monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LXIII. FERIA IV. Lectio Actuum apostolorum.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA LXII. ITEM FERIA III. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem. <<<     >>> HOMILIA LXIV ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LXIII. FERIA IV. Lectio Actuum apostolorum.

1 In diebus illis, stans Petrus cum undecim, levavit vocem suam et locutus est eis: Viri Iudaei, et qui habitatis Hierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea, etc. Postquam per Spiritus sancti gratiam, quae in die Pentecostes effusa est super centum viginti credentes qui fuerunt in coenaculo Sion positi, et loquebantur variis linguis, mirati sunt isti qui affuerunt, stupentes admiraculum tam laudabile.
2 Alii quidam in hoc laudabant Deum, alii vero ebrietati deputabant diversam locutionem, non rite intelligentes, quod factum fuerat; unde Petrus apostolus, sicut modo lectum est, levavit vocem suam et locutus est eis: manifestans laudabile Dei donum.
3 Non solum ergo, inquiunt, qui natura sunt Iudaei ex diverso orbe convenerunt? verum et qui in praeputio nati eorum adhaesere ritui.
4 Alii autem irridentes dicebant, quia musto pleni sunt isti; irridentes licet mystice tamen vera testantur; quia non vino veteri quod in nuptiis Ecclesiae deficit, sed musto sunt gratiae spiritalis impleti, iam enim vinum novum in utres novos venerat, cum apostoli non in vetustate litterae, sed in novitate spiritus, Dei magnalia resonarent.
5 Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrit sunt, cum sit hora diei tertia.
6 Spiritus sanctus gloriam individuae Trinitatis mundo praedicaturus, tertia convenienter hora descendit, et quia supra dicitur.
7 Erant in oratione perseverantes, recte spiritum sanctum orationis hora percipiunt, ut ostendatur legentibus, quia spiritus sancti gratia non facile percipitur, nisi gratia a carnalibus supernorum intentione levetur: tria enim tempora quibus Daniel in die flectere genua sua et adorare legitur, tertia, sexta, nona, hora ab Ecclesia intelligitur? Quia et Dominus tertia hora spiritum sanctum mittens, sexta ipse crucem ascendens, nona animam ponens, easdem nobis horas caeteris excellentius est intimare et sanctificare dignatus.
8 Effundam de spiritu meo super omnem carnem, verbum effusionis ostendit muneris largitatem, quia non ut olim prophetis et sacerdotibus tantum, sed omnibus passim in utroque sexu conditionis et personis Spiritus sancti esset gratia condonanda, quae sit enim omnis caro Propheta consequenter exponit: Et prophetabunt, inquiens, filii vestri et filiae vestrae, et caetera.
9 Et dabo prodigia in coelo sursum et signa in terra deorsum: prodigia in coelo cum Domino nascente novum sidus apparuit? Illo crucem ascendente, sol obscuratus et ipsum coelum est tenebris obductum.
10 Signa in terra, quia Domino spiritum emittente contremuit, monumenta aperuit, saxa fissit, et multa quae dormierunt, sanctorum corpora rediva protulit.
11 Sanguinem et ignem et vaporem fumi.
12 Sanguinem Dominici lateris.
13 Ignem Spiritus sancti, vaporem compunctionis et fletuum.
14 Quia sicut ab igne sumus, ita ab ardore Spiritus sancti ignis amoris nascitur.
15 Nam et sanguinem de mortua carne vivaci rivo profluere, quia contra naturam est nostrorum corporum, signi loco factum credere restat: cuius videlicet, nisi nostrae salutis ac vitae quae de illius utique morte nascitur? Potest etiam in igne fidelium illuminatio, in vapore vero fumi Iudaeorum, qui nolunt credere, caecitas intelligi: unde et legem daturus Dominus in igne fumoque descendit, quia et humiles per claritatem suae ostensionis illuminat, et superborum oculos per caliginem erroris obscurat.
16 Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem.
17 Hoc in Domini passione partim factum, partim ante diem Domini magnum, id est, iudicii futurum creditur.
18 Tunc enim sol obtenebratus est.
19 Sed luna in sanguinem versa palam hominibus apparere non potuit? quae tunc ut pote in Pascha XV existens interdum fuerat mortalium visibus obiectu telluris occulta.
20 Et erit, omnis quicunque invocaverit nomen Domini, salvus erit: hoc est, quod alibi Petrus ait, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Deum, et operatur iustitiam, acceptus est illi.
21 Beatus ille, qui in recta fide et bonis operibus studet in praesenti vita dies suos finire, quia pro omni labore suo merebitur Domino retribuente in futura vita cum sanctis angelis plenam mercedem et gloriam percipere sempiternam ipso praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.
22 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA LXII. ITEM FERIA III. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem. <<<     >>> HOMILIA LXIV ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LXIII. FERIA IV. Lectio Actuum apostolorum.