Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XLVI. IN DIE ASCENSIONIS DOMINI. Lectio Actuum apostolorum.
| 1 | Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum sanctum, quos elegit, assumptus est, etc. Lucas evangelista, fratres mei, qui unum ex quatuor Evangeliis scripsit, ipse librum Actuum apostolorum, unde nunc praesens lectio sonuit, edidit: ubi et primitus de ultimo convivio quod Dominus post resurrectionem suam cum discipulis suis habuit, simul et de ascensione eius ad coelum quam hodie celebramus, mentionem facit. |
| 2 | Exordium enim ipsius libri ita est. |
| 3 | Primum quidem sermonem feci, id est, Evangelium, de omnibus, o Theophile episcope, qui hunc me librum Actuum apostolorum scribere cogis, quae coepit Iesus, primo signa monstrando vel ea quae ad exempla vitae pertinebant, facere et postea docere: quia Iesus, bonum doctorem instituens, nulla nisi quae docuit fecit, usque in diem qua praecipiens apostolis per Spiritum sanctum, quos elegit, assumptus est, dans praecepta ante assumptionem observare et adimplere quae vel in hoc libro vel in Evangeliis leguntur. |
| 4 | Quibus et praebuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis, et loquens de regno Dei. |
| 5 | Per hanc quadraginta dierum cum discipulis conversationem significat omnia se, tam aperta quam occulta, quae promiserat impleturum; et de multis vel unum dicamus quod ait: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. |
| 6 | Et convescens, praecepit eis ab Hierosolymis ne dis cederent, sed exspectarent promissionem Patris. |
| 7 | Quod cibos cum discipulis sumpsit, hoc ideo fecit ut eamdem, quam mortuus suscitaverat, carnem, palpando atque tractando veram monstraret. |
| 8 | Sequitur: Quam audistis, inquit, per os meum, quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu sancto, non post multos hos dies. |
| 9 | Fuerunt autem iam apostoli aqua baptizati, sed nondum Spiritu sancto pleniter, qui eis promittitur post ascensionem illam futurus. |
| 10 | Neque autem ipsi apostoli, neque successores eorum, hucusque in Ecclesia aliter quam Ioannes Baptista, id est, in aqua, baptizare valebant; sed tamen, invocato nomine Christi, adest interior virtus Spiritus sancti, quae hominem in aqua mergendo baptizatorum simul animas et corpora purificet, quod in Ioannis baptismate non fiebat. |
| 11 | Igitur qui convenerant, interrogabant eum, dicentes: Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel. |
| 12 | Consequenter de regno Dei percunctantur, utrum videlicet mox adveniente Spiritu sancto, in praesenti esset restituendum, an in futuro sanctis reservandum credere. |
| 13 | Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora et momenta, quae Pater posuit in sua potestate. |
| 14 | Ostendit quia non expedit nobis nosse mortalibus diem vocationis nostrae, ut semper incerti de adventu iudicis, ita sollicite quotidie vivamus, quasi die alia ad iudicium properare debeamus. |
| 15 | Sed accipietis, inquit, virtutem supervenientis Spiritus sancti in vos, et eritis mihi testes in Hierusalem, et in omni Iudaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae. |
| 16 | Ac si diceret, Non enim putare debetis veniente in vos Spiritu sancto, statim huius mundi fieri consummationem, sed vobis tantum virtutem de me testificandi praebere. |
| 17 | Et cum haec dixisset, videntibus illis, elevatus est. |
| 18 | et nubes suscepit eum ab oculis eorum. |
| 19 | Ubique creatura creatori suo praestat obsequium: astra indicant nascentem, patientem obnubunt, recipiunt nubes ascendentem, redeuntem ad iudicium comitabuntur. |
| 20 | Et ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, qui eis dixerunt: Viri Galilaei, quid statis aspicientes in coelum? Hic Iesus qui assumptus est a vobis in coelum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. |
| 21 | Id est, in ea forma carnis atque substantiae veniet iudicaturus, in qua venit iudicandus. |
| 22 | Nos ergo dignis moribus ascensum in coelum nobis praeparemus, et peregrinari nos in hac mundi valle cognoscamus, in qua etiam si quaedam commoda blandiuntur, non amplectenda sunt nequiter, sed despicienda sunt fortiter. |
| 23 | Ideo, dilectissimi fratres, si ascendere vultis in coelum, hoc in spe nostra interim roboremus; in hoc votis omnibus aestuemus, hoc meditemur in terris, quod computamur in coelis. |
| 24 | Tunc exuturi carnis mortalitate, nunc exuamus animum vetustate; facile enim corpus levabitur in alta coelorum, si non premat spiritum sarcina peccatorum. |
| 25 | Quapropter, dilectissimi, erigamur ad eum qui pulverem nostrae abiectionis corpus fecit gloriae suae, et ut ascensionis eius mereamur esse consortes humilitati et patientiae ipsius per omnia congruamus. |
| 26 | Magni nominis malitiam [Forte, militiam], magnae promissionis suscepimus disciplinam. |
| 27 | Sectatores Christi discedere a regia non licet via, nec dignum est temporalibus occupari ad aeterna tendentes. |
| 28 | Et quia pretioso sanguine Christi redempti sumus, glorificemus et portemus Deum in corpore nostro, ut ad ea quae fidelibus per omnia sunt praeparata pervenire mereamur. |
| 29 | Per Dominum nostrum Iesum Christum, qui cum Deo Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 30 | Amen. |