Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LV. IN VIGILIA PENTECOSTES. Lectio Actuum apostolorum.
| 1 | In diebus illis, cum Apollo esset Corinthi, et Paulus, peragratis superioribus partibus, veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos, dixit ad eos: Si Spiritum sanctum accepistis credentes? etc. Plenissime quidem nobis, dilectissimi, causam atque rationem praesentis festivitatis divinorum eloquiorum textus ostendit, quo Spiritum sanctum quinquagesimo post resurrectionem die, qui ab ascensione eius est decimus infusum Christi discipulis sicut promissus sperabatur, agnovimus, sed ad monendos vos addendus est etiam sermo ex lectione praesenti quam audistis, factum est, inquit, cum Apollo esset Corinthi et Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulos, dixit ad eos si Spiritum sanctum accepistis credentes, hoc est, si post baptisma manus impositionem quam Spiritus sanctus dare solet accepistis. |
| 2 | At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus sanctus est, audivimus. |
| 3 | Ille vero ait: In quo baptizati estis? Qui dixerunt: In Ioannis baptismate. |
| 4 | Dixit autem Paulus: Ioannes baptizavit baptismo poenitentiae populum, dicens: In eum qui venturus esset post ipsum ut crederent, hoc est in Iesum. |
| 5 | Non hoc baptisma remissionem peccatorum dare potuit, sed poenitentiam tantum docere, nam sicut circumcisio in patriarchis signaculum erat fidei quam gerebant, ita et hoc lavacrum populus poenitens quasi singulare signaculum suae devotionis accepit. |
| 6 | Quod tamen ipsum etiam figuraliter Christi baptisma quo remissio daretur ostenderat. |
| 7 | His auditis baptizati sunt in nomine Domini Iesu. |
| 8 | Si enim talibus sola communicatio corporis et sanguinis Christi, ut quidam dogmatizant sufficere potuisset, non opus esset a discipulis Christi baptizari quos Ioannes aqua baptizaverat, sed tantum corporis et sanguinis Christi participatione confirmari. |
| 9 | Baptismus enim a poena aeterna non a praesentis vitae supplicio liberat. |
| 10 | Quod si a poena praesenti homines liberarentur per baptismum, ipsum putarent baptismi praemium, non illud aeternum. |
| 11 | Attamen soluto reatu peccati manet quaedam temporalis poena ut illa vita ferventius requiratur quae erit a poenis omnibus aliena. |
| 12 | Nullus negat fidelium etiam post baptismum quo peccata delentur quotidie quandiu in isto saeculo sumus, ad Dominum nos debere converti, quod quamvis sine intermissione sit quotidie agendum, nunquam tamen fecisse sufficiet. |
| 13 | Qui autem in maternis uteris sunt, ideo cum matre baptizari non possunt, quia qui natus adhuc secundum Adam non est, renasci secundum Christum non potest. |
| 14 | Neque enim dici regeneratio in eum poterit quem generatio non praecessit. |
| 15 | Qui scelerate vivunt in Ecclesia et communicare non desinunt, putantes se tali communicatione mundari, dicant nihil ad emundationem proficere sibi dicente Propheta, quid est quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? Nunquid carnes sanctae auferent a te malitias tuas? et Apostolus: probet, inquit, se homo et sic de pane illo edat et de calice bibat. |
| 16 | Nos vero, dilectissimi, Deo auxiliante dedignemur servire peccato, quibus tanta beatitudo praeparatur in coelo. |
| 17 | Dum ergo licet nobis et in nostra potestate est, falsa et transitoria respuamus ut ea quae vera bona sunt recipiamus a Domino, evacuemur vitiis, et virtutibus repleamur, largiente Domino nostro Iesu Christo qui vivit cum Patre et Spiritu sancto, et regnat unus Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 18 | Amen. |