Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XXXV. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
| 1 | In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Vado ad eum qui me misit, et nemo ex vobis interrogat: Quo vadis? Significat sic se iturum ad eum qui misit illum, ut nullus interrogaret quod palam fieri visu corporis cernerent. |
| 2 | Nubes enim suscepit eum quando ascendit ab eis, et cum euntem in coelum viderunt, non verbis quaesierunt, sed oculis deduxerunt. |
| 3 | Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum. |
| 4 | Videbat utique quid illa sua verba in eorum cordibus agerent, spiritalem quippe nondum habentes interius consolationem quam per Spiritum sanctum fuerant habituri, id quod exterius in Christo videbant amittere metuebant. |
| 5 | Sed ego veritatem dico vobis, expedit vobis ut ego vadam. |
| 6 | Expedit ut forma servi vestris subtrahatur aspectibus quatenus amor divinitatis aptius vestris infigatur mentibus. |
| 7 | Expedit ut notam vobis formam coelo inferam, quatenus per hoc maiore desiderio illuc suspiretis. |
| 8 | Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos. |
| 9 | Non quia non poterat ipse in terra positus dare Spiritum discipulis, haec loquitur, cum aperte legatur quia post resurrectionem apparens eis insufflavit et dixit eis, Accipite Spiritum sanctum, sed quia, ipso in terra posito et corporaliter conversante cum eis, non valebant ad eum erigere mentem, ad sitienda munera gratiae coelestis. |
| 10 | Ascendente autem illo ad coelos et illi pariter omne desiderium suum in illo transferebant. |
| 11 | Ideo capaces Spiritus sancti iam facti erant, non ultra de morte eius contristati, sed de promissionis eius spe laetati. |
| 12 | Patet autem, nec laboriosa expositione indiget, cur eumdem Spiritum paraclitum, id est consolatorem, cognominaverit, quia nimirum corda discipulorum quae recessus ipsius moesta reddidisset, huius consolaretur et recrearet adventus. |
| 13 | Non quod antea Spiritus sanctus non esset in cordibus discipulorum vel etiam in antiquorum sanctorum, sed manifesta plenitudine ante sic non fuit datus, quomodo post ascensionem die decima in centum viginti nomina transmissus legitur. |
| 14 | Sed in nullo opere cuiuslibet personae Patris, vel Filii, et Spiritus sancti, totius sanctae Trinitatis operatio defuit; sed oportebat ita insinuari Trinitatem ut quamvis nulla esset diversitas substantiae, sigillatim tamen commendaretur distinctio personarum. |
| 15 | Et cum venerit ille, arguet mundum. |
| 16 | Quid est quod dixit, Cum venerit ille, arguet mundum? Nunquid non Christus, dum esset in mundo, non arguit mundum de his omnibus quae sequuntur. |
| 17 | Sed Christus solam Iudaeorum gentem arguit, Spiritus vero sanctus in discipulis eius toto orbe diffusus, non unam gentem intelligitur arguisse, sed mundum. |
| 18 | In quo arguit? In eo quia per Spiritum sanctum charitas diffusa est in cordibus eorum, quae foras mittit timorem ut non metuerent mundum, id est, amatores mundi arguere. |
| 19 | De peccato, et de iustitia, et de iudicio. |
| 20 | Quam sententiam ipse Christus exposuit dicens: De peccato, quoniam non credunt in me. |
| 21 | Peccatum incredulitatis quasi speciale posuit, quia sicut fides origo virtutum, ita solidamentum est vitiorum in incredulitate persistere, Domino terribiliter attestante qui ait: Qui autem non credit iam iudicatus est, quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. |
| 22 | Iudicatus dixit, id est, damnatus. |
| 23 | De iustitia vero, quia ad Patrem vado, etiam non videbitis me. |
| 24 | Iustitia discipulorum Christi erat quod Dominum, quem verum hominem cernebant, verum quoque Dei Filium esse crediderunt; et quem sibi corporaliter ablatum noverant, certo semper amore colebant. |
| 25 | Iustitia caeterorum fidelium, id est, eorum qui Dominum in carne non viderunt, haec est, quod eum quem corporali intuitu nunquam viderunt, Deum et hominem verum corde credunt ac diligunt. |
| 26 | De qua profecto iustitia fidei arguuntur infideles, cur ipsi videlicet. |
| 27 | cum similiter verbum vitae audirent, noluerint credere in iustitiam. |
| 28 | Neque enim nequitia malorum ex sua solum pravitate, sed etiam ex comparatione iustorum, quam statim damnandi sint denuntiat. |
| 29 | Arguit ergo mundum Spiritus sanctus de peccato. |
| 30 | quia non crediderit in Christum. |
| 31 | Arguit et de iustitia credentium, quia exemplum eorum sequi noluerit, qui hunc ad Patrem ascendisse, neque ultra corporaliter in terris conversaturum esse sciebant, nec tamen ab eius dilectione poterant ulla ratione separari. |
| 32 | Hoc est enim quod ait, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me. |
| 33 | Non videbitis me, postquam ascendero, qualem nunc videre soletis carne mortali et comprehensibili circumdatum. |
| 34 | Sed in maiestate ad iudicium venientem, et, peracto iudicio, in maiori gloria cum sanctis apparentem. |
| 35 | Sequitur: De iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est. |
| 36 | Principem mundi diabolum dicit, qui primatum habet in cordibus infidelium, quos hic mundi nomine voluit intelligi, qui ordine perverso mundum potius quam mundi creatorem diligunt; qui iudicatus est a Domino, qui ait: Videbam Satanam sicut fulgur cadentem de coelo. |
| 37 | Iudicatus est ab eo cum et ipse daemonia eiiceret, et discipulis daret potestatem calcandi supra omnem virtutem inimici. |
| 38 | Arguitur itaque mundus de iudicio, quo diabolus est iudicatus, quando homines ne Dei voluntati resistere praesumant, exemplo damnati propter superbiam terrentur archangeli. |
| 39 | Credant itaque homines in Christum, ne arguantur de peccato infidelitatis suae, quo peccato omnia peccata detinentur. |
| 40 | Transeant in numerum fidelium ne arguantur de iustitia eorum quos iustificatos non imitantur. |
| 41 | Caveant futurum iudicium ne cum mundi principe iudicentur quem iudicatum imitantur. |
| 42 | Etenim ne sibi existimet parci superbia dura mortalium, de superborum supplicio terrenda est angelorum. |
| 43 | Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. |
| 44 | Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. |
| 45 | Certum est autem quod, veniente desuper Spiritu, apostoli maiorem multo scientiam veritatis quam carnales eatenus potuere consecuti sunt, et maiore desiderio certandi pro veritate succensi sunt. |
| 46 | Non tamen putandum est in hac vita quempiam omnem veritatem posse comprehendere. |
| 47 | Unde et ipse beatus Paulus apostolus, qui ad tertium coelum raptus est, et ibi audivit arcana verba quae non licet homini loqui, ait: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. |
| 48 | Intelligendum est ergo quod ait de Spiritu, Docebit vos omnem veritatem, quasi diceret: Diffundet in cordibus vestris charitatem, quae vos omnem veritatem faciat amare: cuius magisterio intus edocti, proficiatis de virtute in virtutem, dignique efficiamini pervenire ad vitam, in qua vobis aeterna claritas summae veritatis et verae sublimitatis, id est, contemplatio vestri conditoris appareat. |
| 49 | Non enim a semetipso loquetur, sed quaecunque audiet loquetur. |
| 50 | Non enim Spiritus loquetur a semetipso, fortasse quia non est a semetipso, sed a Patre. |
| 51 | Nam Filius natus est a Patre, et Spiritus sanctus procedit a Patre. |
| 52 | Non enim loquitur a semetipso, id est, sine Patris et Filii communione. |
| 53 | Non enim divisus est Spiritus sanctus a Patre et Filio, sed unum opus est Patris, et Filii, et Spiritus sancti. |
| 54 | Sed quaecunque audiet loquetur. |
| 55 | Audiet videlicet per unitatem substantiae et proprietatem scientiae. |
| 56 | Non enim loquitur a semetipso, quia non est a semetipso: Pater quippe solus de alio non est, Filius a Patre genitus est, et Spiritus sanctus a Patre procedens. |
| 57 | Ab ipso enim audiet Spiritus sanctus a quo procedit, quia non est a seipso, sed ab illo a quo procedit. |
| 58 | A quo illi est intelligentia, ab illo utique et scientia: ab illo igitur audientia, quod nihil est aliud quam scientia. |
| 59 | Quod vero adiunxit: Et quae ventura sunt annuntiabit vobis. |
| 60 | Constat enim nonnullos sanctorum in Spiritu sancto futura praedixisse. |
| 61 | Sed tamen altius sunt haec verba Domini consideranda, quae omnibus sanctis communia esse possunt. |
| 62 | Igitur Spiritus adveniens quae ventura sunt annuntiabit, cum gaudia nobis patriae coelestis ad memoriam reducit, cum festa illa supernae civitatis per donum nobis suae aspirationis innotuit. |
| 63 | Ventura nobis annuntiat, cum nos a delectatione praesentium abstrahens, promissum in coelis regnum nostris cordibus desiderandum inflammat. |
| 64 | Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. |
| 65 | Spiritus clarificabit Christum, quia per eum ea charitas in cordibus discipulorum accensa est, ut abiecto timore carnali effectum resurrectionis eius constanter praedicarent, qui paulo ante tempore passionis pavidi fugerant. |
| 66 | Unde scriptum est: Et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. |
| 67 | Spiritus clarificavit Christum, cum impleti gratia spiritali doctores sancti tot et tanta miracula in nomine Christi fecerunt, quibus orbem totum ad fidem Christi converterent, tot ac tanta pro Christi nomine passionum certamina pertulerunt. |
| 68 | Clarificat, dum charitatem in cordibus nostris diffundit, aeternae patriae amorem inspirat. |
| 69 | Quia de meo accipiet et annuntiabit vobis, id est, de meo Patre. |
| 70 | De Patre accipit Spiritus sanctus, quia de Patre procedit, de quo et Filius natus est. |
| 71 | Qui vero de nullo natus est, et de nullo procedit, Pater est solus. |
| 72 | Omnia quaecunque habet Pater, mea sunt. |
| 73 | Propterea dixi: Quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. |
| 74 | De his dixit quae ad ipsam Patris divinitatem pertinent, in quibus ille est aequalis Patri, in qua Spiritus sanctus aequalis est Patri et Filio, qui una substantia, una natura, una maiestas, una gloria, una aeternitas est Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et est unus Deus omnipotens, invisibilis et incomprehensibilis omni creaturae, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus. |
| 75 | In nomine iustitiae et in Spiritus sancti dono et missione, istarum duarum fit concordia lectionum. |
| 76 | Beatus qui intelligit veritatem et sequitur iustitiam, quia si in hoc permanserit, simul cum Christo in aeternum gaudebit. |