monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LIII. IN SABBATO VIGILLE PENTECOSTES.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA LII. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. <<<     >>> HOMILIA LIV. IN EODEM FESTO Lectio Ieremiae [Baruch

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LIII. IN SABBATO VIGILLE PENTECOSTES.

1 Require in sabbato sancto Paschae.
2 I. De Genesi, Tentavit Deus Abraham.
3 II. De Deuteronomio, Scripsit Moyses canticum.
4 III. De Isaia, Apprehendent septem mulieres.
5 IV. De Ieremia, Audi, Israel.
6 De Psalmo XLI. Canticum.
7 Sicut cervus.
8 Lectio libri Geneseos.
9 In diebus illis tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham.
10 Ille respondit: Adsum.
11 Ait illi: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque offer ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi.
12 Age nunc videamus quid sub huius sacramenti lateat mysterio.
13 Iste enim Abraham quando filium suum unicum perduxit ad immolandum habebat personam Dei Patris.
14 Sed quid est quod eum senex suscepit? Non enim senescit Deus, sed ipsa pronuntiatio de Christo iam quodam modo senuerat, quando natus est Christus.
15 Inchoata est ab Adam ubi dictum est: Et erunt duo in carne una, et completa est sexta aetate saeculi quae senecta significatur Abrahae.
16 Quia ipsum sacramentum Dei iam longaevum erat, et senectus sacra in plebe Dei, hoc est, in multitudine Prophetarum hoc idem significat, quia in fine temporum ex ipsa plebe sanctarum animarum natus est Christus, sterilitas autem eius intimat, quod in hoc saeculo spe salvi facti sumus, et in Christo tanquam in Isaac, omnes nati sumus, quem partum Ecclesia in fine temporum mirabili Dei gratia, non naturali fecunditate procreavit.
17 Iam deinde sequentis historiae sacramentum, quid imaginarie portendebat inspiciendum est.
18 Quis ergo in Abraham ut praedictum est, per illam immolationem figurabatur nisi Pater excelsus? Quis in Isaac nisi Christus? Nam sicut Abraham unicum et dilectum filium Deo victimam obtulit, ita Dominus Deus unigenitum filium suum pro nobis omnibus tradidit.
19 Et sicut Isaac ipse sibi ligna portavit quibus erat imponendus, ita et Christus gestavit in humeris lignum crucis suae, in quo erat crucifigendus, duo autem servuli dimissi et non perducti ad locum sacrificii Iudaeos significabant.
20 Qui cum serviliter viverent et carnaliter saperent, non intelligebant humilitatem Christi, ideo quia non intelligebant passionem Christi non pervenerunt ad locum sacrificii.
21 Cur autem duo servi? Nisi quia populus ipse in duas partes dividendus erat, quod factum est Salomone peccante, quando divisus est idem populus loco regni, non errore impietatis, quibus etiam saepe per Prophetas dicitur: Adversatrix Israel et praevaricatrix Iuda.
22 Asinus autem ille insensata stultitia Iudaeorum, ista insensata stultitia portabat omnia sacramenta, et quod ferebat nesciebat.
23 Iam quod dictum est eis: Exspectate hic cum asino: postquam autem adoraverimus, revertemur ad vos.
24 Apostolum audi, caecitas, inquit, ex parte in Israel facta est, donec plenitudo Gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret.
25 Ad tempus ergo caecitatis obtusio data est Iudaeis his, qui dum aemuli legis sunt, non viderunt donum venisse promissum a Deo quod praedicabatur a Christo.
26 Zelo enim excaecati sunt putantes legem factorum nunquam debere cessare.
27 Triduum autem illud in quo venerunt ad locum immolationis, tres mundi aetates significat, unam ante legem, aliam sub lege, tertiam sub gratia.
28 Ante legem ab Adam usque ad Moysen, sub lege a Moyse usque ad Ioannem, inde iam a Domino et quidquid restat, tertius dies est gratiae, in qua tertia aetate quasi post triduum sacramentum sacrificii Christi completum est, deinde Isaac ligatis pedibus altari superponitur, et Dominus in ligno suspensus cruci affigitur.
29 Sed illud quod figuratum est in Isaac transgestum est ad arietem.
30 Cur? quia Christus ovis, ipse enim filius, ipse agnus filius quia natus est, aries quia immolatus.
31 Sed quid est quod in vepribus haerebat aries ille, crux cornua habet.
32 Sic enim duo ligna compinguntur secum et speciem crucis reddunt, unde scriptum est de eo.
33 Cornua in manibus eius sunt, cornibus ergo haerens aries crucifixum Christum significat.
34 Vepres autem spinae sunt, spinae iniquos et peccatores significant, qui suspenderunt Dominum in cruce, inter spinas itaque peccatorum Iudaicorum suspensus est Dominus, sicut per Hieremiam idem dicit, spinis peccatorum suorum circumdedit me populus hic.
35 Alii hunc arietem cornibus in vepribus obligatum eumdem Christum senserunt, ante quam immolaretur spinis a Iudaeis coronatum.
36 Peracto igitur sacrificio dicitur Abrahae, in semine duo benedicentur omnes gentes.
37 Quando enim hoc factum est, nisi quando dicit ille aries, foderunt manus meas et pedes meos, et dinumeraverunt omnia ossa mea.
38 Hoc enim quando peractum est illud in Psalmis sacrificium, tunc in ipso Psalmo dictum est, commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius omnes patriae gentium, quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium.
39 Immolato igitur Abraham pro Isaac filio suo ariete, vocavit nomen loci illius, Dominus videt, pro eo quod Dominus videri se fecit utique per incarnationem, quam pro redemptione generis humani suscepit, et per quam omnes electos suos ad vitam perducet sempiternam Iesus Christus Dominus noster, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum, Amen.
40 Lectio libri Deuteronomii.
41 In diebus illis scripsit Moyses canticum, etc. Require in vigilia Paschae.
42 Lectio Isaiae prophetae.
43 In diebus illis apprehendent septem mulieres, etc. Require in vigilia Paschae.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA LII. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam. <<<     >>> HOMILIA LIV. IN EODEM FESTO Lectio Ieremiae [Baruch
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LIII. IN SABBATO VIGILLE PENTECOSTES.