Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XLVII. IN EODEM FESTO Lectio sancti Evangelii secundum Marcum.
| 1 | In illo tempore novissime recumbentibus undecim discipulis, apparuit Iesus, et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis, quia his qui viderant eum resurrexisse non crediderunt. |
| 2 | Quomodo novissime? quasi iam ultra eum non viderent: novissimum quippe illud est quod Dominum apostoli in terra viderunt, quando ascendit in coelum, quod factum est quadragesima die post resurrectionem. |
| 3 | Nunquidnam tunc exprobraturus erat quod non credidissent eis qui eum viderunt resurrexisse, quando etiam et ipsi post resurrectionem toties eum viderant? Illud ergo accipimus post multas demonstrationes eius, quibus per dies quadraginta discipulis praesentatus est, eum etiam novissime recumbentibus illis undecim apparuisse, id est, ipso quadragesimo die. |
| 4 | Et quomodo iam erat ab eis ascensurus in coelum, hoc eis illo die maxime exprobrare voluisse, quod his qui viderant eum resurrexisse non crediderant antequam ipsi eum viderent, cum utique post ascensionem suam praedicantibus illis Evangelium, gentes quod non viderunt fuerint crediturae. |
| 5 | Post illam quippe exprobrationem secutus ait idem Marcus. |
| 6 | Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. |
| 7 | Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. |
| 8 | Hoc ergo praedicaturi, quomodo qui non crediderit condemnabitur, cum id utique non crediderit quod non vidit; nonne ipsi primitus fuerant obiurgandi quod antequam Dominum vidissent, non crediderint eis quibus Dominus apparuisset? Quod vero dixit eis: Euntes in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae. |
| 9 | Nunquid sanctum Evangelium vel insensatis rebus, vel brutis animalibus fuerat praedicandum? ut ideo discipulis dicatur, praedicate omni creaturae? Sed omnis creaturae nomine potest omnis caro gentium designari. |
| 10 | Ante etenim dictum fuerat: in viam gentium ne abieritis, nunc autem dicitur, praedicate Evangelium omni creaturae; ut scilicet prius a Iudaea apostolorum repulsa praedicatio, tunc nobis in adiutorium fieret, cum hanc illa ad damnationis suae testimonium superba repulisset. |
| 11 | Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnabitur. |
| 12 | Fortasse unusquisque apud semetipsum dicat: Ego iam credidi, salvus ero; verum dicit, si fidem operibus tenet: vera etenim fides est quae in hoc quod verbis dicit moribus non contradicit. |
| 13 | Hinc est enim quod de quibusdam falsis fidelibus Paulus dicit, qui confitentur se nosse Deum, factis autem negant. |
| 14 | Hinc Ioannes ait: Qui dicit se nosse Deum et mandata eius non custodit, mendax est. |
| 15 | Cum autem dicatur, qui vero non crediderit, condemnabitur, quid hic dicemus de parvulis, qui per aetatem adhuc credere non valent, nam de maioribus nulla quaestio est? in Ecclesia ergo Salvatoris per alios parvuli credunt, sicut ex aliis ea, quae illis in baptismo remittuntur, peccata traxerunt. |
| 16 | Signa autem eos qui crediderint haec sequentur: in nomine meo eiicient daemonia, linguis loquentur novis; serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit; super aegros manus imponent, et bene habebunt. |
| 17 | Nunquid quoniam signa non facimus, minime credimus? Sed haec necessaria in exordio Ecclesiae fuerunt: ut enim fides credentium cresceret, miraculis fuerat nutrienda, quia et nos cum arbusta plantamus, tandiu eis aquam fundimus, quousque ea in terra convaluisse videmus; at si semel radicem fixerint, irrigatio cessabit. |
| 18 | Hinc est etenim quod Paulus dicit: Linguae in signa sunt non fidelibus, sed infidelibus. |
| 19 | An habemus de his signis atque virtutibus, quae adhuc subtilius considerare debeamus? Sancta quippe Ecclesia quotidie spiritaliter facit quod tunc per apostolos corporaliter faciebat. |
| 20 | Nam sacerdotes eius cum per exorcismi gratiam manum credentibus imponunt, et habitare malignos spiritus in eorum mente contradicunt, quid aliud faciunt nisi daemonia eiiciunt? Et fideles quique qui iam vitae veteris saecularia insonant [Forte miserunt], conditoris sui laudem et potentiam, quantum praevalent, narrant. |
| 21 | Quid aliud faciunt, nisi novis linguis loquuntur? qui dum bonis suis exhortationihus malitiam de alienis cordibus auferunt, serpentes tollunt; et dum pestiferas suasiones audiunt, sed tamen ad operationem pravam minime pertrahunt, mortiferum quidem est quod bibunt, sed non eis nocebit. |
| 22 | Qui quoties proximos suos in bono opere infirmari conspiciunt, dum eis tota virtute concurrunt, et exemplo suae operationis illorum vitam roborant, qui in propria actione titubabant, quid aliud faciunt nisi super aegrotos manus imponunt ut bene habeant? Quae nimirum miracula tanto maiora sunt, quanto spiritalia: tanto maiora sunt, quanto per haec non corpora sed animae suscitantur. |
| 23 | Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in coelum et sedet a dextris Dei. |
| 24 | Considerandum nobis est quid est quod Marcus ait, sedet a dextris Dei? Stephanus dicit: Video coelos apertos et Filium hominis stantem a dextris Dei. |
| 25 | Quid est quod hunc Marcus sedentem, Stephanus vero stantem, se vidisse testatur? Sed scimus quia sedere iudicantis est, stare vero pugnantis vel adiuvantis. |
| 26 | Quia igitur Redemptor noster assumptus in coelum, et nunc omnia iudicat, et ad extremum iudex omnium veniet, hunc post assumptionem Marcus sedere describit, quia post ascensionis suae gloriam iudex in fine videbitur; Stephanus vero, in laboris certamine positus, stantem vidit, quem adiutorem habuit, quia ut iste in terra persecutorum infidelitatem vinceret, pro illo de coelo illius gratia pugnavit. |
| 27 | Illi autem profecti praedicaverunt ubique, Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis. |
| 28 | Quid in his considerandum est, quid memoriae commendandum? nisi quod praeceptum obedientia, obedientiam vero signa secuta sunt. |
| 29 | Restat sane quaestio non minima, quomodo scripserit idem evangelista dixisse angelum mulieribus: Ite, dicite discipulis eius et Petro quia praecedet vos in Galilaeam: ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, nec tamen ibi visum a discipulis Dominum in ullo posthaec Evangelii sui loco retulerit, sed quod ita ab angelo et a Domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum est. |
| 30 | Galilaea namque interpretatur vel transmigratio vel revelatio. |
| 31 | Prius itaque, secundum transmigrationis significationem, quid aliud occurrit intelligendum, praecedet vos in Galilaeam, ibi eum videbitis, sicut dixit vobis, nisi quod Christi gratia de populo Israel transmigratura erat ad gentes, quibus apostoli praedicantes Evangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse Dominus viam in cordibus hominum praepararet, et hoc intelligimus praecedet vos in Galilaeam. |
| 32 | Quod autem mirarentur gaudentes, disruptis et evictis difficultatibus, aperiri sibi ostium in Domino per illuminationem fidelium, hoc intelligitur, ibi eum videbitis, id est, ibi membra eius invenietis, ibi vivum corpus eius in eis qui vos susceperint, agnoscetis. |
| 33 | Secundum illud autem quod Galilaea interpretatur revelatio, non iam in forma servi intelligendum est, sed in illa qua aequalis est Patri, quam promisit apud Ioannem dilectoribus suis cum diceret: Et ego diligam eum et ostendam meipsum illi. |
| 34 | Illa erit revelatio tanquam vera Galilaea, cum similes ei erimus ubi eum videbimus sicuti est. |
| 35 | Ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si eius praecepta sic amplectamur, ut ad dexteram eius segregari mereamur: tunc enim ibunt sinistri in combustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam. |
| 36 | In ascensione Domini istarum duarum fit concordia lectionum, ubi demonstratur eius resurrectionis atque ascensionis gloria de hoc saeculo, et venturum eius iudicium in fine praesentis saeculi, quando unicuique reddet praemia secundum propria merita, ubi mansuri erunt sine fine per omnia saecula saeculorum. |
| 37 | Amen. |