Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LXI. FERIA III, HOMILIA LXI. FERIA III, AD SANCTAM ANASTASIAM. Lectio Actuum apostolorum.
| 1 | In diebus illis, cum audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Ioannem, etc. Post martyrium Stephani, ut liber Actuum apostolorum narrat, facta est persecutio magna in Ecclesia, quae erat Hierosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos. |
| 2 | Philippus vero, descendens in civitatem Samariae, praedicabat illis Christum. |
| 3 | Intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unanimiter, audientes et videntes signa quae faciebat. |
| 4 | Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. |
| 5 | Multi autem paralytici et claudi curati sunt. |
| 6 | Factum est ergo magnum gaudium in illa civitate. |
| 7 | Cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis, quia recepit Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Ioannem. |
| 8 | Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum sanctum: nondum enim in quemquam illorum supervenerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu. |
| 9 | Tunc imponebant manus super illos et accipiebant Spiritum sanctum. |
| 10 | Societas Petri et Ioannis in praedicatione Evangelii significat castitatem rectae fidei, quam praedicatores sancti in verbo doctrinae et dono Spiritus sancti docent semper fieri debere. |
| 11 | Quod pulchre arator versibus exponit dicens: Saepe sibi socium Petrus facit esse Ioannem, Ecclesiae quia virgo placet. |
| 12 | Notandum autem quod Philippus, qui Samariae Evangelizabat, unus de septem fuerit. |
| 13 | Si enim apostolus esset, ipse utique manum imponere potuisset, ut acciperent Spiritum sanctum. |
| 14 | Hoc enim solis pontificibus debetur, nam presbyteris sive extra episcopum, seu praesente episcopo, cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare, quod solis episcopis debetur, cum tradunt Spiritum paracletum baptizatis: unamquamque enim personae decet ut ritum ordinis sui et mensuram gradus servet, quia non est Deus dissensionis sed pacis, et Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, atque in malevolam animam non introibit sapientia. |
| 15 | Unde Salvator discipulis suis praecepit, dicens: qui vult inter vos maior fieri, fiat sicut minor, quia omnis qui se exaltaverit humiliabitur, et qui se humiliaverit exaltabitur. |
| 16 | Studeat unusquisque ut humilitatem habeat in animo et bona opera ostendat in exemplo: sicque ipse non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus habebit laudem et gratiam inveniet in conspectu Domini nostri Iesu Christi, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 17 | Amen. |