Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XXXIII. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
| 1 | In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat. |
| 2 | Dixit quodam loco discipulis suis: Vos estis lumen mundi: non potest abscondi civitas super montem constituta; neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. |
| 3 | Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. |
| 4 | Non tamen dixi vobis: Lux venistis in mundum, ut omnis qui credit in vos in tenebris non maneat. |
| 5 | Nusquam hoc legi posse confirmo. |
| 6 | Lumina ergo sunt omnes sancti, sed credendo illuminantur ab eo, a quo si quis recesserit, tenebrabitur. |
| 7 | Lumen autem illud quod illuminatur a se, recedere non potest, quia incommutabile omnino est. |
| 8 | Cum autem dicit, Omnis qui credit in me in tenebris non manet, satis manifestat omnes se in tenebris invenisse; sed ne in eis tenebris remaneant in quibus inventi sunt, debent credere in lucem quae venit in hunc mundum, quia per illam factus est mundus. |
| 9 | Et si quis audierit, inquit, verba mea et non custodierit, ego non iudico eum. |
| 10 | Audite quomodo dicit Filius, Ego non iudico eum, cum dicat alio loco: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, nisi quod intelligendum est quod sequitur: Non enim veni, inquit, ut iudicem mundum, sed ut salvum faciam mundum. |
| 11 | Nunc ergo est tempus misericordiae; post erit iudicii, quia misericordiam, inquit, et iudicium cantabo tibi, Domine. |
| 12 | Sed de ipso etiam futuro novissimo iudicio videte quid dicat: Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum; sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die. |
| 13 | Ait ergo: Qui spernit me et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum; sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die. |
| 14 | Non ait: Qui spernit me, et non accipit verba mea, ego non iudico eum in novissimo die. |
| 15 | Venit ergo Filius Dei ad salvandum, non ad iudicandum. |
| 16 | Ideo dixit, non iudico eum, id est modo, id est in praesenti, sed iudico eum in novissimo die. |
| 17 | Cum enim dixisset, Qui spernit me, et non accipit verba mea, habet qui iudicet eum, exspectantibus quisnam ille esset, cautus adiunxit: Sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die. |
| 18 | Seipsum quippe locutus est, seipsum annuntiavit, seipsum ianuam posuit, qua ipse ad oves pastor intraret. |
| 19 | Aliter itaque iudicabuntur qui non audierunt, et qui audierunt et contempserunt. |
| 20 | Qui enim sine lege peccaverunt, ait Apostolus, sine lege peribunt; et qui in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. |
| 21 | Quia ego, inquit, ex me non sum locutus. |
| 22 | Idem se dicit non locutum ex seipso. |
| 23 | Iam hoc saepe diximus quod Filius a se non est, sed a Patre; ideo adiunxit: Sed qui misit me Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar. |
| 24 | Non enim locorum spatio, non syllabarum expressione, non vocali sono Pater Filio loquitur, ut Filius mandatum Patris audiat, sicut filius hominis ab homine audire solet quid pater mandet illi; sed unicus Filius est Verbum Patris et sapientia Patris, in illo sunt omnia mandata Patris, neque enim mandatum Patris aliquando Filius nescivit, ut eum necesse esset ex tempore habere quod accepit ut nascendo acciperet, dederitque illi gignendo Pater quod non haberet, sed eum genuit vitam habentem, sicut superius ait: Sicut Pater habet vitam, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, id est, genuit Filium vitam habentem in semetipso, sic dicit hic, Sicut mandatum dedit mihi Pater; et quia aeterna est ipsa nativitas, nunquam non fuit Filius, qui est vita; et sicut est vita aeterna, ita et mandatum: non quod Filius non habeat Pater dedit, sed sicut dixi, in sapientia Patris, quod est Verbum Patris, omnia mandata sunt Patris. |
| 25 | Sequitur enim: Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. |
| 26 | Si ergo vita aeterna est ipse Filius, et vita aeterna est mandatum Patris, quid aliud dictum est quam, Ego sum mandatum Patris? Proinde et id quod adiungit et dicit: Quae ego loquor sicut mihi dixit Pater, sic loquor, non accipiamus, dixit mihi, quasi verbo locutus sit unico Verbo, aut egeret Dei verbis Deus Verbum. |
| 27 | Dixit ergo Pater Filio, Sicut dedit Filio vitam, non quod nesciebat vel non habebat, sed ipse Filius erat. |
| 28 | Quid est autem, Sicut dixit mihi sic loquor, nisi verbum loquor? Ita ille dixit ista ut verax, iste loquitur ut veritas; verax autem genuit veritatem. |
| 29 | Quid ergo iam diceret veritati? Non enim imperfecta erat veritas cui verbum aliquod adderetur; dixit ergo veritati quia veritatem genuit. |
| 30 | Porro ipsa Veritas sic loquitur ut ei dictum est, sed intelligentibus quos docet ut nata est; ut autem crederent homines quod intelligere nondum valent, ex ore carnis verba sonuerunt, et abierunt transvolantis soni peractis morulis temporum suorum. |
| 31 | Sed res ipsae quarum signa sunt soni, tractae quodammodo in eorum memoriam qui audierunt, etiam ad nos per litteras, quae visibilia signa sunt, pervenerunt. |
| 32 | Non sic loquitur Veritas intelligentibus mentibus, intus loquitur, sine sono instruit, intelligibili voce profundit. |
| 33 | Qui ergo potest in ea videre nativitatis eius aeternitatem, ipse illam sic audit loquentem. |
| 34 | Sicut ei dixit Pater quid loqueretur, excitavit nos ad magnum desiderium interioris dulcedinis suae. |
| 35 | Sed crescendo capiamus, ambulando crescamus, proficiendo ambulemus, ut pervenire possimus per seipsum ad seipsum, seipso ducente nos et promittente nobis. |
| 36 | Ego sum via, et veritas, et vita: via quaerentibus, veritas invenientibus, vita permanentibus. |
| 37 | Ipse enim vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 38 | Amen. |