monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA XXXVII. FERIA IV. Lectio Epistolae B. Pauli ad Thessalonicenses. > HOMILIA LX. ITEM FERIA II. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA LIX. FERIA II POST PENTECOSTEN Lectio Actuum apostolorum. <<<     >>> HOMILIA LXI. FERIA III, AD SANCTAM ANASTASIAM. Lectio Actuum apostolorum.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LX. ITEM FERIA II. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.

1 In illo tempore dixit Iesus discipulis: Sic dilexit Dominus mundum, ut Filium suum unigenitum daret; ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam, etc. Notandum quod eadem de Filio Dei unigenito replicat, quae de filio hominis in cruce exaltato promiserat dicens: ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam.
2 Quia profecto idem redemptor et conditor noster Filius Dei ante saecula existens, filius hominis factus est in fine saeculorum, ut qui per divinitatis suae potentiam nos creaverat ad perfruendum vitae beatitudinem perennis, ipse per fragilitatem humanitatis nostrae restauraret, ad recipiendam quam perdidimus vitam.
3 Sequitur autem: Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.
4 Ergo quantum in medico est, sanare venit aegrotum, se interimit qui praecepta medici observare non vult: venit salvator ad mundum: Quare Salvator dictus est mundi: nisi ut salvet mundum, non ut iudicet mundum.
5 Salvare non vis ab isto ipso: ex te iudicaberis, et quid dicam iudicaberis.
6 Vide quid ait: Qui credit in eum non iudicabitur, qui autem non credit, quod dicturum sperabas, nisi, iudicatus est [iam, inquit, iudicatus est].
7 Nondum apparuit iudicium, sed iam factum est iudicium.
8 Novit enim Dominus qui sunt eius.
9 Novit qui permaneant ad flammam, novit in arca sua triticum suum, novit et paleam, novit et segetem, novit et zizania.
10 Iudicatus est qui non credit.
11 Quare iudicatus? quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei.
12 Hoc est autem iudicium, quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim mala opera eorum.
13 Fratres mei quorum bona opera invenit Dominus? nullorum.
14 Omnia enim mala opera invenit.
15 Quomodo ergo quidam fecerunt veritatem, et venerunt ad lucem? Hoc enim sequitur: Qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera eius, quia in Deo sunt facta.
16 Quomodo ergo quidam bonum opus fecerunt ut venirent ad lucem, id est, ad Christum: et quomodo quidam dilexerunt tenebras, si omnes peccatores invenit, et omnes a peccato sanat, et serpens ille, in quo figurata est mors Domini, eos sanat, qui morsi fuerunt, et propter morsus serpentis erectus est serpens, id est, mors Domini propter mortales homines, quos invenit iniustos.
17 Quomodo intelligitur: hoc est iudicium; quoniam lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim mala opera eorum: quid est enim, hoc, quorum enim erant bona opera? nonne venisti, ut iustifices impios? Sed dilexerunt, inquit, tenebras magis quam lucem, ibi posuit vim: multi enim dilexerunt magis peccata sua, quia qui confitetur peccata sua et accusat peccata sua, iam cum Deo facit.
18 Accusat Dominus peccata tua, si et tua accuses coniungeris Deo, quasi duo essent, homo et peccator.
19 Quod audis homo Deus fecit.
20 Quod audis peccator, ipse homo fecit: dele quod fecisti, ut Deus salvet quod fecit, oportet ut oderis in te opus tuum et ames in te opus Dei, cum autem coeperit tibi displicere quod fecisti, inde incipiunt bona opera tua, quia accusas mala opera tua, initium bonorum operum, confessio est operum malorum.
21 Facis veritatem, et venis ad lucem, Quid est facis veritatem, non te palpas, non tibi blandiris, non tibi adularis, non dicis iustus sum, cum sis iniquus et incipis facere veritatem, venis autem ad lucem ut manifestentur opera tua quia in Deo facta sunt, quia et hoc ipsum, quod tibi displicuit peccatum tuum, non tibi displiceret nisi Deus tibi luceret et eius veritas tibi ostenderet, Sed qui etiam admonitus diligit peccata sua, odit admonentem lucem et fugit eam, ut non arguantur opera eius mala quae diligit.
22 Qui autem facit veritatem accusat in se mala sua, non sibi parcit, non sibi ignoscit, ut Deus ignoscat, qui quod vult ut Deus agnoscat ipse ignoscit, et venit ad lucem, cui gratias agit, eo quod ille qui dum se occidisse ostenderet dicit Domino, averte faciem tuam a peccatis meis.
23 Et qua fronte dicit, nisi iterum dicat, quoniam facinus meum ego agnosco et peccatum meum contra me est semper.
24 Sit ante te quod non vis esse ante Deum, si autem post te feceris peccatum tuum, retorquet tibi illud Deus ante oculos tuos, et tunc retorquet, quando iam poenitentiae fructus nullus erit: currite ne tenebrae vos comprehendant, quicunque enim in praesenti vita in servitio Dei bene laborat in futuro requiem et gloriam percipiet sempiternam.
25 Praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto, vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum.
26 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA LIX. FERIA II POST PENTECOSTEN Lectio Actuum apostolorum. <<<     >>> HOMILIA LXI. FERIA III, AD SANCTAM ANASTASIAM. Lectio Actuum apostolorum.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA XXXVII. FERIA IV. Lectio Epistolae B. Pauli ad Thessalonicenses. > HOMILIA LX. ITEM FERIA II. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.