Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XXVIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
| 1 | In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me. |
| 2 | Ad illos specialiter haec quae dicta sunt pertinent, qui eius discipulatui praedicantis in carne adhaerere, et post tristitiam passionis visa resurrectione et ascensione eius laetificari meruerunt. |
| 3 | Modicum etiam fuit ab illa hora illius noctis qua traditus est, in horam passionis, sive quando eum discipuli carnaliter videbant; et iterum modicum fuit quo clausus in sepulcro tertia die resurrecturus iacuit et illorum aspectibus videri non potuit: hoc est quod ait, Modicum et non videbitis me. |
| 4 | Quod vero ait, Iterum modicum et videbitis me, significat post resurrectionem tempus, quo cum discipulis conversatus est, et illis multimoda ostensione apparuit usque dum ascendit in coelum illis videntibus, ut in Evangelio et Actibus apostolorum legitur. |
| 5 | Et hoc est quod ait: Quia vado ad patrem. |
| 6 | Ac si patenter dicat: Quia post modicum a vestris aspectibus in monumenti claustro abscondar, et iterum post modicum, destructo mortis imperio, vobis intuendus apparebo, quia tempus est ut expleta dispensatione assumptae mortalitatis cum resurrectionis triumpho iam revertar ad Patrem. |
| 7 | Haec vero verba Domini, ut diximus, illis speciatim qui eius resurrectionem videre potuerunt conveniunt, quae apostoli tunc temporis non potuerunt intelligere. |
| 8 | Et hanc illorum ignorantiam pius magister intelligens, subsequenter secundum animi illorum dubitationem respondit, quasi expositurus quid esset quod dixit: Modicum et non videbitis me; iterum modicum et videbitis me. |
| 9 | Cognovit ergo Iesus qui volebant eum interrogare et dixit eis: De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: Modicum et non videbitis me, et iterum modicum et videbitis me? Amen, amen dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. |
| 10 | Et ipsorum et totius Ecclesiae statui congruit. |
| 11 | Plorabant quippe et flebant amatores Christi, cum illum comprehendi ab hostibus, ligari, ad consilium duci, damnari, crucifigi, mori et sepeliri viderent. |
| 12 | Gaudebant mundi amatores, quos ab infima cogitatione mundum vocat Dominus, cum morte turpissima condemnarent illum, qui gravis erat eis etiam ad videndum. |
| 13 | Contristabantur discipuli posito in morte, sed agnita etiam resurrectione tristitia illorum versa est in gaudium; visa est ascensionis potentia, iam maiore gaudio sublevati laudabant et benedicebant Dominum, ut Lucas evangelista testatur. |
| 14 | Sed et cunctis fidelibus hic Domini sermo convenit, qui per lacrymas pressurasque praesentes ad gaudia aeterna pervenire contendunt. |
| 15 | Qui seminant in lacrymis in gaudio metent; euntes ibant et flebant, quatenus in aeterna beatitudine laboris sui mercedem recipiant. |
| 16 | Mundus autem, id est, mundi amatores gaudebunt, qui ad aeterna gaudia se praeparare per lacrymas et afflictiones despiciunt; vos autem contristabimini per labores et pressuras, sed tristitia vestra vertetur in eternae beatitudinis laetitiam. |
| 17 | Mulier cum parit tristitiam habet, quia venit hora eius. |
| 18 | Mulierem dicit sanctam Ecclesiam, propter fecunditatem bonorum operum, et quia spiritales Domino filios gignere nunquam desinit; haec mulier cum parit tristitiam habet, quia venit hora eius. |
| 19 | Cum autem peperit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum; quia nimirum sancta Ecclesia, quandiu in mundo spiritalium virtutum profectibus insistit, nunquam mundi tentationibus exerceri desistit. |
| 20 | At cum devicto laborum certamine ad palmam pervenerit, iam non meminit pressurae praecedentis propter gaudium perceptae retributionis: non sunt enim condignae passiones huius temporis ad superventuram gloriam quae revelabitur in nobis. |
| 21 | Non meminit, inquit, pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum. |
| 22 | Sicut enim mulier nato in hunc mundum homine laetatur, ita Ecclesia nato in vitam futuram fidelium populo digna exsultatione repletur, pro qua eius nativitate multum laborans et gemens in praesenti quasi parturiens dolet. |
| 23 | Nec novum debet cuiquam videri si natus dicitur, qui ex hac vita migraverit; quomodo enim nasci dicitur cum quis de utero matris procedens hanc in lucem egreditur, ita etiam rectissime potest natus appellari qui solutus a vinculis carnis ad lucem sublimatur aeternam. |
| 24 | Unde et mos obtinuit ecclesiasticus ut dies beatorum martyrum sive confessorum Christi, quibus de saeculo transierunt, natales vocitemus, eorumque solemnia non funebria, sed natalitia dicantur. |
| 25 | Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. |
| 26 | Quod de ipsis quidem discipulis facile intelligitur quia tristitiam habuerunt passo ac sepulto Domino; sed peracta resurrectionis gloria gavisi sunt viso Domino, et gaudium eorum nemo tollit ab eis; licet pressuras ac persecutiones passi essent in hoc mundo, semper in spe gaudebant futurae retributionis pro eo quod digni essent pro nomine Iesu contumelias pati. |
| 27 | Iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. |
| 28 | Videt itaque electos post tristitiam Dominus cum eorum patientiam damnato impugnatore remunerat. |
| 29 | Videbo vos, id est, cum assumpsero vos ad meipsum ut ubi sum ego et vos sitis, et in illa visione perpetuae gloriae gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollet a vobis, quia ibi nullus adversarius, nullus persecutor, nemo qui tristitiam ingerat animis vestris, dum videbitur Deus deorum in Sion. |