Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LVIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
| 1 | In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus, etc. Probatio dilectionis adhibitio est operis. |
| 2 | Hinc in Epistola sua idem Ioannes dicit: qui dicit, diligo Deum et mandata eius non custodit, mendax est. |
| 3 | Vere enim diligimus Deum si mandata eius observamus et a nostris nos voluptatibus ad mandata illius coarctamus. |
| 4 | Et Pater meus diligit eum. |
| 5 | Quia opera quae Pater facit haec et similiter Filius facit, et qui diligit Filium diligit et Patrem, et qui diligitur a Filio, diligitur a Patre, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. |
| 6 | Qui enim vere Deum diligit nec tentationis tempore recedit ab amore Dei, ad hunc veniunt Pater et Filius spiritali accessione et mansionem apud eum habent. |
| 7 | Ille enim vere amat, cuius mentem delectatio prava ex consensu non superat. |
| 8 | Nam tanto quisque a superno amore disiungitur, quanto inferius delectatur. |
| 9 | Dilectio sanctos discernit a mundo, quae fecit unanimes habitare in domo, in qua domo facit Pater et Filius mansionem, qui donant et ipsam dilectionem quibus donant in fine etiam suam manifestationem. |
| 10 | De qua manifestatione discipulus interrogavit et audivit, ad hanc manifestationem per dilectionem veniendum esse. |
| 11 | Qui non diligit me, sermones meos non servat. |
| 12 | Hi sunt qui Patrem et Spiritum sanctum nunquam vident, Filium autem, non ut beatificentur, sed ut iudicentur ad modicum vident nec ipsum in forma Dei ubi est cum Patre et Spiritu sancto pariter invisibilis, sed in forma hominis ubi esse mundo voluit patiendo contemptibilis, iudicando terribilis. |
| 13 | Et sermonem quem audistis non est meus, sed eius qui misit me, Patris. |
| 14 | Quid est quod prius plurali numero sermones dixit, nunc autem singulari sermonem? fortassis praedicationis ibi sermones monstravit, hic vero se ipsum qui est Verbum Patris, et ideo dixit non suum quia a seipso non est, sed a Patre, sicut nec sua est imago sed Patris, nec suus filius sed Patris. |
| 15 | Recte igitur auctor tribuit quidquid facit aequalis a quo habet hoc ipsum, quod illi est indifferenter aequalis. |
| 16 | Haec locutus sum vobis apud vos manens. |
| 17 | Illa mansio de qua superius dixit spiritalis est quae solis sanctis datur: haec vero de qua nunc dicit corporalis est, de sua praesentia corporali tantummodo dixit, quam utrique et iusti et impii videre potuerunt. |
| 18 | Illa in aeternum beatificat liberatos, haec in tempore visitat liberandos. |
| 19 | Haec, inquit, locutus sum vobis apud vos manens, utique praesentia corporali una cum illis visibiliter loquebatur. |
| 20 | Paracletus autem Spiritus sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit, et suggeret vobis omnia quaecunque dixero vobis. |
| 21 | Multa dixit audientibus infidelibus quae in eorum cordibus locum non invenerunt, quia Spiritus sanctus intus eos non docebat: multa dicit quotidie per sanctos praedicatores quae audientes interius non recipiunt, quia Spiritus sanctus non suggerit eis interius quae audierunt exterius. |
| 22 | De quo recte promittitur, ipse vos docebit omnia, qui nisi idem Spiritus cordi assistat audientis, otiosus est sermo doctoris. |
| 23 | Nemo enim docenti homini tribuat quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat doctoris lingua exterius in vacuum laborat. |
| 24 | Aliter itaque praedicantem Christum audierunt Iudaei, aliter apostoli: illi ad iudicium, isti ad salutem. |
| 25 | Quia hos Spiritus in animo docuit, quod foris audierunt in aure. |
| 26 | Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. |
| 27 | In pace relinquo vos, in pace inveniam vos. |
| 28 | Hic relinquo, illic do, sequentibus relinquo, pervenientibus do. |
| 29 | Pacem suam reliquit nobis, ut nos invicem diligamus; pacem suam dabit nobis, ubi nunquam invicem dissentire possumus. |
| 30 | Quid est quod dicit, pacem meam do vobis, et non dicit pacem meam relinquo vobis? fortassis quia aliter nunc aliter tunc pax erit. |
| 31 | Hic bella cum vitiis habemus, ideo non addidit meam, illic vero in aeterna pace aeterna erit tranquillitas et concordia, et talis pax qualem ille habuit cum seipso, qui nullum habuit in se peccatum. |
| 32 | Non quomodo mundus dat, ego do vobis. |
| 33 | Id est non quomodo in mundo homines saepe sibi in sua malitia concordant: sed quomodo qui sibi in sanctitate concordant et in Christi se charitate coniungunt. |
| 34 | Non turbetur cor vestrum neque formidet. |
| 35 | Audistis quia dixi vobis: Vado et venio ad vos. |
| 36 | Hinc turbari et formidare poterat cor illorum quod ibat ab iis, quamvis venturus esset ad eos, ne forsitan gregem lupus hoc intervallo invaderet pastore absente. |
| 37 | Sed a quibus homo abscedebat, Deus non relinquebat: et idem ipse Christus et homo et Deus. |
| 38 | Ergo ibat per id quod homo erat, et manebat per id quod Deus erat. |
| 39 | Igitur Deus qui nullo continetur loco, discedit ab eorum cordibus, qui eum relinquunt moribus non pedibus, et veniet ad illos qui convertuntur ad eum non facie sed fide, et accedunt ad eum non carne sed charitate. |
| 40 | Si diligeretis me, gauderetis utique, quia ego ad Patrem vado, quia Pater maior me est. |
| 41 | Per quod igitur Filius non est aequalis Patri, per hoc erat iturus ad Patrem, in quo venturus est vivos iudicaturus et mortuos. |
| 42 | Per illud vero, quod est aequalis Patri, nunquam recessit a Patre, sed cum illo est ubique totus per divinitatem quam nullus continet locus. |
| 43 | Agnoscamus geminam substantiam Christi, divinam scilicet, qua aequalis est Patri, humanam qua maior est Pater. |
| 44 | Utrumque autem simul non duo, sed unus est Christus, ne sit quaternitas sed trinitas Deus. |
| 45 | Sicut enim unus est homo anima rationalis et caro; sic unus est Christus Deus et homo; ac per hoc Christus est Deus, anima rationalis et caro; Christum in his omnibus, Christum in singulis confitemur. |
| 46 | Quis ergo est per quem factus est mundus? Christus Iesus, sed in forma Dei. |
| 47 | Quis est sub Pontio crucifixus? Christus Iesus, sed in forma servi. |
| 48 | Item de singulis quibus homo constat. |
| 49 | Quis non est derelictus in inferno? Christus Iesus, sed in anima sola. |
| 50 | Quis resurrecturus triduo iacuit in sepulcro? Christus Iesus, sed in carne sola. |
| 51 | Dicitur ergo in his singulis Christus; verum haec omnia non duo vel tres, sed unus est Christus. |
| 52 | Ideo ergo dixit: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quomodo naturae humanae gratulandum est, eo, quod assumpta est a verbo unigenito, ut immortalis constitueretur in coelo. |
| 53 | Hoc enim modo se iturum dixit ad Patrem. |
| 54 | Non profecto ad illum ibat qui cum illo erat, sed hoc erat ire ad eum, et recipere a nobis mortale, atque immortale facere quod mortale suscepit ex nobis, et ad dextram constituere Patris, per quod fuit in terra pro nobis. |
| 55 | Deinde ipse Dominus Iesus subiunxit: Et nunc dixi vobis priusquam fiat, ut cum factum fuerit, credatis. |
| 56 | Illud utique dicit, quod factum fuerit, quod enim post mortem visuri erant viventem, et ad Patrem ascendentem, quo viso illud fuerant credituri, quod ipse Christus filius Dei iam potuit hoc facere cum dixisset, et praedicare antequam faceret. |
| 57 | Poterant enim dubitare si Filius Dei esset, cum eum viderunt moriturum, sed cum viderunt eum resurrexisse, credebant in quo antea dubitabant, et confirmata est fides in cordibus eorum quam illis praedixerat, qui et ore promisit quod facturus erat, et opere complevit quod ante praedixit. |
| 58 | Deinde quod dicit: Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps huius mundi. |
| 59 | Quis nisi diabolus. |
| 60 | Et in me non habet quidquam. |
| 61 | Nullum scilicet omnino peccatum. |
| 62 | Hic enim ostendit diabolum principem esse peccatorum hominum non creaturarum Dei, et quotiescunque mundi figura in mala significatione ponitur, nihil ostendit nisi mundi istius amatores et non Dei. |
| 63 | Absit enim ut credamus principem esse coeli et terrae, et creaturarum omnium quae generaliter mundi appellantur. |
| 64 | Totus itaque mundus servit suo creatori, non deceptori, redemptori non interemptori, et regitur dispensatione divina, non inimici versutia subvertitur: praeter homines partis illius qui propria voluntate non necessitate aliqua se subiiciunt diabolo. |
| 65 | Unde et Apostolus ait: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines: sed adversus potestates et rectores tenebrarum harum, id est, peccatorum, qui in tenebris manent iniquitatis: quos rectores, angelos esse desertores designat; sed sunt qui per gratiam Dei non propriis meritis inde eruuntur, de quibus ait Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino: Ut filii lucis ambulate: sed gratias Deo qui eruit nos, sicut idem dicit apostolus, de potestate tenebrarum et abstulit in regnum filii charitatis suae: in quo princeps mundi, hoc est tenebrarum harum, non habebat quidquam, quia neque cum peccato Deus venerat, nec eius carnem de peccati propagine virgo pepererat et tanquam ei diceretur: cur ergo morieris si non habes peccatum cui debebatur mortis supplicium, continuo subiecit: Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. |
| 66 | In expletione ergo mandatorum Dei manifestata est dilectio Christi, quam habuit erga Patrem suum, quoniam sicut ipse eum incarnatum salvatorem mundi esse constituit, sic ipse benefaciendo et mandata eius custodiendo, eripuit a morte oppressos a diabolo, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate sancti Spiritus Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 67 | Amen. |