Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XLIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Quis vestrum habebit amicum et ibit ad eum media nocte, et dicet illi: Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo quod apponam ante illum, etc. Rogatus a discipulis Salvator non modo formam orationis, sed et instantiam frequentiamque tradidit orandi. |
| 2 | Amicus ergo ad quem media nocte venitur, ipse Deus intelligitur, cui in media tribulatione supplicare, et tres panes, id est, intelligentiam Trinitatis, qua praesentis vitae consolentur labores, efflagitare debemus. |
| 3 | Amicus qui venit de via, ipse noster est animus, quoties a nobis recedit, quoties ad appetenda terrena et temporalia foris vagatur. |
| 4 | Redit vero coelestique alimonia refici desiderat, cum in se reversus superna coeperit ac spiritalia meditari. |
| 5 | De quo pulchre qui petierat adiungit: Non se habere quod ponat ante illum; quoniam animae post saeculi tenebras Deum suspiranti, nihil praeter eum cogitare, nil loqui, nil libet intueri; solum, quod recognovit, summae Trinitatis gaudium contemplari, atque ad hoc plenius intuendum pervenire satagit. |
| 6 | Et ille deintus respondens, dicat: Noli mihi molestus esse, iam ostium meum clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili, non possum surgere et dare tibi. |
| 7 | Ostium amici divini est intelligentia sermonis, quod sibi apostolus orat aperiri ad loquendum mysterium Christi, clausumque est tempore famis verbi, cum intelligentia non datur, et illi qui evangelicam sapientiam tanquam panem erogantes, per orbem terrae praedicaverunt. |
| 8 | Pueri patrisfamilias iam sunt in secreta quiete cum Domino, et tamen orando efficitur ut accipiat desiderans intellectum ab ipso Domino, etiamsi homo desit per quem sapientia praedicetur. |
| 9 | Et ille si perseveraverit pulsans: dico vobis, et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios. |
| 10 | Et ego dico vobis: Petite et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis. |
| 11 | Comparatio a minore: si enim amicus homo surgit de lecto, et dat non amicitia, sed taedio compulsus, quanto magis dat Deus, qui sine taedio largissime donat quod petitur: sed hoc se peti vult, ut capaces donorum eius fiant qui petunt, ne ita de via veniens amicus inedia dispereat, hoc est, ne animus nuper ab erroris sui vanitate resipiscens, desiderii spiritalis diutius inopia tabescat. |
| 12 | Petamus epulas verbi, quibus alamur; quaeramus amicum qui det; pulsemus ostium, quo servemur absconse: magnam spem dedit et dat ille qui promittendo non decipit. |
| 13 | Omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur. |
| 14 | Ergo, iuxta praemissam postulantis amici parabolam, perseverantiae opus est ut accipiamus quod petimus, et inveniamus quod quaerimus, et quod pulsamur aperiatur. |
| 15 | Nam si petenti non datur, et quaerens non invenit, et pulsanti non aperitur, apparet quod non bene petierit, quaesierit, pulsaverit. |
| 16 | Quis autem ex vobis patrem petit panem, nunquid lapidem dabit illi? Panis intelligitur charitas, propter maiorem appetitum, et tam necessaria, ut sine illa caetera nihil sint, sicut sine pane mensa inops est; cui contraria est cordis duritia, quam lapidi comparavit. |
| 17 | Aut si piscem, nunquid pro pisce serpentem dabit illi? Piscis est fides invisibilium, vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur. |
| 18 | Quia etiam fides huius mundi fluctibus circumdata non frangitur, recte pisci comparatur: cui contrarium posuit serpentem propter venena fallaciae, quae etiam primo homini male suadendo perseminavit. |
| 19 | Aut si petierit ovum, nunquid porrigit illi scorpionem? In ovo indicatur spes, ovum enim nondum est fetus perfectus, sed fovendo speratur: cui contrarium posuit scorpionem, cuius aculeus venenatus retro timendus est, sicut spei contrarium est retro, cum spes futurorum in ea quae ante sunt extendat. |
| 20 | Si ergo, vos cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris; quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se. |
| 21 | Quomodo mali dant? sed malos appellavit dilectores adhuc huius saeculi et peccatores: bona vero quae dant, secundum eorum sensum bona dicenda sunt qui haec pro nobis [bonis] habent, quanquam et in rerum natura ista bona sint, sed temporalia, et ad istam vitam infirmam pertinentia, et quisquis ea malus dat, non de suo dat. |
| 22 | Domini est terra et plenitudo eius, qui fecit coelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt. |
| 23 | Quantum ergo sperandum est daturum Deum nobis bona petentibus, nec nos posse decipi ut accipiamus aliud pro alio cum ab ipso petimus, quando nos etiam, cum simus mali, novimus id dare quod petimus. |
| 24 | Non enim decipimus filios nostros: et qualiacunque bona damus, non de nostro sed de ipsius damus. |
| 25 | Aliter apostoli, qui electionis merito bonitatem generis humani excesserant, omnibus modis, supernae bonitatis intuitu, mali esse dicuntur, quia nihil est per semetipsum stabile, nihil immutabile, nihil bonum, nisi deitas sola. |
| 26 | Omnes vero creaturae ut beatitudinem aeternitatis vel immutabilitatis obtineant, non hoc per suam naturam, sed per creatoris sui participationem et gratiam consequuntur. |
| 27 | Quod vero dicitur, quanto magis Pater vester de coelo dabit spiritum bonum petentibus se, pro quo Matthaeus posuit, dabit bona petentibus se, ostendit Spiritum sanctum plenitudinem esse bonorum Dei, et ea quae divinitus administrantur, non alia absque ea subsistere, quia omnes utilitates quae ex donorum Dei gratia suscipiuntur, ex isto fonte emanant. |
| 28 | In petitione orationis et in acceptione muneris istarum duarum fit concordia lectionum, quae utraque in Deum recte credentibus, ac firmiter in eius misericordiam sperantibus, perveniunt ad salutem perpetuam: praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 29 | Amen. |