Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XXIX. IN NATIVITATE SS. APOSTOLORUM PHILIPPI ET IACOBI. Lectio libri Sapientiae.
| 1 | Stabant iusti in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores illorum. |
| 2 | Narrat divina Sapientia qualis in extremo iudicio sanctorum erit gloria, qualisque reproborum angustia cum viderint sanctos stantes ad dexteram Dei cum gloria incorruptionis et immortalitatis, pii iudicis exspectantes sententiam, qua eos ad regnum invitat aeternum; se autem merito condemnari eo quod illos persecuti sunt, nec doctrinae eorum salubri obedire voluerunt, sed irridentes eos magis spreverunt, nec honorem condignum illis praebuerunt, unde modo cum lectio legeretur audistis: Tunc stabunt, inquit, iusti in magna constantia, adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores illorum, videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatae salutis, gementes per angustiam spiritus, dicent inter se poenitentiam agentes: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisu et in similitudine improperii. |
| 3 | Nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore. |
| 4 | Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est? Tunc utique stabunt iusti in magna constantia adversus persecutores suos qui eos poenis indebitis hic affecerunt, et labores illorum quasi stultos vituperaverunt, quando claritate superna revelati iudices erunt illorum secundum veritatem qui ante se iniuste damnaverunt. |
| 5 | Unde illi cum se subitanea commutatione viderint de gloria ad ignobilitatem perductos, et e contrario adversarios suos de afflictione temporali ad honorem supernum translatos, sera poentientia atque infructuosa tunc conquerentur quod antea dum licuit si vellent fructuose agere possent. |
| 6 | Unde necesse est ut quicunque vitam suam negligenter duxit et peccatis servivit, ante terminum vitae praesentis poenitentiam condigne agat de malis commissis, et studeat operibus bonis per gratiam Dei, indulgentiam promereri peccatorum, et vitam consequi sempiternam largiente ipso Redemptore Domino nostro Iesu Christo, qui vult omnes homines salvos esse, et ad agnitionem veritatis pervenire, regnans cum Spiritu sancto Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 7 | Amen. |