Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XXXVII. FERIA IV. Lectio Epistolae B. Pauli ad Thessalonicenses.
| 1 | Fratres, omnes vos filii lucis estis et filii diei; non sumus noctis, neque tenebrarum. |
| 2 | Quomodo dixit, Sicut fur in nocte, sic veniet, hoc in loco dicit, quoniam non estis in tenebris, cognovistis enim veritatem. |
| 3 | Itaque et si repente dies instat, sed non erga vos ordinem sibi vindicat furis, qui iuvandi estis ex eius adventu, sed illis qui noxam exspectant poenalem. |
| 4 | Et ut recognitionem sufficere sibi non existiment, adiicit Igitur non dormiamus sicut et caeteri, sed vigilemus et sobrii simus. |
| 5 | Qui enim dormiunt, nocte dormiunt; et qui inebriantur, nocte inebriantur. |
| 6 | Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, et induti loricam fidei et charitatis, et galeam spem salutis. |
| 7 | Quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum, qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. |
| 8 | Convenit igitur nos tali remuneratos scientia vigilare, et sobrios esse erga illorum diligentiam quae nobis conveniunt, ad custodiendum nocturnum tempus, nec nobis necessarium est ad sectandam ebrietatem. |
| 9 | Latere enim poterit facile is qui talis est. |
| 10 | Illos vero qui per cognitionem tanquam in die iam consistunt, sobrios esse convenit et vigilantes erga studia virtutum, quasi qui et in diei tempore conversantur, in quo neque latere quemquam possibile est, si tamen aliquid ex illis quae non conveniunt perfecerit. |
| 11 | Quae sunt illa opera per quae nobis, ut in die conversantibus, deputemus fidem et charitatem, ex quibus spes nobis acquiritur salutis, per quod et Dominus Deus per Christum, qui pro nobis suscipere voluit mortem, salutem nobis prodidit, non poenam, ut licet secundum praesentem hanc vitam habeamus; hoc enim dicit, vigilemus etiamsi egressi fuerimus a vita hac; hoc dicit dormiamus. |
| 12 | Vult enim dicere ut illi qui tunc vivunt in Christi adventu, et qui iam sunt mortui, omnes aeternam vitam et incorruptam acquiramus, dum illi qui praecesserunt dudum in mortem, ita resurgunt et illi, qui tunc vivunt, in incorruptibilitatem mutantur, sicut idem Apostolus in alio loco dicit, quoniam omnes immutabimur. |
| 13 | Igitur nihil est quod prohibeat salute nos frui futura, si tamen illa quae ex nobis sunt minime nobis obstiterint. |
| 14 | Et hinc dicens adiicit: Propter quod consolamini in invicem et aedificate alterutrum, sicut et facitis in Christo Domino nostro, cui est honor et gloria simul cum Patre et Spiritu sancto, in saecula saeculorum. |
| 15 | Amen. |