Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XXVI. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
| 1 | In illo tempore, accesserunt ad Iesum discipuli Ioannis dicentes: Quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter, discipuli autem tui non ieiunant? Superba interrogatio et plena de supercilio Pharisaeorum, certe ut aliud non dicamus reprehendenda ieiunii iactantia. |
| 2 | Nec poterant discipuli Ioannis non esse sub vitio qui calumniabantur eum, quem sciebant magistri vocibus praedicatum, et iungebantur Pharisaeis quos ab Ioanne noverant condemnatos cum ait: Generatio viperarum, quis ostendit vobis fugere ab ira ventura? Ait illis Iesus: Nunquid possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus? Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. |
| 3 | Si sponsus Christus, sponsa Ecclesia est. |
| 4 | De hoc spiritali connubio apostoli sunt creati qui lugere non possunt, quandiu sponsam in thalamo vident, et sciunt sponsum esse cum sponsa. |
| 5 | Quando vero transierunt nuptiae, et passionis ac resurrectionis tempus advenerit, tunc sponsi filii ieiunabunt. |
| 6 | Nonnulli putant idcirco post dies quadraginta passionis ieiunia debere committi, licet statim dies Pentecostes et Spiritus sanctus adveniens indicet nobis festivitatem, et ex huius occasione testimonii Montanus, Prisca, et Maximilla etiam post Pentecosten faciunt quadragesimam, quod ablato sponso filii sponsi debeant ieiunare. |
| 7 | Ecclesiae autem consuetudo ad passionem Domini et resurrectionem per humilitatem carnis venit, ut spiritali saginationi ieiunio corporis praeparemur. |
| 8 | Iuxta leges autem tropologiae sciendum, quod quandiu sponsus nobiscum est et in laetitia sumus, nec ieiunare possumus nec lugere; cum autem ille a nobis propter peccata recesserit et avolarit, tunc indicendum ieiunium est, tunc luctus recipiendus est. |
| 9 | Nemo mittit commissuram panni rudis in vestimento veteri; tollit enim plenitudinem eius de vestimento et peior scissura fit. |
| 10 | Neque mittunt vinum novum in utres veteres, alioquin rumpentur utres et vinum effundetur, et utres peribunt. |
| 11 | Sed in utres novos vinum novum mittunt et ambo conservantur. |
| 12 | Quod dicit, hoc est: donec quis renatus fuerit, et veteri homine deposito per passionem meam novum hominem induerit, non potest severiora ieiunii et continentiae sustinere praecepta, ne per austeritatem nimiam etiam credulitatem quam nunc habere videtur amittat. |
| 13 | Duo autem exempla posuit, vestimenti et utrium veterum et novorum; veteres debemus intelligere scribas et Pharisaeos; plagula vestimenti novi et vinum novum praecepta evangelica sentire, quae non possunt sustinere Iudaei ne maior scissura fiat. |
| 14 | Tale quid et Galatae facere cupiebant, ut cum Evangelio praecepta legis miscerent, et in utribus veteribus mitterent vinum novum. |
| 15 | Sed Apostolus ad eos loquitur: O insensati Galatae! quis vos fascinavit veritati non obedire? Sermo igitur evangelicus apostolis potius quam scribis et Pharisaeis est iniungendus, qui maiorum traditionibus depravati sinceritatem praeceptorum Christi non poterant custodire. |
| 16 | Alia est enim puritas virginalis animae et nulla prioris vitii contagione pollutae, et aliae sordes eius quae multorum libidini subiacuerit. |
| 17 | Unde necesse est ut prius ab uno quoque abluantur sordes vitiorum et vetustas peccati per poenitentiam expurgetur, et sic Domini opitulante gratia virtutum scientia et spiritalis doctrinae Christo largiente conferatur, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. |
| 18 | Amen. |