Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XXXVI. IN INVENTIONE SANCTAE CRUCIS. Lectio Epistolae B. Pauli ad Galatas.
| 1 | Fratres, confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis, etc. Hac spe dicit se confidere, de his quia non sponte erraverunt. |
| 2 | Qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicunque est ille. |
| 3 | Quomodo qui errantem converti facit remunerandus est, dicente Iacobo apostolo in Epistola sua: Qui converti fecerit peccatorem, salvabit animam eius et operiet multitudinem peccatorum; ita et qui recta incedentem in iter devium cogit flectere, damnationem consequitur, quicunque fuerit. |
| 4 | Hoc propter hos subiicit, ne quis sibi meritum defenderet eo quod filii essent Abrahae secundum carnem, denique exclamantes dicunt ad Iesum: Nos filii Abrahae sumus. |
| 5 | Ego autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior? Apertum est quod dicit; ideo enim quasi inimicus a Iudaeis odiebatur et non desinebant a persecutione eius, quia circumcisionem iam cessare docebat. |
| 6 | Denique Iudaeis compellentibus et saepenumero falsas accusationes contra eum deferentibus, obliquum iudicem videns, coactus appellavit Caesarem. |
| 7 | Ergo evacuatum est scandalum crucis. |
| 8 | Scandalum erat Iudaeis praedicatio crucis, quia sabbatum et circumcisionem evacuabat. |
| 9 | Si autem admitteret circumcisionem, non esset scandalum, et pacifici essent nobis Iudaei. |
| 10 | Nam dicebant de Salvatore: Non est hic homo a Deo qui sabbatum non custodit. |
| 11 | Ergo evacuatum est scandalum crucis. |
| 12 | Utinam et abscindantur qui vos conturbant, id est, utinam abscindantur qui vos subvertunt. |
| 13 | Tale est hoc quale et illud ad Corinthios prima: Qui non, inquit, amat Dominum Iesum, anathema sit. |
| 14 | Ex ipso grege morbido sunt et hi, quos sociat sententiae eorum ut abscindantur a misericordia Dei, qui Galatas Dei gratia exuerunt, et non solum spiritaliter, sed et carnaliter hos maledicit, ut quia circumcidi Galatas cogebant ipsi abscinderentur, ut multiplicaretur his dolor corporis. |
| 15 | Quicunque volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi tantum, ut crucis Christi persecutionem non patiantur. |
| 16 | In carne placere, hominibus placere significat; ut enim Iudaeis propitiis aut non infensis viverent, quos pseudoapostolos dicit, sic Christum praedicabant, ut et legem servandam docerent. |
| 17 | Quod apostolus nunquam metuit, sed constanter quod verum est non tacuit, et sibi ex his providens quos docebat. |
| 18 | Denique ego, inquit, non solum ligari, sed et mori paratus sum in Hierosolyma pro nomine Domini nostri Iesu Christi. |
| 19 | Neque enim qui circumciduntur legem custodiunt, sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur. |
| 20 | Tale hoc est, quale et illud dictum ad apostolum Petrum: Si tu cum Iudaeus sis gentiliter vivis, quomodo compellis gentes iudaizare? Ita et hic cum ipsi legem non custodirent conversantes iniuste, circumcisionem sectabantur, ut perinde vincere et amatores legis viderentur, cum constet hunc legem defendere et custodire, qui iustitias eius exsequitur, et mandatum quod ad vitam pertinens datum est, non praetermittit. |
| 21 | Clades ergo Galatarum excusatio erat eorum haec, ut vel sic intelligant quia ludebantur, velut stulti et hebetes, de quorum doloribus glorificantur. |
| 22 | Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. |
| 23 | Quomodo pseudoapostoli tribulationes pro nomine Christi, quasi nihil profuturas per hypocrisin redimebant erubescentes in his, ita et Apostolus gloriabatur de his, sciens magnam pro istis sibi fore mercedem, quemadmodum et caeteris apostolis Christi, sicut scriptum est in Actibus apostolorum: Tunc, inquit, caesi exierunt apostoli de concilio, gaudentes quia digni habiti sunt pro nomine Christi contumeliam pati. |
| 24 | Cuius ergo omnis spes in Christo est, hic gloriatur in cruce eius, huic et mundus crucifixus est, certum habens amorem crucis Christi vitam esse, mundi vero amorem parare mortem. |
| 25 | Beatus ille est qui mortificat desideria carnis suae, et patienter suffert tribulationes praesentis vitae, quia si in hoc studio bono usque in finem perseveraverit, aeternae vitae cum Christo et sanctis eius particeps factus, sine dubio in aeternum gaudebit. |
| 26 | Ipso praestante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. |
| 27 | Amen. |