monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LXXII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem. > 21. > 17. > DE ROSIS NASCENTIBVS. > DE VARIETATE FORTVNAE. > 27. > IN PVERVM STELLAM. > 29. > 12. > 28. > > XVIIII. > 13. > XVII. > HOMILIA XXXIV. DOMINICA III POST OCTAVAM PASCHAE. Lectio Epistolae B. Iacobi apostoli.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA XXXIII. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem. <<<     >>> HOMILIA XXXV. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XXXIV. DOMINICA III POST OCTAVAM PASCHAE. Lectio Epistolae B. Iacobi apostoli.

1 Charissimi, omne datumoptimum et omne donum perfectum, desursum est descendens a Patre luminum, etc. Postquam docuit vitia quibus tentamur non a Deo nobis, sed a nobis ipsis inesse, ostendit e contra quod quidquid boni agimus, hoc a Deo donante percepimus.
2 Inde etenim Patrem luminum appellat, quia auctorem novit spiritalium charismatum, cui consonat illud Apostoli: Quid enim habes quod non accepisti? Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.
3 Quia in Dei natura mutabilitas non est, neque lumen eius sicut lumen huius mundi aliqua vicissitudinis umbra intercidit.
4 Liquet utique, quia sola nobis dona lucis, et non etiam tenebras mittit errorum.
5 Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis.
6 Et Dominus in Evangelio: Non vos me elegistis, inquit, sed ego elegi vos.
7 Et in Osee propheta: Diligam vos spontanee.
8 Quia ergo dixerat: Omne datum optimum et omne donum perfectum a Deo descendere, consequenter astruit addendo quia non nostris meritis sed suae beneficio voluntatis per aquam regenerationis de filiis tenebrarum nos in filios lucis mutaverit.
9 Ut simus initium aliquod creaturae eius.
10 Ne in eo quod ait genuit, hoc nos fieri putaremus quod ipse est, ideo principatum quemdam creaturae nobis hac adoptione concessum ostendit.
11 Hos etenim versiculos quidam ita transtulit: volens genuit nos verbo veritatis ut simus primitiae creaturarum eius, id est, ut caeteris quas cernimus creaturis simus meliores.
12 Primitias namque frugum et animantium consecrari lex praecipit, primitias auri et argenti ad opus tabernaculi iussit conferri, id est, optima quaeque in metallis; et de antiquo Dei populo dixit propheta Ieremias: Sanctus Israel Domino, primitia frugum eius.
13 Scitis, fratres mei dilecti.
14 Notissimum, inquit, vobis est, quod a vobis ipsis habuistis ad vitia labi, a Domino autem vos illustrari, non vestra promissione, sed superna gratia vos praeveniente contigit.
15 Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum, et tardus ad iram.
16 Hinc auditorem moralibus instruit praeceptis, et recte primo admonet aurem quemque citius accommodare docenti, sero autem os ad docendum aperire: quia stultum est quemlibet quae ipse non didicerat aliis velle praedicare.
17 Qui ergo sapientiam diligit, primo ut supra admonuit, hanc a Deo postulet, dehinc magistrum humilis veritatis auditor inquirat, et inter agendum suam cautissime linguam non solum ab otiosis sermonibus coerceat, verum et ipse quam et nuper didicit veritatem praedicandam contineat.
18 Hinc Salomon de distantia temporum scribens ait: Tempus tacendi, et tempus loquendi.
19 Hinc Pythagorici, naturalis scientiae magisterio praediti, auditores suos per quinquennium iubent silere et sic demum praedicare permittunt.
20 Et tardus ad iram.
21 Quia maturitas sapientiae non nisi tranquilla mente percipitur; scriptum est enim, quia Ira in sinu stulti requiescit.
22 Non ita velocitatem irae vetat ut huius tarditatem approbet, sed hoc potius admonet, ut et eius hora perturbationis ac litium ne nobis ira subripiat caveamus; aut si forte surripuerit, intra oris septa eius cohibeamus impetum, et exacta hora discriminis liberius eam ad integrum a nostro corde per tempus expurgemus; vel certe tardos ad iram nos esse praecipit, ut non quaslibet ob causas securitatem nostri vultus in austeritatem vertamus, sed certa existente ratione, verbi gratia, si aliter corrigi proximos, maxime qui nobis commissi sunt, non posse cernamus, severitatem erga eos verbi vel etiam iudicii districtioris exhibeamus, manente tamen, quantum natura humana patitur, statu nostrae mentis sereno.
23 Credo Phinees Samuel, Elias et Petrus tardi fuerunt ad iram, et tamen peccantes vel verbo vel gladio peremerunt.
24 Sed et Moyses, cum esset vir mitissimus, exivit a Pharaone, quem incorrigibilem vidit, iratus, minis comminatus ei poenam, quam et opere patravit.
25 Ira enim viri iustitiam Dei non operatur.
26 Facilis est sensus: quod quia qui iracundiae vitiose incautus subiugat, etsi hominibus iustus apparet, in divino tamen examine nondum perfecte iustus est.
27 Verum aptius potest intelligi quod a Domino dictum est: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate iudicas.
28 Qualiscunque iudex homo amissa mentis tranquillitate delinquentem iudicat, etiamsi iuste iudicat, iustitiam tamen divini examinis, in quam perturbatio cadere nescit, imitari non potest.
29 Propter quod abiicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite verbum insitum.
30 Primo et corpus et mentem a vitiis iubet expurgari, ut digni existere possint qui verbum salutis percipiant.
31 Qui enim non declinat prius a malo, non potest facere bonum.
32 Omnem quippe immunditiam et carnis et animae nuncupat; malitia autem proprie interioris hominis pravitatem respicit.
33 Suscipite, inquit, insitum verbum, id est, verbum Dei, quod vestris cordibus praedicando imponimus, vos discendo suscipite; vel certe ita sentiendum: Verbum quod vobis in die resurrectionis insitum est, quando voluntarie genuit nos Deus, iam nunc perfectius suscipite, etiam operibus implendo quod iam in mysterio tenetis.
34 Quod potest salvare animas vestras.
35 Etiamsi in corpore tentationes patiamini, vel a perfidis morte consumamini, tamen vita futura praestabitur vobis cum sanctis angelis in luce perpetua.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA XXXIII. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem. <<<     >>> HOMILIA XXXV. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
monumenta.ch > Hrabanus Maurus > HOMILIA LXXII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem. > 21. > 17. > DE ROSIS NASCENTIBVS. > DE VARIETATE FORTVNAE. > 27. > IN PVERVM STELLAM. > 29. > 12. > 28. > > XVIIII. > 13. > XVII. > HOMILIA XXXIV. DOMINICA III POST OCTAVAM PASCHAE. Lectio Epistolae B. Iacobi apostoli.