Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XXV. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
| 1 | In illo tempore una sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quae paraverunt aromata, etc. Una sabbati sive prima sabbati, prima est dies a sabbato, quam diem Dominicam propter Domini resurrectionem mos Christianus appellavit. |
| 2 | Quod autem valde diluculo mulieres venerunt ad monumentum, iuxta historiam quidem magnus quaerendi et inveniendi Dominum fervor charitatis invenitur; iuxta vero intellectum mysticum nobis datur exemplum illuminata facie discussisque vitiorum tenebris ad sacrosanctum Domini corpus accedere. |
| 3 | Nam et sepulcrum illud venerabile figuram Dominici habebat altaris in quo carnis eius ac sanguinis solent mysteria celebrari. |
| 4 | Aromata autem quae mulieres deferunt odorem virtutum et orationum quibus ad altare appropinquare debemus, suavitatem significant. |
| 5 | Unde Ioannes in Apocalypsi sua, cum phialas in manu angelorum aureas, id est mundas in electorum corde conscientias plenas odoramentorum descripsisset, subiunxit exponens atque ait: Quae sunt orationes sanctorum. |
| 6 | Et invenerunt lapidem revolutum a monumento, et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu. |
| 7 | Quomodo lapis per angelum revolutus sit Matthaeus sufficienter exposuit. |
| 8 | Sed revolutio lapidis mystice reserationem sacramentorum quae velamine litterae tegebantur insinuat. |
| 9 | Lex enim in lapide scripta est, cuius ablato tegmine corpus Domini mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur, quia etsi cognovimus secundum carnem Christum, sed iam nunc non novimus. |
| 10 | Et factum est dum mente consternatae essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. |
| 11 | Mente consternatae erant, quia et lapidem tam immensae magnitudinis revolutum stupebant, et corpus tam eximiae venerationis non inventum dolebant. |
| 12 | Sicut autem tentato in solitudine Domino, mox impleta victoria, accedentes ei angeli ministrant, ita eodem passo in carne Salvatore, post devictae certamina mortis veniunt angeli, qui non solum verbo consolante sed et fulgente habitu gloriam triumphantis annuntient. |
| 13 | Quoniam autem posito in sepulcro copore Salvatoris astitisse leguntur angeli, ita etiam celebrandis eiusdem sacratissimi corporis mysteriis tempore consecrationis assistere sunt credendi, monente Apostolo mulieres in Ecclesia velamen habere propter angelos: Cum timerent autem et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quaeritis viventem cum mortuis? Non est hic, sed surrexit. |
| 14 | Nolite, inquiunt, cum mortuis, hoc est in monumento qui locus est proprie mortuorum, quaerere eum qui ad vitam iam surrexit a mortuis. |
| 15 | Et nos autem exemplo devotarum Deo feminarum, quoties ecclesiam intramus et mysteriis coelestibus appropinquamus, sive propter angelicae praesentiam virtutis, seu propter reverentiam sacrae oblationis cum omni humilitate et timore ingredi debemus. |
| 16 | Ad conspectum quippe angelorum vultum declinamus in terram, cum supernorum civium quae sunt gaudia aeterna contemplantes, humiliter nos cinerem esse terramque recolimus: sicut beatus Abraham: Loquar, inquit, ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis. |
| 17 | Et notandum quod sanctae mulieres astantibus sibi angelis non in terram cecidisse, sed vultum dicuntur in terram declinasse; nec quempiam sanctorum legimus tempore Dominicae resurrectionis vel ipso Domino vel angelis sibi visis, terrae prostratum adorasse; unde mos obtinuit ecclesiasticus, ut vel in memoriam Dominicae et in nostrae spem resurrectionis, et omnibus Dominicis diebus, et toto Quinquagesimae tempore non flexis genibus, sed declinatis in terram vultibus oremus. |
| 18 | Recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. |
| 19 | Die tertia Dominus sicut ipse, quod ex hoc loco discimus, inter discipulos viros etiam feminis quae eum sequebantur praedixit, ita resurrectionis suae triumphum celebravit. |
| 20 | Die namque Parasceves hora nona spiritum tradens vespere sepultus, mane prima sabbati surrexit sicut aperte Marcus evangelista designat. |
| 21 | Non ergo immerito uno die in sepulcro et duabus noctibus iacuit, qui videlicet lucem suae simplae mortis, tenebris duplae nostrae mortis adiunxit. |
| 22 | Ad nos quippe venit qui in morte spiritus carnisque tenebamur: unam ad nos suam, id est, carnis mortem detulit, et duas nostras quas recepit solvit. |
| 23 | Si enim ipse utramque susciperet, nos a nulla liberaret. |
| 24 | Misericorditer accepit et iuste utramque damnavit simplam suam duplae nostrae contulit et duplam nostram moriens subegit. |
| 25 | Et recordatae sunt verborum eius. |
| 26 | Mulieres quae in monumento Domini stantes verborum quae de sua dispensatione praefatus est recordantur, formam nobis praebent ut inter ipsa Dominicae passionis mysteria celebranda, non solum eiusdem passionis, sed et ab inferis resurrectionis, nec non et in coelos gloriosae ascensionis digna semper veneratione recordemur. |
| 27 | Et egressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et caeteris omnibus. |
| 28 | Sicut in principio mulier auctor culpae viro fuit, vir exsecutor erroris, ita nunc quae prior mortem gustaverat resurrectionem prior vidit, et ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret, quae culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam. |
| 29 | Erat autem Maria Magdalene, et Ioanna, et Maria Iacobi, et caeterae quae cum eis erant, quae dicebant ad apostolos haec. |
| 30 | Maria Magdalene ipsa est soror Lazari quae unxit Dominum unguento, Ioanna uxor Chuza procuratoris Herodis, de quibus supra lectum est. |
| 31 | Maria Iacobi mater est Iacobi iunioris et Ioseph, et ut Marcus evangelista dicit, soror matris Domini; unde et ipse Iacobus frater Domini meruit vocari. |
| 32 | Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non credebant illis. |
| 33 | Quod resurrectionem Dominicam discipuli tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas, quam nostra ut ita dicam futura firmitas fuit. |
| 34 | Ipsa namque resurrectio illius dubitantibus per multa argumenta monstrata est, quae dum nos legentes agnoscimus, quid aliud quam de illorum dubitatione solidamur. |
| 35 | Petrus autem surgens currit ad monumentum, et procumbens vidit linteamina sola posita et abiit secum mirans. |
| 36 | Quod factum fuerat Lucas breviter de cursu Petri commemorat. |
| 37 | Sed hoc quomodo gestum sit plenius exsequitur Ioannes dicens etiam illum discipulum quem diligebat Iesus cucurrisse cum Petro, se videlicet insinuans. |
| 38 | Unde quaeritur quomodo Lucas de Petro dicat: Et procumbens vidit linteamina sola posita, cum Ioannes se potius hoc fecisse significet, Petrum vero introeuntem in monumentum vidisse non solum linteamina, sed et sudarium quod fuerat super caput eius. |
| 39 | Sed intelligendum est Petrum, primo procumbentem vidisse quod Lucas commemorat, Ioannes tacet. |
| 40 | Post autem ingressum, ut diligentius interiora dignosceret; ingressum tamen antequam Ioannes intraret. |
| 41 | Qui tamen ambo perfecto amore adhaerent Redemptori suo, et ideo modo cum illo in gaudio regni coelestis simul cum sanctis angelis manentes laetabuntur in perpetuum. |
| 42 | Amen. |