Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA LII. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Ego mitto promissum Patris mei in vos. |
| 2 | Promissum Patris Spiritus sancti gratiam dici et in Evangelio Ioannis plenius, et hic quoque breviter intimatur cum sequitur: Vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. |
| 3 | De qua virtute, id est, Spiritu sancto, et Mariae dicit Angelus: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. |
| 4 | Et ipse Dominus alibi: Nam et ego novi virtutem de me exisse. |
| 5 | Sed et ipse Lucas apertius in Actibus apostolorum huius promissae virtutis ex alto, et praeceptae in civitate sessionis meminit. |
| 6 | Praecepit, inquiens, eis, ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris quam audistis, inquit, per os meum. |
| 7 | Quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multos hos dies. |
| 8 | Et paulo post, sed accipietis virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes. |
| 9 | Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. |
| 10 | Et factum est dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in coelum. |
| 11 | Praetermissis omnibus quae per quadraginta dies agi ab illo cum discipulis potuerunt, primo die resurrectionis eias, coniungit tacite novissimum diem quo ascendit in coelum. |
| 12 | Pulchre autem ascensurus in coelum, discipulos quibus benedicat foras in Bethaniam educit. |
| 13 | Primo quidem propter nomen civitatis, quae domus obedientiae dicitur, quia qui propter inobedientiam perversorum descendit, propter obedientiam nimirum conversorum ascendit. |
| 14 | Mortuus est enim sicut Apostolus ait propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. |
| 15 | Deinde etiam propter situm eiusdem villae sive civitatulae, quae in latere montis olivarum posita esse narratur, quia videlicet obedientis Ecclesiae domus Apostolico digna hospitio, non alibi quam in ipsius montis summi, id est, Christi latere fidei, spei, dilectionisque suae fundamenta locavit. |
| 16 | De quo nimirum latere lancea patefacto sacramenta sibi sanguinis, et aquae quibus nascatur simul, et nutriatur gaudet emanasse, de cuius vertice uberrimo, id est, apice divinitatis unctionis spiritalis munera desiderat, lucisque ac pacis perpetuae promissa inhianter exspectat. |
| 17 | Et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno; et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum. |
| 18 | Ascedente in coelum Domino discipuli adorantes in loco ubi steterunt novissime pedes eius confestim Hierosolymam redeunt, quia ibi promissionem Patris quam audiere per os Domini sunt exspectare praecepti, gaudia magna referunt, quia Deum ac Dominum suum post triumphum resurrectionis, etiam coelos penetrasse laetantur. |
| 19 | Manent semper in templo laudantes et benedicentes Deum, ut in loco orationis, et inter laudum devotiones promissum sancti Spiritus adventum promptis per omnia paratisque cordibus exspectent. |
| 20 | Et nos autem discipulorum exemplo post celebrata Hierosolymis, hoc est, in visione pacis Dominicae passionis et resurrectionis solemnia Bethaniae mox arva Christo duce petamus, ut cum mente quieta et ab omni discordiarum turbine, iam pacata carnis et sanguinis perceptione imbuamur, ipsi domus obedientiae curemus exsistere, per quam possimus Deo miserante gloriam consequi sempiternam. |