Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XXIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
| 1 | In illo tempore dixit Iesus discipulis suis: Ego sum pastor bonus. |
| 2 | Pastor bonus animam suam dat pro ovibus suis, etc. Dum Dominus boni pastoris opus ostendere voluit, seipsum proposuit in exemplo dicens: Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. |
| 3 | Fecit quod monuit, ostendit quod iussit: animam suam posuit pro ovibus suis. |
| 4 | Ostensa est nobis de contemptu mortis via quam sequamur, apposita forma cui imprimamur. |
| 5 | Primum nobis est exteriora nostra misericorditer ovibus eius impendere; postremum vero si necesse sit, etiam mortem nostram pro eisdem ovibus ministrare. |
| 6 | Qui non dat pro ovibus substantiam suam, quomodo daturus est animam suam? Exposuimus vel magis Domino docente intelleximus, quis sit pastor, quis ostium, quis ostiarius, qui etiam et oves, nec non qui sint fures et latrones cognovimus; sed modo de mercenario et lupo consideremus, de quibus ipse Dominus dixit: Mercenarius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit. |
| 7 | Non pastor, sed mercenarius vocatur, qui non pro amore intimo oves Dominicas, sed ad temporales mercedes pascit. |
| 8 | Mercenarius quippe est, qui locum quidem pastoris tenet, sed lucra animarum non quaerit, terrenis commodis inhiat, honore praelationis gaudet, temporalibus lucris pascitur, impensa sibi ab hominibus reverentia laetatur. |
| 9 | Iste sunt enim mercedes mercenarii, ut pro eo ipso quo in regimine laborat, hic quod quaerit inveniat et ab haereditate gregis in posterum alienus existat. |
| 10 | Et lupus rapit et dispergit oves. |
| 11 | Lupus rapit et dispergit oves cum alium ad luxuriam pertrahit, alium in avaritiam accendit, alium in superbiam erigit, alium per iracundiam dividit, hunc invidia stimulat, illum in fallacia supplantat. |
| 12 | Quasi ergo gregem lupus dissipat, cum fidelium populum diabolus per tentationes necat. |
| 13 | Sed contra haec mercenarius nullo zelo accenditur, nullo fervore dilectionis excitatur, quia dum sola exteriora commoda requirit, interiora gregis damna negligenter patitur. |
| 14 | Mercenarius autem fugit, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus. |
| 15 | Sola ergo causa est ut mercenarius fugiat, quia mercenarius est. |
| 16 | Ac si aperte diceretur: Stare in periculo ovium non potest, qui in eo quod ovibus praeest; non oves diligit, sed lucrum terrenum quaerit. |
| 17 | Dum enim honorem amplectitur, dum temporalibus commodis laetatur, opponere se contra periculum trepidat, ne hoc quod diligit amittat. |
| 18 | Item lupus super oves venit, cum quilibet iniustus et raptor fideles quosque atque humiles opprimit. |
| 19 | Sed is qui pastor esse videbatur, et non erat, relinquit oves et fugit, quia dum sibi ab eo periculum metuit, resistere eius iniustitiae non praesumit; fugit autem non mutando locum, sed subtrahendo solatium, fugit qui iniustitiam vidit et tacuit; fugit qui se sub silentio abscondit. |
| 20 | Sed est alius lupus qui sine cessatione quotidie non corpora sed mentes dilaniat, malignus videlicet spiritus, qui caulas fidelium insidians circuit et mortes animarum quaerit. |
| 21 | Ego sum pastor bonus: quia superius Redemptor noster culpas ficti pastoris innotuit, iterum formam cui debeamus imprimi ostendit dicens: Ego sum pastor bonus; atque subiungit: Et cognosco meas, hoc est diligo. |
| 22 | Et cognoscunt me meae, id est obsequuntur diligentes. |
| 23 | Sicut me novit Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis. |
| 24 | Ac si aperte dicat: In hoc constat quia et cognosco Patrem et cognoscor a Patre, quia animam meam pono pro ovibus meis, id est ea charitate qua pro ovibus morior, quantum Patrem diligam ostendo. |
| 25 | Quia vero non solum Iudaeam, sed etiam gentilitatem redimere venerat, adiungit: Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor. |
| 26 | Redemptionem nostram qui ex gentili populo venimus, Dominus aspexerat, cum se adducere et alias oves dicebat. |
| 27 | Hoc quotidie fieri, fratres, aspicitis, hoc reconciliatis gentibus, factum hodie videtis quasi ex duobus gregibus unum ovile fecit, quia Iudaicum et gentilem populum in sua fide coniungit, Paulo attestante qui ait: Ipse est pax nostra qui fecit utraque unum. |
| 28 | Dum enim ad aeternam vitam ex utraque natione simplices eligit, ad ovile proprium oves deducit. |
| 29 | Igitur istarum duarum et in ovibus et in pastore fit conveniens concordia lectionum ubi demonstratur capitis et membrorum concordia quae fit in Christo et Ecclesia, quia ipse mediator Dei et hominum Christus Iesus simul cum membris suis, hoc est electis omnibus gaudet et regnat, per omnia saecula saeculorum. |
| 30 | Amen. |