monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LXIV ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA LXIII. FERIA IV. Lectio Actuum apostolorum. <<<     >>> HOMILIA LXV. FERIA V. Lectio Actuum apostolorum.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LXIV ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.

1 In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Nemo potest venire ad me nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissima die, etc. Dum dixit, nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, attraxerit eum, continuo subiunxit, et ego suscitabo eum in novissima die: credat quod speravit.
2 Videbit quod quod adhuc non videndo credidit; manducabit quod non esuriit; satiabitur eo quod sitit.
3 Ubi? In resurrectione mortuorum, quia ego resuscitabo eum in novissima die.
4 Scriptum est enim in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei.
5 Quare hoc dixit? O Iudaei, Pater vos non docuit quomodo me potestis cognoscere; omnes regni illius homines docibiles Dei erunt, non ab hominibus audient: et si ab hominibus audivit, tamen quod intelligunt intus datur, intus coruscat, intus revelatur.
6 Homines foras verbum seminare possunt, sed in vanum laborant, nisi intus Deus docens aperiat sensus.
7 Ille est Deo docibilis, quem Dominus intus veritatis instruit agnitione et amore.
8 Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
9 Quomodo trahit Pater? docendo delectat; non necessitate credidit sed voluntate: Filius dicebat, Pater docebat, homo qui videbatur loquebatur, sed ut Deus in corde audientis interius docebat: ideo subiunxit: Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem: nolite putare Patrem esse visibilem vobis: nemo vidit Patrem, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.
10 Ego sum a Patre, et ideo Patrem video; quid est autem vos trahi a Patre nisi discere a Patre: quid est discere a Patre? nisi audire Patrem, nisi audire Verbum Patris? id est, me.
11 Ne forte ergo cum dico vobis omnis qui audit a Patre et didicit, dicatur apud vos, sed nunquam vidimus Patrem? quomodo autem discere potuimus a Patre? a meipso audite, non quia Patrem vidit quisquam, sed qui est a Deo, hic vidit Patrem, ego novi Patrem, ab illo sumus, sed quomodo verbum ab illo cuius est verbum non quod sonat et transit, sed quod manet cum dicente et trahit audientem.
12 Amen, amen dico vobis: qui credit in me habet vitam aeternam.
13 Revelare se noluit quid esset, nam compendio dicere potuit, qui credit in me habet me: ipse enim Christus verus Deus, et vita aeterna: qui credit ergo in me it ad me, et qui it ad me, habet me.
14 Quid est autem habere me? habere vitam aeternam.
15 Mortem assumpsit vita aeterna, mori voluit: sed de tuo, o homo, non de suo; accepit a te ubi moreretur pro te.
16 Assumpsit ergo vita mortem, ut vita occideret mortem.
17 Nam qui credit, inquit, habet vitam aeternam, non quod patet sed quod latet: vita enim aeterna Verbum in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum, et erat lux vita hominummori venit, sed tertia die resurrexit.
18 Ego sum, inquit, panis vitae, et unde superbiebant.
19 Patres, inquit, vestri manducaverunt manna et mortui sunt.
20 Quare manducaverunt et mortui sunt: quia quod videbant crebebant, quod non videbant non intelligebant.
21 Ideo patres vestri, quia similes estis illorum, manducaverunt, Moyses et Aaron et caeteri sancti qui fuerunt in populo, manna, et non sunt mortui: qui spiritaliter visibilem cibum intellexerunt, spiritaliter esurierunt.
22 Alii vero manducaverunt et permanserunt in infidelitate, sicut Iudaei audierunt loquentem Christum, sed non spiritaliter verba eius intellexerunt.
23 Ideo dixit eis: Patres vestri manducaverunt manna in deserto et mortui sunt; qua morte: nisi infidelitatis.
24 Nam communi morte mortui sunt et sancti qui fuerunt inter eos: ideo signavit Dominus his verbis mortem spiritalem, non carnalem: patres ergo istorum, id est mali patres malorum, infideles patres infidelium, murmuratores patres murmuratorum.
25 Nam de nulla re magis Deum offendisse ille populus dictus est, quam contra Deum murmurando: ideo et Dominus volens ostendere talium filios hinc ad eos coepit, Quid murmuratis in invicem, murmuratores filii murmuratorum: patres vestri manna manducaverunt, et mortui sunt.
26 Non quia malum erat manna, sed quia male manducaverunt.
27 Hic est panis qui de coelo descendit.
28 Hunc panem significavit manna, hunc panem significat altare Dei.
29 Sacramenta illa fuerunt in signis diversa, in re quae significatur paria sunt: Apostolum audi: Nolo enim vos, inquit, ignorare, fratres, quia patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari, et omnes escam spiritalem manducaverunt: spiritalem utique non corporalem.
30 Alteram quia illi manna, nos aliud.
31 Spiritalem vero, quam nos: sed patres nostri non patres illorum, quibus nos similes sumus non quibus illi similes fuerunt.
32 Hic est ergo panis de coelo descendens, ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur.
33 Sed quod pertinet ad virtutem Sacramenti, nunquid pertinet ad visibile Sacramentum: qui manducat intus, non foris, qui manducat in corde, non qui praemittente: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi: ideo vivus, quia de coelo descendit et manna, sed manna umbra erat, iste veritas est.
34 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita.
35 Hoc quando caperet caro, quod dixit, panem, carnem, vocatur caro quod non capit caro: et ideo magis non capit caro quia vocatur caro: hoc enim exhorruerunt, hoc assimulatum esse dixerunt, hoc non posse fieri putaverunt.
36 Caro mea, inquit, est pro mundi vita.
37 Noverunt fideles corpus Christi, si corpus Christi esse non negligunt, fiunt corpus Christi si volunt vivere de spiritu Christi; de spiritu Christi non vivit, nisi corpus Christi; quisquis vivere vult, credat in Christum: manducet spiritaliter spiritalem cibum, incorporetur corpore Christi et non sit putridum membrum quod resecari mereatur.
38 Sit pulchrum, sit sanum, sit aptum capiti suo Christo videlicet Domino nostro, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.
39 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA LXIII. FERIA IV. Lectio Actuum apostolorum. <<<     >>> HOMILIA LXV. FERIA V. Lectio Actuum apostolorum.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LXIV ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.