monumenta.ch > Ausonius > 5. > HOMILIA XLIX. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA XLVIII. DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI. Lectio Epistolae B. Petri apostoli. <<<     >>> HOMILIA L. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Hebraeos.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XLIX. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.

1 In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Cum venerit Spiritus paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre meo, spiritum veritatis, qui a Patre procedit, etc. Ex multis sancti Evangelii locis invenimus quia discipuli ante adventum sancti Spiritus minus capaces erant ad intelligendum arcana divinae sublimitatis, minus fortes ad toleranda adversa humanae pravitatis, sed eis, adveniente Spiritu, cum augmento divinae agnitionis data est etiam constantia ad vincenda humanae persecutionis tentamenta: unde eos Spiritus sancti adventu promisit roborandos esse, vel ad fiduciam praedicationis, vel ad constantiam passionis, sicut in ipso principe apostolorum factum esse cognovimus, qui prius ad unius ancillae vocem Christum timuit confiteri, quem postea palam, et omnibus caeteris constantius, Spiritu sancto roboratus multis Iudaeorum millibus praedicavit; ita ut ad eius praedicationem tria millia virorum legamus credidisse et baptizatos esse, et non post multum temporis etiam quinque millia credidisse.
2 Quod vero ait, qui a Patre procedit, et statim subiunxit, quem ego mittam, significat quod aequaliter idem Spiritus sanctus a Patre et Filio procedit et aequaliter a Patre et Filio mittitur: sed propter distinctionem personarum hic dicitur a Patre procedere et a Filio mitti, in eadem distinctione personarum unam esse operationem ac voluntatem suam cum Patris voluntate denuntiat.
3 Venit etiam et sua sponte, quoniam aequalis est Patri et Filio, ut cognoscatur unam esse voluntatem atque operationem sanctae Trinitatis.
4 Ille, inquit, testimonium perhibebit de me, et vos testimonium perhibebitis.
5 Quia quod Spiritu intus docente perceperunt, haec, abiecto timore, praestiterunt foris loquendo et aliis ministrando.
6 Ipse namque Spiritus corda eorum ad scientiam veritatis illustravit, et ad docenda quae noscent culmina veritatis erexit.
7 Cum autem venerit, ait, Paracletus, ille testimonium perhibebit de me.
8 Tanquam diceret, Odio me habuerunt et occiderunt videntes, sed tale de me Paracletus testimonium perhibebit, ut eos faciat in me credere non videntes.
9 Et vos, inquit, testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.
10 Perhibebit Spiritus sanctus, perhibebitis et vos, qui ab initio mecum estis, potestis praedicare quod nostis quod modo non facitis, quia illius Spiritus plenitudo nondum adest vobis.
11 Haec locutus sum vobis ut non scandalizemini.
12 Absque synagogis facient vos.
13 Curavit namque pius magister futura discipulis pravorum bella praedicere, quo minus haec eos venientia possent turbare; solent enim levius ferri adversa quae praesciuntur, quam quae subito ex desperato superveniunt.
14 Sicut in saeculari litteratura legitur, saepe repentini casus et perturbationes fortissimos quosque in bello milites solent fatigare.
15 Sed venit hora ut omnis qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.
16 Arbitrabantur enim obsequium se Deo praestare Iudaei, in eo quod ministros Novi Testamenti odiis insequebantur et morte; sed, sicut illis testimonium perhibet Apostolus, aemulationem habent sed non secundum scientiam.
17 Arbitrantur ergo legis aemulatores obsequium se praestare Deo, dum praeconibus gratiae neces inferunt, sed eius legem quae per famulum data est defendunt, qui gratiam quam ipse Filius offert accipere renuunt.
18 Sed incassum Patri placere aestimant, qui Dei Filium contemnere, imo etiam persequi ac blasphemare laborant.
19 Duo dixit illis esse ventura a Iudaeis, id est, ut extra synagogam eos facerent, et ut eos interficerent, quae etiam ad cumulum damnationis illius populi pertinebant, ut ad salutem gentium profutura fuissent.
20 Sicut Paulus in Actibus apostolorum illis Iudaeis dixit: Quia indignos vos verbo Dei fecistis, ecce convertimur ad gentes.
21 Sic enim praecepit nobis Dominus: Ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salvus in ea usque ad extremum terrae.
22 Sequitur: Et haec facient quia non noverunt me neque Patrem meum.
23 Quia enim Filius in Patre, et Pater est in Filio, et qui videt Filium videt et Patrem, patet profecto quod quicunque Filii credulitatem obstinata mente reiiciunt, nec Patrem nosse probantur.
24 Haec ab initio vobis non dixi, quia vobiscum eram.
25 Magna consolatio est discipulorum ut reminiscerentur ante praedicta esse a magistro quae passuri essent, et eumdem se scirent habere adiutorem et remuneratorem, pro cuius nomine talia passuros se esse praedictum est illis.
26 Sed haec locutus sum vobis, ut cum venerit hora, eorum reminiscamini, quia ego dixi vobis.
27 Quae sunt quae ab initio illis non dixit? Etiam de Spiritu sancto quem missurus erat illis a Patre, et de consolatione et confirmatione eiusdem Spiritus, quo consolandi et roborandi fuissent, ut omnia mundi adversa, vel Iudaeorum scandala et persecutiones, libero animo formidare non debuissent.
28 Haec ab initio non dixi, quia vobiscum eram.
29 Quoniam mea praesentia consolabatur vos.
30 Istarum duarum in charitatis officio fit concordia lectionum, quam qui perfecte habet, et tam corde quam operibus pleniter usque in finem vitae servare contendit, sine dubio aeterno regno et contemplatione vultus Dei, et sanctis angelis fruetur in perpetuum: praestante Domino nostro, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.
31 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA XLVIII. DOMINICA POST ASCENSIONEM DOMINI. Lectio Epistolae B. Petri apostoli. <<<     >>> HOMILIA L. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Pauli apostoli ad Hebraeos.
monumenta.ch > Ausonius > 5. > HOMILIA XLIX. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.