Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
| 1 | Si diligitis me, mandata mea servate. |
| 2 | Et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis, etc. Quid est, quod dicit quod diligentibus Deum et servantibus mandata eius Spiritus paracletus daretur? dum Deus diligi et mandata eius servari non possint nisi per Spiritum sanctum. |
| 3 | Quid est aliud nisi quod qui per Spiritum sanctum diligit Deum meretur diligendo ut plus habeat, et plus habendo plus diligat. |
| 4 | Paracletus quippe consolator interpretatur, et Spiritus sanctus recte paracletus vocatur: quia corda fidelium ne inter huius saeculi adversa deficiant coelestis vitae desideriis sublevat ac reficit. |
| 5 | Habebant itaque discipuli Spiritum sanctum, sed occulta quadam inspiratione per quem Dominum diligebant, sed nondum habebant sicut Dominus promittebat: habebant si quidem occulte, quem postea quadam manifestatione habituri erant: id est, dum igneis linguis venit et sedit super eos, et linguis loquebantur magnificantes Deum. |
| 6 | Rogabo, inquit, Patrem meum et alium paracletum dabit vobis, ostendens seipsum esse paracletum. |
| 7 | Habebant autem et prius paracletum ipsum videlicet Dominum secum in carne commorantem: cum et miraculorum dulcedine, et opere praedicationis, ne propter infidelium persecutionem scandalizari possent, erigi et confortari solebant: Rogabo, dixit, propter humanitatem, qui dat cum Patre per divinitatem, ut maneat vobiscum in aeternum. |
| 8 | In aeternum namque manet cum sanctis, quos et in hac vita semper invisibiliter intus illustrabit, et in futuro ad contemplandam perpetuo spem suae maiestatis introducet. |
| 9 | Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non vidit eum nec scit eum. |
| 10 | Mundum autem appellat homines mundi huius amori datos. |
| 11 | Mundus ergo eum accipere non potest, id est, mundiales homines, qui non habent invisibiles charitatis oculos, quibus solummodo Spiritus sanctus videri potest et sciri sciendoque intelligi. |
| 12 | Vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit. |
| 13 | Erit ut maneat in aeternum. |
| 14 | Dominum namque salvatorem et infideles ante passionem in carne viderunt: sed quia Filius Dei esset, quia paraclitus a Deo missus in mundum, non nisi fideles scire potuerunt. |
| 15 | Spiritum autem sanctum neque oculis videre infideles, neque animo valebant cognoscere; quia non indutus humanitate discipulis apparuit, sed ita ad eos venire, ita apud eos maluit manere, ut in ipsis eorum cordibus gratissimam sibi sedem consecraret. |
| 16 | Hoc est, quod ait, vos autem cognoscetis eum, qui apud vos manebit et in vobis erit. |
| 17 | Qui autem invisibiliter in hac vita manet cum electis, visibiliter utique eis gratiam suae cognitionis exhibet. |
| 18 | Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. |
| 19 | Videbatur infidelibus, quod moriens in cruce Dominus discipulos relinqueret orphanos, sed non reliquit orphanos quibus et praebuit se ipsum vivum post passionem suam in multis argumentis per dies quadraginta et post dies decem assumptionis suae. |
| 20 | Spiritus sancti illis de coelo charismata donavit, ubi ipsum Christum ad eos venisse nullus ambigit, qui inseparabilem sanctae Trinitatis naturam, virtute et operatione esse cognovit. |
| 21 | Adhuc modicum, et me iam mundus non videt, vos autem videtis me. |
| 22 | Modicum erat, usque ad tempus expletae passionis, ex quo illum reprobi videre non valebant; soli etenim iusti qui morte illius erant contristati, gaudium resurrectionis eius videre meruerunt. |
| 23 | Quia ego vivo et vos vivetis: Quid est, quia ego vivo et vos vivetis? Cur de praesenti se dixit vivere, illos autem de futuro esse victuros nisi vita etiam carnis utique resurgentis qualis in ipso praecedebat, et illis est pollicitus secutura? et qui ipsius mox futura erat resurrectio; praesentis posuit temporis verbum propter significandam celeritatem, illorum autem quoniam in saeculi differtur finem, non ait vivitis, sed vivetis. |
| 24 | Duas ergo resurrectiones, suam scilicet mox futuram, et nostram in fine saeculi secuturam, duobus verbis praesentis temporis et futuri eleganter breviterque promisit. |
| 25 | In illa die, inquit, vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. |
| 26 | In quo die, nisi, de quo ait: et vos vivetis? Noverant apostoli tunc esse Christum in Patre per unitatem individuae divinitatis, noverant se esse in Christo per susceptionem fidei et sacramentorum eius, noverat veraciter vivere tunc esse Christum in Patre, in se esse Christum per dilectionem et observantiam mandatorum eius. |
| 27 | Novit et hoc sancta Dei Ecclesia, sed longe melius et plenius, in illa die, de qua dixit: et vos vivetis, in qua veraciter vivere incipiunt, hoc est, in die resurrectionis, quando eo perfectius cuncta quae scienda sunt, quo ipsum scientiae fontem vicinius sine fine conspiciunt. |
| 28 | Ut ergo omnibus huius promissionem beatitudinis promitteret non solum modo apostolis, mox subiunxit: Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. |
| 29 | Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam cum et manifestabo ei meipsum. |
| 30 | Ubi omni intentione considerandum est quia Christum vere diligere est, non ipsam dilectionem ambit qui ambit confiteri, sed mandata Christi, quae discendo habet debet operando servare. |
| 31 | Qui habet, inquit, mandata mea et servat ea, ille est qui diligit me, qui habet in memoria et servat in vita. |
| 32 | Qui habet in sermonibus, et servat in moribus. |
| 33 | Qui habet audiendo et servat faciendo. |
| 34 | Aut qui habet faciendo, et servat perseverando, ipse est, inquit, qui diligit me. |
| 35 | Notandum quia cum praesentis temporis verbo diceret, qui autem diligit me, adiecit de futuro diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum. |
| 36 | Diligit namque etiam nunc dilectores suos cum Patre Filius, sed nunc diligit ad hoc ut recte vivant ex fide quae per dilectionem operatur, tunc ad hoc diliget ut perveniant ad visionem veritatis quam per fidem gustaverant. |
| 37 | Non autem frustra addidit, et manifestabo ei meipsum. |
| 38 | Si vero secundum humanitatem cunctis in iudicio manifestabit, solis vero iustis et sanctis divinitatis gloriam, in qua aequalis est Patri et Spiritui sancto, ad beatitudinem aeternam manifestaturus erit, ut vivant semper et gaudeant secum in regno coelesti, per omnia saecula saeculorum. |
| 39 | Amen. |