Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XLI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
| 1 | In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. |
| 2 | Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. |
| 3 | Quod duobus modis intelligi potest: vel quia non in nomine meo petistis, quod nomen non sicut cognoscendum est, cognovistis; vel non petistis quidquam, quoniam in comparatione rerum quam petere debuistis, pro nihilo habendum est quod petistis; quia qui petit quod ad supernam salutem et gaudium aeternum non pertinet, nihil petere videtur ad comparationem illius petitionis quam petere debuit. |
| 4 | Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. |
| 5 | Ac si patenter dicat: Non fluxa saeculi gaudia, quae et moerore semper mixta et dolore finienda sunt; sed illud singulare gaudium a Patre petite, cuius plenitudo nullo cuiuslibet inquietudinis attactu minuatur. |
| 6 | Aeternitas nullo unquam termino dissolvetur, si ei per se praestiteritis talia petendo, procul dubio quae petitis, accipietis, si mores menti concordant petentis. |
| 7 | Parum enim utilitatis affert bene orando superna quaerere, qui non destitit perverse vivendo infimis implicari. |
| 8 | Haec in proverbiis locutus sum vobis. |
| 9 | Venit hora cum iam in proverbiis non loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis. |
| 10 | Iam parvuli fuerant, necdum intelligere potuerunt quomodo Pater esset in Filio, et Filius in Patre, et caetera quae ad profunda mysteriorum divinitatis pertinebant; necdum scire potuerunt, ideo in proverbiis quasi aenigmate loqui illis videbatur Dominus, sed promittit ille horam in qua palam loqueretur. |
| 11 | Illam nimirum horam significans qua eis, peracta sua passione ac resurrectione, Spiritus sancti erat gratiam daturus. |
| 12 | Tunc etenim spiritaliter intus instructi, spiritali delectatione succensi, quo perfectius omnia quae agnitione divinitatis mortalibus erant capienda, acceperunt, eo ardentius sola quae ad eius visionem promerendam iuvarent petere ac desiderare curaverunt. |
| 13 | In illo die in nomine meo petetis. |
| 14 | Id est, quae ad salutem tantummodo animarum vestrarum, et quae ad gaudia aeterna pertinere videntur petere incipietis. |
| 15 | Et maxime, ut intelligatis quid sit quod dixit: Ego et Pater unum sumus, et quoniam Pater sit in me et ego in Patre. |
| 16 | Tunc in nomine eius petunt, qui petunt, quia in sono eius nominis non aliud quam rem ipsam esse, quae hoc nomine vocatur, intelligunt. |
| 17 | Hi possunt utcunque cogitare Dominum nostrum. |
| 18 | Iesum Christum, in quantum homo est, pro nobis interpellare Patrem; in quantum Deus est, nos audire cum Patre. |
| 19 | Quod eum significasse arbitror, ubi ait. |
| 20 | Et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis. |
| 21 | Potest enim non inconvenienter accipi quod ait, Et non dico vobis, quia ego rogabo Patrem de vobis, quia non de praesenti rogo, sed de futuro. |
| 22 | Posuit, rogabo, quod sanctis ad internam pacem receptis non possit iam aliquis rogare de illis, quia nimirum tanta beatitudine donandi sunt, quae amplior esse non possit. |
| 23 | Ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi. |
| 24 | Non ita intelligendum est quod dixit, quia vos me amastis, quasi priores illi amarent Christum; sed ita potius quia Pater illos gratuito amore praevenerit, atque ad amandum credendumque Filium amando sustulerit. |
| 25 | Et quia ipsam agnitam Filii dilectionem ac fidem pio et sollicito corde servaverint, maiorum eos donis paternae dilectionis esse remuneratos, una cum Filio et Spiritu sancto amare, quos amore dignos iudicat. |
| 26 | Quod adiunxit, quia vos me amastis, eadem ratione sentiendum est. |
| 27 | Quapropter quicunque Filium recte habet, hunc cum Patre et Spiritu sancto amat; et quia quorum inseparabilis est natura divinitatis, horum una eademque sunt dona virtutis, hoc est, quod amatis et creditis quia a Deo exivi. |
| 28 | Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem. |
| 29 | Exivit a Patre et venit in mundum, quia visibilis mundo apparuit in humanitate qui erat invisibilis apud Patrem in divinitate. |
| 30 | Exivit a Patre quia non in ea forma qua aequalis est Patri, sed in assumpta creatura, minor apparuit. |
| 31 | Et venit in mundum, quia non in ea forma servi quam accepit, etiam mundi huius amatoribus se vivendum [Forte, videndum] praebuit. |
| 32 | Iterum reliquit mundum et rediit ad Patrem, quia ab aspectu amatorum mundi quod viderant abstulit, et se amatoribus suis aequalem Patri esse credendum docuit. |
| 33 | Reliquit mundum et rediit ad Patrem, quia humanitatem, quam induit per ascensionem, ad invisibilia paternae maiestatis adduxit. |
| 34 | Haec quidem verba Domini mystica, et, sicut ipse testatur, in proverbiis sunt dicta; sed discipuli quibus dicebantur adeo adhuc carnales erant, ut eorum profunditatem minime caperent, et non solum arcana dictorum, sed nec ipsam ignorantiam suam intelligerent, putantes simpliciter et dilucide prolata, quae non intelligentibus proverbia erant. |
| 35 | Ecce continuo responderunt: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. |
| 36 | Palam igitur loqui aestimabant, cuius mysteria dictorum necdum comprehendere valebant. |
| 37 | Quod autem adiungunt: Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget, in hoc credimus quia a Deo existi, aperte ostendunt quia loquens ad eos Dominus de his maxime disputabat quae illos delectabat audire; et quae illi interrogare volebant, haec ipse praeveniens, eis ultro proferebat; unde merito illum scire omnia quasi Deum, et quasi Dei Filium a Deo venisse credunt et confitentur. |
| 38 | Apertum namque divinitatis indicium est cogitationum nosse secreta. |
| 39 | Istarum duarum in Dei et Patris nomine fit concordia lectionum, quia Patris, et Filii, et Spiritus sancti, una est substantia, una gloria, una maiestas regnans per omnia saecula saeculorum. |
| 40 | Amen. |