Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XXVII. DOMINICA II POST OCTAVAM PASCHAE. Lectio Epistolae B. Petri apostoli.
| 1 | Charissimi, obsecro vos tanquam advenas et peregrinos, etc. Advenae Latine dicuntur proselyti quo nomine appellabant Iudaei eos qui de gentibus nati in Deum, credere et circumcisione accepta Iudaico more iuxta Dei legem vitam ducere noluerunt. |
| 2 | De quorum numero fuere quidam eorum qui in die sancto Pentecostes quo apostoli Spiritum sanctum in ignis visione perceperunt, ad praedicationem eorum Christo crediderunt, dicente Scriptura quod Iudaei quoque et proselyti adessent. |
| 3 | Sed et nos si veraciter cum Propheta Deo dicere possumus. |
| 4 | Quoniam incolae nos sumus apud te in terra et peregrini sicut omnes patres nostri, ad nos quoque Epistolas beati Petri scriptas credere, et quasi nobis missas legere debemus. |
| 5 | Abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam. |
| 6 | Dum concupiscentiis blandientibus caro enerviter subiugatur, iam vitiorum exercitus firmiter adversus animam armatur. |
| 7 | Quos competenter advenas vocat et peregrinos, ut eo minus terrenis rebus animam supponant, quo se patriam in coelis habere meminerint. |
| 8 | Namque hoc distare in hac vita inter electos solet et reprobos, quod electi peregrini nunc exsules exspectant futura, tantoque minus in praesenti gaudiis delectantur caducis, quanto futura sine fine gaudia se sperant accipere, et in aeternum regnare cum Christo. |
| 9 | At vero reprobi hic habent patriam, cuius solum vitae desideriis norunt inhiare. |
| 10 | Ideoque post hanc vitam in exsilium relegantur perpetuum, ubi cunctis carentes voluptatibus, sola in tormentis patiantur adversa. |
| 11 | Conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tanquam de malefactoribus, ex bonis operibus nos considerantes glorificent Deum in die visitationis. |
| 12 | Plerumque contigit ut pagani qui fidem Christianorum vituperabant quare deos suos dereliquissent, postmodum considerantes castam eorum conversationem et invictum in Christo animum, cessarent eis detrahere, magisque Deum glorificare ac laudare inciperent qui bonitate ac iustitia cultorum suorum bonus esse probaretur et iustus. |
| 13 | Glorificent, inquit, Deum in die visitationis, hoc est, in tempore retributionis. |
| 14 | Quanta vobis sit gloria per Deum donanda iam nunc agnoscant increduli, cum vos instanter per obstantia pericula illum sequi perspexerint. |
| 15 | Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum. |
| 16 | Omni humanae creaturae dicit omni dignitati hominum, omni personae, omni principatui cui vos divina dispositio subdi voluerit. |
| 17 | Hoc est enim quod ait, propter Deum, quia non est potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. |
| 18 | Quam creaturam subsequenter adiungens exponit: Sive regi, quasi praecellenti, sive ducibus, tanquam ab eo missis. |
| 19 | Ideo regi tantum ac ducibus, non autem et dominis dicit, quia hoc in loco illos specialiter ut praefati sumus instruit, qui sunt domini servorum; subsequenter vero, et servos quomodo dominis famulentur admonet. |
| 20 | Docet ergo fideles famulos videlicet aeterni regis etiam mundi potestatibus subdi, ne vel in hoc fidei et religioni Christianae conditionis iura turbentur. |
| 21 | Nam et ita recte potest intelligi quod dictum est, omni humanae creaturae, ut significetur et fidelibus et incredulis rerum dominis. |
| 22 | Ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. |
| 23 | Non quod omnes qui a regibus mittuntur duces et malefactores punire et laudare bonos noverint, sed quae esse debeat actio boni ducis simpliciter narrat, hoc est, ut male facientes coerceat, ut bene agentes remuneret; qui etiamsi iniuste agit si bonos damnat, nihilominus ad laudem eorum pertinent quae facit, si patienter eius stultitiae resistunt. |
| 24 | Unde et Paulus dicit: Vis, inquit, non timere potestatem, bonum fac et habebis laudem ex illa. |
| 25 | Non dicit ab illa, sed ex illa, quia etsi potestas te mundana non laudat, imo si etiam persequitur, si occidit gladio ut Paulum, si crucifigit ut Petrum, habebis ex illa laudem, dum ex eo quod illa malefacit in te iustum et innoxium, tuae virtutis patientia coronam laudis meretur. |
| 26 | Nam et hoc intendisse beatum Petrum in hac sententia verba sequentia docent quibus dicitur: Quia sic est voluntas Dei ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. |
| 27 | Haec est ergo laus bonorum ad quam duces a rege dicit missos dum ignorantia ducum imprudentium boni ad laudem suam perpetuam bene agendo utuntur. |
| 28 | Quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem. |
| 29 | Quasi liberi bona faciunt qui in exemplum Ioseph patriarchae tametsi servitio deprimuntur hominum, servi esse vitiorum nulla arte compelluntur. |
| 30 | At vero libertatem suam in velamen malitiae vertunt, qui quominus humani famulatus iugo cohibentur, eo latius peccatorum dominio mancipantur, et cum vitiis impune serviunt, libertatem vocant: hoc praetexunt nomine culpam. |
| 31 | Potest autem iuxta illud apostoli Pauli generaliter accipi. |
| 32 | Vos in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis detis. |
| 33 | Liberi enim recte vocamur quia per baptisma a peccatorum sumus nexibus absoluti, quia a daemonica servitute redempti, quia filii Dei effecti. |
| 34 | Non tamen dono libertatis potiorem peccandi facultatem vel licentiam accipimus; quinimo si peccamus mox libertate perdita servi efficimur peccati; et quisque se ad hoc libertatem accepisse a Domino putat, ut licentius peccet, talis suam libertatem in velamen malitiae mutat. |
| 35 | Vult enim nos beatus Petrus liberos esse a servitio culparum, ut servi creatoris nostri boni et fideles permanere possimus: unde subsequenter adiungit: Sed sicut servi Dei omnes honorate, fraternitatem diligite, Deum timete, regem glorificate. |
| 36 | Monet ergo congruum cunctis impendere honorem et iuxta imperium Domini Caesari quae Caesaris sunt, et Deo reddere quae Dei sunt. |
| 37 | Et bene inter alia fraternitatem diligere iubet liberos, ut eos quoque qui temporali conditione subiecti sunt, fratres sibi esse in Christo factos recolant, una cum ipsis Patrem invocantes, eum qui sine acceptione personarum iudicat. |
| 38 | Servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. |
| 39 | Dyscolis indisciplinatis dicit, nomine ducto a Graeco eloquio, quia Graece schola vocatur locus in quo adolescentes litteralibus studiis operam dare, et audiendos magistros vacare solent: unde schola vacatio interpretatur. |
| 40 | Denique in psalmo ubi canimus: Vacate et videte quomodo ego sum Deus, pro eo quod nos dicimus vacate in Graeco habetur scholaste. |
| 41 | Scholastici sunt ergo eruditi; dyscoli, indocti et agrestes; sed utrisque vult obedire subditos, explicans apertius quomodo nos supra omni humanae creaturae iusserit esse subiectos. |
| 42 | Alia editio pro dyscolis difficiles habet, et sanctus antistes Fulgentius in opusculis suis sic ponit: Servientes cum timore non tantum bonis, sed etiam difficilioribus. |
| 43 | Sed si bene facientes, et patientes sustinetis. |
| 44 | Haec est enim gratia in Christo Iesu. |
| 45 | Haec est ergo gratia apud Deum; in hoc enim vocati estis quia et Christus passus est pro nobis, relinquens nobis exemplum, etc. Notandum attentius quam summe conditionem servorum glorificet quos bene facientes et absque culpa vapulantes a dominis crudelibus et improbis imitatores esse Dominicae passionis affirmat. |
| 46 | Qui enim passionis Christi particeps benevolus et patiens esse voluerit in praesenti vita, sine dubio eius gloriae in futura vita consors erit, ubi in eius laudibus simul cum sanctis angelis in aeternum exsultans permanebit, ipso praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre vivit et regnat in saecula saeculorum. |
| 47 | Amen. |