Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XXIV. FERIA IV. Lectio Epistolae beati Petri apostoli.
| 1 | Charissimi, scientes quod non corruptibilibus, auro et argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine, quasi agni incontaminati et immaculati Iesu Christi, etc. Quanto maius est pretium quo redempti estis a corruptione vitae carnalis, tanto amplius timere debetis ne forte ad corruptelam vitiorum revertendo animum vestri Redemptoris offendatis. |
| 2 | Renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis in aeternum, tale est in Evangelio Ioannis: His qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. |
| 3 | Sicut ergo incorruptibile est pretium Dominicae passionis quo redempti sumus, ita etiam incorruptibile est sacramentum fontis sacri quo renascimur: quae ita sibi invicem connectuntur, ut unum nobis sine altero salutem conferre nequeat, quia nimirum Dominus ita nos tempore incarnationis suae sacro sanguine simul omnes redemit, ut nos quoque nostro tempore viritim per regenerationem baptismi, ad consortium eiusdem regenerationis pervenire debeamus. |
| 4 | De qua regeneratione bene dicitur: Quia non ex semine corruptibili, sed per verbum Dei vivi et permanentis in aeternum agatur, ut hinc colligatur, quia sicut ex semine corruptibili caro quae corrumpatur nascitur, sic per aquam verbo Dei consecratam, vita nobis quae finem nesciat tribuitur. |
| 5 | Quod etiam apte prophetico astruit testimonio subiiciens, quia Omnis caro fenum et omnis gloria eius tanquam flos feni; exaruit fenum et flos decidit: verbum autem Domini manet in aeternum. |
| 6 | Sicut ergo corruptibilis corruptibilem caro generat carnem, ita verbum Domini, quod manet in aeternum, aeternam his quos ex aqua recreat in carne simul et anima vitam dat. |
| 7 | Huius testimonii sanctus Cyprianus, in libro de Habitu virginum ita meminit: Clama, inquit Isaiae Deus: Omnis caro fenum, et omnis claritas eius ut flos feni; aruit fenum et flos decidit, sermo autem Domini manebit in aeternum. |
| 8 | Neminem Christianum decet et maxime virginem non decet claritatem ullam computare carnis et honorem, sed solum appetere sermonem Dei, bona in aeternum mansura complecti. |
| 9 | Aut si carni sit gloriandum, tunc plane quando in Christi nominis confessione cruciatur, quia tunc fortior femina viris torquentibus invenitur, quando ignes, aut cruces, aut ferrum aut bestias patitur ut coronetur. |
| 10 | Illa sunt carnis pretiosa monilia, corporis ornamento meliora; cruciatibus autem carnis, in quibus per patientiam anima decoratur, gloriam sanctis ac fidelibus praeparat sempiternam, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 11 | Amen. |