Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XXXVIII. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
| 1 | In illo tempore respiciens Iesus in discipulos suos dixit: Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, etc. Nempe sicut homo Deum rogat pro discipulis suis, quos accepit a Deo. |
| 2 | Attendite quod sequitur: Ut sint, inquit, unum sicut et nos. |
| 3 | Non ait ut nobiscum sint unum, aut ut simus unum ipsi et nos sicut unum sumus nos, sed ait: Ut sint unum sicut et nos; ipsi utique in natura sua sint unum sicut et nos in nostra unum sumus. |
| 4 | Quod procul dubio non diceret nisi secundum hoc diceret, quod Filius aequalis est Patri, sicut in alio loco dicit: Ego et Pater unum sumus; non secundum id quod homo est, nam secundum hoc dixit: Pater maior me est. |
| 5 | Sed quomodo una eademque persona est Deus et homo, intelligimus hominem in eo quod rogat, intelligimus Deum in eo quod unum sunt et ipse et ille quem rogat. |
| 6 | Sequitur: Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. |
| 7 | Me, inquit, veniente ad te, serva eos in nomine tuo in quo eos, quando cum eis eram, et ipse servabam. |
| 8 | In nomine Patris servabat discipulos suos filius hominis in humana praesentia constitutus, sed etiam Pater in nomine Filii servabat quos in nomine Filii petentes exaudiebat; his quippe idem Filius dixit: Amen amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis. |
| 9 | Simul enim nos custodiunt Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, qui est unus verus et beatus Deus. |
| 10 | Intelligamus cum ita loquitur, sicut hic locutus est, personas eum distinguere, non separare naturam, licet ablata ab eis corporali praesentia filii; sed nunquam spiritalis custodia deerat, de qua dicit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. |
| 11 | Quos dedisti mihi custodivi; et nemo ex his periit nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur. |
| 12 | Filius perditionis dictus est traditor Christi, de quo in psalmo centesimo nono maxime prophetatur. |
| 13 | Nunc autem, inquit, ad te venio; et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis. |
| 14 | Ecce in mundo loqui se dicit, qui paulo ante dixerat: Iam non sum in mundo. |
| 15 | Ergo et quia non natura ibat, hic adhuc erat; et quia fuerat hinc abiturus, hic quodammodo iam non erat. |
| 16 | Quid sit autem hoc gaudium de quo ait, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis, iam superius expressum est, ubi ait, ut sint unum sicut et nos. |
| 17 | Hoc gaudium suum, id est, a se in eos collatum in eis dicit implendum propter quod locutum se dixit in mundo. |
| 18 | Haec est pax illa et beatitudo in futuro saeculo, propter quam consequendam temperanter et iuste et pie vivendum est in hoc saeculo. |
| 19 | Loquens adhuc Dominus ad Patrem et orans pro discipulis suis, Ego, inquit, dedi eis sermonem tuum. |
| 20 | In prioribus expositum est. |
| 21 | Et mundus odio habuit. |
| 22 | Significat passiones quas in mundo habituri erant a persecutoribus, quos hic mundi nomine demonstrat. |
| 23 | Deinde causam subiiciens cur eos oderit mundus: Quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. |
| 24 | Sed aliter illi, aliter ego; illi regeneratione, ego generatione; illi eguerunt secunda nativitate, quia in peccatis nati sunt: ego quia sine peccato natus sum, non egui regeneratione. |
| 25 | Donatum est ergo eis, ut de mundo non essent: ego vero nunquam fui de mundo, quia nunquam in peccato. |
| 26 | Ipse autem de mundo nunquam fuit, quia etiam secundum formam servi de Spiritu sancto natus est, de quo illi renati. |
| 27 | Si ergo illi ideo non de mundo quia renati sunt de Spiritu sancto, propterea ille nunquam de mundo, quia natus est de Spiritu sancto. |
| 28 | Non rogo, inquit, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. |
| 29 | Adhuc enim necessarium fuit, quamvis iam non essent de mundo, esse tamen in mundo, ut impleatur quod dictum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terra verba eorum. |
| 30 | Sanctifica eos in veritate. |
| 31 | Sic enim servantur ex malo quod superius oravit, ut fieret de malo perfidiae in quo cecidit Iudas proditor. |
| 32 | Sanctificantur itaque in veritate haeredes testamenti novi, cuius veritatis umbrae fuerunt sanctificationes veteris testamenti. |
| 33 | Et cum sanctificantur in veritate, utique sanctificantur in Christo, qui veraciter dixit: Ego sum via, et veritas, et vita, et veritas liberabit vos. |
| 34 | Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum. |
| 35 | Quos misit, nisi apostolos suos? Nam et ipsum nomen apostolorum, quod Graecum est, nihil nisi missos significat in Latino. |
| 36 | Misit ergo Dominus Filium suum absque peccato conceptum et natum; misit Filius discipulos suos quos ipse sanctificavit, vel per baptismi sacramentum, vel per sanguinis sui redemptionem, ut praedicarent mundo sanctificationem et ablutionem, et remissionem peccatorum suorum. |
| 37 | Unde et subiecit: Et pro eis ego sanctifico meipsum, id est, in eo quia non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me, Patris. |
| 38 | Sanctificatio fidelium est obedientia Filii, qui obediens fuit Patri usque ad mortem, mortem autem crucis, propter quod et Deus exaltavit illum. |
| 39 | Quod vero ait: Ut sint et ipsi sanctificati in veritate. |
| 40 | Hoc est, in me ipso, sicut et ego sanctificatus sum in verbo Dei. |
| 41 | Igitur subiecit et ait: Non pro his rogo tantum, id est, pro discipulis qui cum illo tunc erant. |
| 42 | Sed pro eis, inquit, qui credituri sunt per verbum eorum in me. |
| 43 | Ubi omnes suos intelligi voluit: non solum hos qui tunc erant in carne, sed etiam qui futuri erant. |
| 44 | Quotquot postea crediderunt in eum per verbum apostolorum, sine dubio crediderunt, et donec veniat credituri sunt; ipsis enim dixerat: Et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis. |
| 45 | Ut omnes unum sint. |
| 46 | Unum in charitate, unum in fide, unum in pace, quia in unum regnum futuri sunt. |
| 47 | Licet in eo regno mansiones diversae sint propter merita sanctorum diversa, tum quicunque in eo regno erit beatus erit, et sufficit sibi quod habet, in eo gaudet quod possidet. |
| 48 | Sicut tu, Pater, in me et ego in te. |
| 49 | Hoc est quod paulo ante dixit: Ego in Patre, et Pater in me. |
| 50 | Nam totus Pater in Filio est, et totus Filius in Patre; et qui Filium habet, habet et Patrem; et qui Patrem habet, habet et Filium. |
| 51 | Unde subiecit: Ut et ipsi in nobis unum sint. |
| 52 | Id est, una charitate nos diligant, et una fide nos credant, et una spe in nos confidant: ut sit unitas corporis in capite, et sit unus Deus omnia in omnibus. |
| 53 | Ego in eis, sicut caput in membris, et tu in me, sicut pater in filio ut sint consummati in unum, id est perfecti, quod perficiat qui nos voluit unum esse in se et per se. |
| 54 | Ut cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut et me dilexisti. |
| 55 | Dilexisti eos ut essent quod non erant; dilexisti me ut essem quod semper fui. |
| 56 | Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum. |
| 57 | Nunc per fidem, tunc ergo per speciem, cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos apparebimus cum ipso in gloria. |
| 58 | Tunc patet quod erimus, quia tunc apparebit is qui ante erat quam nos essemus. |
| 59 | Ut videant, inquit, claritatem meam quam dedisti mihi. |
| 60 | Pater iuste, mundus te non cognovit. |
| 61 | Quia iustus es, ideo te non cognovit. |
| 62 | Mundus vero quidam natus est per iustitiam, te non cognovit; ille vero qui salvandus erat per misericordiam, te cognovit. |
| 63 | Mundus vero quem per Christum conciliavit sibi, non merito, sed gratia cognovit. |
| 64 | Denique sequitur: Ego autem te cognovi. |
| 65 | Ipse fons gratiae est Deus natura; homo autem de Spiritu sancto et virgine ineffabili gratia in unitatem personae Filii Dei assumptus est. |
| 66 | Per illum cognoverunt hi et omnes per eos credituri. |
| 67 | Quia tu me misisti, ideo cognoverunt, igitur per gratiam cognoverunt. |
| 68 | Et notum feci eis, inquit, nomen tuum, et notum faciam. |
| 69 | Notum feci per fidem: notum faciam per speciem; notum feci in saeculo peregrinantibus: notum faciam in coelo regnantibus. |
| 70 | Ut dilectio qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis. |
| 71 | Quomodo autem dilectio qua dilexit Pater Filium est et inter nos, nisi quia membra eius sumus et in illo diligimur, cum ille diligitur totus, id est, caput et corpus. |
| 72 | Ideo subiunxit, et ego in ipsis, tanquam diceret: Quoniam ego sum in ipsis, qui si in recta fide et bonis operibus usque in finem perseveraverint, paratus sum regni coelestis gloriam dare ubi vivant et gaudeant per omnia saecula saeculorum. |
| 73 | Amen. |