit accipere. |
| 16 | Quod vero secundum Marcum non portari vel haberi duas tunicas: sed expressius indui prohibet dicens, et ne induerentur duabus tunicis, quid eos monet nisi non dupliciter, sed simpliciter ambulare? Aliter in duabus tunicis videtur mihi duplex ostendere vestimentum; non quo in locis Scythiae et Galatiae frigidis regionibus una quis tunica debeat esse contentus, sed quod in tunica vestimentum intelligamus: non alio vestra aliud nobis futurorum timore servemus. |
| 17 | Et in quamcunque domum intraveritis, ibi manete et inde ne exeatis, dat constantiae generale mandatum, ut hospitalis necessitudinis iura custodiant, alienum a praedicatore regni coelestis astruens cursitare per domos et inviolabilis hospitii iura multare. |
| 18 | Nec otiose secundum Matthaeum domus quam ingrediantur apostoli eligenda decernitur, ut mutandi hospitii necessitudinisque violandae causa non suppetat. |
| 19 | Et quicunque non receperint, vos exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. |
| 20 | Pulvis excutitur de pedibus suis in testimonium laboris sui: quod ingressi sint in civitatem et praedicatio apostolica ad illos usque pervenerit. |
| 21 | Sive excitetur pulvis, ut nihil ab eis accipiant, ne ad victum quidem necessarium qui Evangelium spreverunt. |
| 22 | Allegorice autem, qui verbo humiliter intendunt, si aliquibus ut homines terrenae levitatis naevis obscurantur per ea mox quae recipiunt Evangelicae praedicationis vestigia purgantur. |
| 23 | Qui vero perfidia vel negligentia vel etiam studio contemnunt: horum vitanda communio, fugienda synagoga censetur; excutiendum pedum pulmo ne gestis inanibus et pulveri comparandis mentis castae vestigium polluatur. |
| 24 | Egressi autem circuibant per castella, evangelizantes et curantes ubique. |
| 25 | Quod evangelizarent, vel quomodo curarent apostoli, Marcus exponit plenius, praedicabant, inquit, ut poenitentiam agerent: et ungebant oleo multos aegrotos et sanabant. |
| 26 | Dicit et Iacobus: Infirmatur quis in nobis, inducat presbyteros Ecclesiae, et orent super ipsum, ungentes eum oleo in nomine Domini, et si in peccatis sit, dimittentur ei. |
| 27 | Unde patet ab ipsis Apostolis nunc sanctae Ecclesiae morem esse contraditum, ut Pontificiali benedictione consecrato oleo perungantur aegroti, praedicabant autem ut poenitentiam agerent; et supra, misit illos, inquit, evangelizare Regnum Domini. |
| 28 | Quia videlicet utrumque iuxta Ioannis Baptistae vel ipsius Salvatoris exemplum praedicabant: Poenitentiam agite, appropinquabit enim Regnum coelorum: regni enim coelorum ianuis propinquare est de his quemque, quibus ab eo discesserat poenitere, et per opera iustitiae ad vitam festinare perpetuam praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 29 | Amen. |