Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LIV. IN EODEM FESTO Lectio Ieremiae [Baruch
| 1 | Audi, Israel, praecepta vitae: auribus percipe ut scias prudentiam, etc. Haec lectio tam Israelitas iuxta historiam quam etiam populum Christianum secundum allegoriam docet atque exhortatur ut auditum cordis adhibeat ad discenda mandata Dei et Evangelicam doctrinam percipiendam impleatque opere quod intelligit corde. |
| 2 | Quid est, Israel, quod in terra inimicorum es inveteratus? coinquinatus es cum mortuis, deputatus es cum his qui in inferno sunt, causam vindictae quam prior populus perpessus est in captivitate terrae alienae sub interrogatione exquirit, sed mox exponit, unde eis tanta mala venerunt, scilicet quod dereliquerunt fontem sapientiae Deum verum, et Dominum nostrum Iesum Christum, quoniam si Dei mandatis obedirent, cum pace in terra sua habitarent similiter etiam ecclesiasticus populus, si Evangelica praecepta recte credendo et bene vivendo custodiret et peccata in quantum posset devitaret: in pace sempiterna habitaret, unde Scriptura dicit: pax multa diligentibus nomen tuum, Domine, et non est in illis scandalum, etc. Disce ubi sit sapientia, ubi sit virtus ubi sit prudentia, ut scias simul ubi sit longiturnitas vitae et victus, ubi sit lumen oculorum et pax. |
| 3 | Provocat ergo admonitio prophetica auditores suos ad exquirendam sapientiam divinam, et virtutem atque prudentiam. |
| 4 | Et quae est illa nisi redemptor noster, qui est sapientia Dei et virtus, et salvator omnium hominum, maxime fidelium. |
| 5 | De quo Apostolus ait: Christum dico virtutem et Dei sapientiam, nec est aliud nomen datum hominibus sub coelo in quo oporteat salvari. |
| 6 | Qui ergo credit in illum et mandata eius recte custodit non confundetur in aeternum, quia ipse lux est vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, et pax firma quae fecit utraque unum, et medium parietem dissolvens interfecit inimicitias in carne sua. |
| 7 | Ipsius ergo locus est sacrum Evangelium, et sacra scripta ubi sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi, mysteria videlicet divina a saeculis et generationibus, revelantur autem fidelibus et bene devotis hominibus per ipsum mediatorem Dei et hominum, qui dilexit nos et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. |
| 8 | Sequitur: Ubi sunt principes gentium et qui dominantur super bestias quae sunt in terra? Qui in avibus coeli ludunt, qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis possessionis eorum? Qui argentum fabricant et solliciti sunt, nec est inventio operum illorum. |
| 9 | Et tamen exterminati sunt, et ad inferos descenderunt, et alii in locum illorum surrexerunt. |
| 10 | Iuvenes viderunt lumen et habitaverunt super terram, viam autem disciplinae nescierunt, neque intellexerunt semitas eius, neque susceperunt eam filii eorum, a facie illorum longe facta est. |
| 11 | Arguit propheta stultitiam gentium, quae in principibus suis videbantur dominari super bestias terrae et ludos exercere manibus coeli, et in hoc voluptatem suam explere se posse aestimabant, et per avaritiam argentum et aurum multum exquisierant, et possessiones ultra modum habere certabant, feceruntque sibi sculptilia atque simulacra ex auro atque argento iuxta inventionem quam ipsi sibi excogitaverunt. |
| 12 | Et licet in plurimis divitiis et opibus terrenis sibi applauderent, qui spem suam totam in illis posuerunt, tamen praesentem vitam in carne mortali finierunt. |
| 13 | Illorumque animae pro errore et malefactis eorum inferno demersae sunt, et alii in locum ipsorum surrexerunt iuvenes, viderunt lumen et habitaverunt super terram. |
| 14 | Iuvenes hic possumus philosophos gentium intelligere, qui aliquam scintillam scientiae, in diversis artibus et disputationibus disertae linguae acceperunt, sed tamen hanc veraciter per omnia non invenerunt, quia ad terrenam sapientiam et istius mundi stultitiam quidquid in dogmatibus suis proferebant totum redigebant, viam autem disciplinae nescierunt, quia viam disciplinae quae Christus est, quomodo ipse est auctor totius boni nescierunt, neque intellexerunt semitam mandatorum eius, nec ipsi, nec filii eorum, hoc est, imitatores perfidiae illorum, longe enim a facie eorum facta est, quia veram fidem Christi percipere renuerunt. |
| 15 | Unde de illis Psalmista ait: Longe est a peccatoribus salus, quia iustificationes Dei non exquisierunt. |
| 16 | Sequitur: Non est audita in Chanaan, neque visa est in Theman. |
| 17 | Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quae de terra est, negotiantes terrae [Merrhae] et Theman, et fabulatores, et exquisitores prudentiae et intelligentiae: viam autem sapientiae nescierunt, neque meminerunt semitarum eius. |
| 18 | Per nomina locorum in quibus gentes olim habitabant exprimitur erroris eorum nequitia et doctrina stultitiae. |
| 19 | Nam Chanaan interpretatur negotiator, Theman interpretatur Auster. |
| 20 | Agar interpretatur advena vel conversa. |
| 21 | Quicunque enim negotiis terrenis indiscrete abutitur et ardore cupiditatis inhianter incumbit, alienumque a disciplina Domini et sanctae Ecclesiae societate effecerit, fabulisque otiosis et vanis lusibus se occupaverit, licet se prudentem aestimet, per omnia se stultum esse indicat, quia viam veritatis, et sapientiae normam non eligit et iudicia Dei discere et servare per omnia spernit. |
| 22 | Postquam propheta de reproborum damnatione sermonem explevit, convertit se ad praedicandam laudem domus Dei et virtutis divinae potentiam demonstrandam dicens: O Israel! quam magna domus Dei, et ingens locus possessionis eius! Magus est et non habet consummationem; excelsus et immensus. |
| 23 | Ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt, statura magna, scientes bellum. |
| 24 | Non hos elegit Dominus, neque viam disciplinae invenerunt: propterea perierunt. |
| 25 | Et quoniam non habuerunt sapientiam, interierunt propter suam insipientiam. |
| 26 | Domus ergo Dei non tam tabernaculum Mosaicum vel templum Salomoniacum significat, quam etiam sanctos homines, qui fuerunt sub Vetere et Novo Testamento, in quibus Deus ipse inhabitat et permanet in sempiternum. |
| 27 | Haec ergo domus et hic ocus possessionis Dei magnus est et non habens consummationem excelsus et immensus. |
| 28 | Quia sancta Ecclesia per totum mundum diffusa et dilatata est nec habet terminum, quia in coelo et in terra in sanctis angelis et bonis hominibus consistit. |
| 29 | Quod autem dicit quod gigantes ibi essent nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum, significat superbos homines qui ante adventum Domini fastu principatus sui et mundana sapientia super caeteros homines in terra se exaltabant, et prudentiores atque potentiores se esse iactitabant. |
| 30 | Qui quoniam veritatem verae sapientiae ignoraverunt et disciplinam iustitiae non observaverunt, ideo iusto Dei iudicio perierunt: unde autem vera sapientiae in mundum venerit sequens sermo ostendit. |
| 31 | Quis ascendit, inquit, in coelos? Nullus alius nisi Dominus Iesus Christus qui in coelis regnat cum Patre et Spiritu sancto. |
| 32 | Ipse enim sicut a Patre est genitus, ita et ab ipso accepit sapientiam, qua in servis suis, hoc est in prophetis et apostolis qui merito nubes vocantur, eo quod occultum Dei donum in se gestabant, sanorum verborum pluviam iuxta dispensationem divinam in mentes fundebat humanas. |
| 33 | Hinc quoque per Psalmistam dicitur: Omnia quaecunque voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis: Ipse perfecit terram in sempiterno tempore. |
| 34 | Quia per ipsum coelum et terra condita sunt ab initio. |
| 35 | In principio enim hoc est in Filio, fecit Deus coelum et terram, id est coelestem et terrestrem creaturam. |
| 36 | Adimplevit terram pecudibus, quia et ex terrena materia diversa condita sunt animalia. |
| 37 | Possunt etiam in pecudibus diversae personae hominum intelligi, quibus auctor omnium rerum secundum suum utitur arbitrium, atque ad ipsum universa respiciunt, ut fiat in eis quidquid ille decreverit, quia in ipsius potestate consistunt coelum et terra, mare et omnia quae in eis sunt, nec ulla creatura resistere poterit voluntati eius. |
| 38 | Stellae autem, hoc est praedicatores sancti, dederunt lumen sanae doctrinae in officiis suis, et cum gaudio magno laetitiae spiritalis implebant officium praedicationis, et hoc donum quod acceperunt non sibi sed divinae deputabant largitati. |
| 39 | Hic enim Deus est noster et non aestimabitur alius ad illum. |
| 40 | Quoniam dii gentium sunt daemonia. |
| 41 | Dominus autem coelos fecit. |
| 42 | Hic adinvenit omnem viam disciplinae. |
| 43 | Hoc est, praecepta legis divinae. |
| 44 | Et dedit illam Iacob puero suo, et Israel electo suo. |
| 45 | Hoc est, populo priori, patriarchis videlicet atque prophetis, nec non et omnibus qui fidem rectam habebant et ei devote serviebant. |
| 46 | Post haec vero tempore incarnationis suae super terram visus est, et cum hominibus conversatus est praedicans Evangelium et sanans omnem languorem et omnem infirmitatem in populo. |