Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XXX. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
| 1 | In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Non turbetur cor vestrum. |
| 2 | Credite in Deum, et in me credite, etc. Ne mortem tanquam homines timerent, et ideo turbarentur, consolatur etiam eos Deum se esse contestans. |
| 3 | Consequens est enim ut si in Deum creditis, et in me credere debeatis: quod non esset consequens, si Christus non esset Deus. |
| 4 | In domo Patris mei mansiones multae sunt. |
| 5 | Quia merita sanctorum diversa sunt, ideo in domo Patris multae sunt mansiones. |
| 6 | Nullus eorum alienabitur ab illa domo, ubi mansionem pro suo quisque accepturus est merito. |
| 7 | Ideo non turbetur cor vestrum, nam unus denarius omnibus in vinea laborantibus, id est, omnibus in Ecclesia per fidem laborantibus vita dabitur aeterna. |
| 8 | Sed multae mansiones diversas meritorum in una vita aeterna significant dignitates, eritque Deus omnia in omnibus, quia Deus charitas est. |
| 9 | Sic enim quisque habet, cum amat in altero, quod ipse non habet, quia regnat in omnibus unitas charitatis. |
| 10 | Si quo minus dixissem vobis, quia vado parare vobis locum. |
| 11 | Quomodo ad illas mansiones membra pervenissent, si caput non praecessisset? Paravit nobis locum dum pro nobis mortuus est, et resurrexit, imo ascendit in coelos. |
| 12 | Haec omnia pro nobis fecit, ut nobis pararet locum in regno Patris sui. |
| 13 | Si abiero et paravero vobis locum, iterum veniam ad vos. |
| 14 | Si abiero per carnis absentiam, veniam per divinitatis praesentiam, in qua vobiscum ero usque ad consummationem saeculi. |
| 15 | Vel etiam si abiero ascendendo ad coelos, veniam iterum iudicare vivos ac mortuos: quod angeli attestati sunt dicentes: Hic Iesus qui assumptus est a vobis, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum. |
| 16 | Sequitur: Et accipiam vos ad meipsum, ut ubi sum ego et vos sitis. |
| 17 | Hoc est quod in sequentibus dixit: Volo, Pater, ut ubi sum ego, et isti sint mecum. |
| 18 | Et quo ego vado, scitis, et viam scitis. |
| 19 | Quo vado, id est, ad Patrem, et via qua venitur, scitur. |
| 20 | Dicit ei Thomas: Domine, nescimus quo vadis, et quomodo possumus viam scire? Videbatur ei nescire quod Christus convincit eum scire dum ait: Ego sum via, et veritas, et vita. |
| 21 | Quasi dixisset: Si me scitis et viam scitis; et ego sum ad quem itur, id est, veritas, et ego sum vita in qua statur. |
| 22 | Si me scitis et viam scitis, et quo ibo scitis, et ubi manseritis scitis. |
| 23 | Qui ad Patrem vadunt per me vadunt, et qui ad Patrem veniunt ad me veniunt, quia et ego et Pater unum sumus, et in me manent, quia haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum. |
| 24 | Unde secutus est dicens: Nemo venit ad Patrem nisi per me. |
| 25 | Exponens quid sit quod ait, ego sum via, statim subiungens: Si cognovissetis me utique, et Patrem meum cognovissetis, quia ego sum veritas in vero Patre. |
| 26 | Et amodo cognoscitis eum, et vidistis eum. |
| 27 | Si me spiritaliter cognoscitis et videtis, illum cognoscitis et videtis, quia ego et Pater unum sumus. |
| 28 | Unum natura non unus in persona. |
| 29 | Dicit ei Philippus hoc non intelligens: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. |
| 30 | Quasi aliquid melius esset Pater quam Filius in cuius esset visione sufficiens beatitudo. |
| 31 | Quam vocem discipuli redarguit magister. |
| 32 | Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Non cognovistis me esse in Patre, et Patrem in me, Philippe? Qui videt me, videt et Patrem. |
| 33 | Qui me intelligit, utique et Patrem in me intelligit. |
| 34 | Sed ideo magister discipulum arguebat, quoniam cor postulantis videbat. |
| 35 | Tanquam enim melior esset Pater quam Filius, ita Philippus Patrem nosce cupiebat, et ideo nec Filium sciebat quo melius aliquid esse credebat. |
| 36 | Ad hunc sensum corrigendum dictum est: Qui videt me videt et Patrem. |
| 37 | Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem? Video quomodo tu dicis: non alterum quaeris videre similem, sed illum putas esse meliorem. |
| 38 | Non credis quia ego in Patre et Pater in me est? Cur inseparabiles separatim desideras nosce? Deinde non ad solum Philippum, sed ad eos pluraliter loquitur: Verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor. |
| 39 | Pater autem in me manens, ipse facit opera. |
| 40 | Quid est, a me ipso non loquor? nisi a me ipso non sum qui loquor. |
| 41 | Ei quippe tribuit quod facit, de quo est ipse qui facit. |
| 42 | Pater enim Deus non est de aliquo, Filius autem Deus est quidem Patri aequalis, sed de Patre Deo. |
| 43 | Ideo ille Deus sed non de Deo, et lumen sed non de lumine. |
| 44 | Iste vero Deus de Deo, lumen de lumine. |
| 45 | Denique adiungit et ait: Non creditis quia ego in Patre et Pater in me est? Alioqui propter opera ipsa credite. |
| 46 | Ante solus Philippus arguebatur; nunc autem non ibi eum solum fuisse qui esset arguendus ostenditur; propter opera ipsa, inquit, credite, quia ego in Patre et Pater in me est. |
| 47 | Neque enim si separati essemus inseparabiliter operari ulla ratione possemus, sed quid est quod sequitur: Amen amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio et ipse faciet, et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado? Non se extollat servus super dominum, nec discipulus super magistrum. |
| 48 | Maiora quam ipse facit dixit eos esse facturos, sed sine illo, ut in sequentibus dixit, quid potuerunt facere? Sed quae sunt tandem ista maiora? An forte quod aegros ipsis transeuntibus etiam eorum umbra sanabit? Maius est enim ut sanet umbra quam fimbria, illud per se, hoc per ipsos, sed utrumque in se; vel maiora sunt opera apostolorum in omnium gentium salute, quam Christi tantummodo in salute Iudaeorum, et hoc in paucissimis. |
| 49 | Tamen utrumque et ille fecit, et salutem aliquorum in Iudaea per se, et salutem gentium per apostolos: Nec solum per apostolos, sed et per alios quoque praedicatores. |
| 50 | Unde subiunxit et ait: Qui credit in me opera quae ego facio et ipse facit, et maiora horum faciet. |
| 51 | Non quo maior sit magistro discipulus, vel domino servus, et adoptatus unigenito, et homo Deo, sed quod per illos ipse dignaretur eadem maiora facere. |
| 52 | Unde maiora potuissent mox ostendit dicens: Qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet, et maiora horum faciet. |
| 53 | Continuo secutus adiunxit: Quia ego ad Patrem vado. |
| 54 | Et quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam. |
| 55 | Qui dixit, faciet, post ait, faciam. |
| 56 | Tanquam diceret: Non vobis hoc impossibile videatur; non enim poterit esse maior me qui credit in me: ideo maiora non per se facit, sed per me qui in me credit. |
| 57 | Nec est defectio potestatis, sed miseratio pietatis. |
| 58 | Dives ergo ab eo recessit tristis, non recipiens verba salutis; apostolis igitur praedicantibus, multi divites pauperiem voluntate secuti sunt: ita quod ab illo audiens unus non fecit, fecerunt multi cum loqueretur per discipulos magister bonus. |
| 59 | Ecce maiora fecit praedicatus a credentibus quam locutus audientibus, sed hoc per praedicatores. |
| 60 | Nunquid omnes qui credunt in eum praedicatores sunt? Tamen dicit qui credunt in eum opera facere maiora. |
| 61 | In hoc opere fidei faciemus opera Christi, quia et ipsum credere in Christum opus est; Christus autem operatur in nobis, non utique sine nobis. |
| 62 | Prius ego facio praeveniens gratia, deinde et ipse facit subsequens gratiam, quia facio ut faciat. |
| 63 | Quae opera, nisi ut ex impio iustus fiat? Fortasse maius est opera salutis nostrae nos per ipsum facere, quam verba salutis praedicare, quod ipse fecit sine nobis, dum haec dixit: Quia ego ad Patrem vado. |
| 64 | Et quodcunque petieritis in nomine meo, hoc faciam. |
| 65 | In his verbis magnam spem promisit orantibus. |
| 66 | Sic ergo perrexit ad Patrem, ut non relinqueret indigentes, sed audiret petentes. |
| 67 | Tamen non omnia petentes, sed quae ad salutem pertinent petentium. |
| 68 | Ideo dixit: Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam. |
| 69 | Quid est in nomine meo? nisi in nomine Salvatoris. |
| 70 | Si petieritis quae ad salutem pertinent vobis, in nomine meo petieritis. |
| 71 | Quando enim delectant mala et non delectant bona, rogare potius debemus Deum ut delectent bona quam ut concedantur mala. |
| 72 | Qui ergo credit in eum, quodcunque petierit in nomine quod est illis datum qui credunt in eum, hoc facit, quo hoc sicut Salvator facit. |
| 73 | Si autem qui in eum credit, aliquid per ignorantiam contra salutem suam petit, non in nomine Salvatoris petit, quia Salvator ei non erit; si quis eius salutem impedi fecerit, non est eius Salvator. |
| 74 | Quid melius aut quid magis nobis prodest quam nosmetipsos salvari? Ideo petendum est ut fiat voluntas eius in nobis, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 75 | Amen. |