monumenta.ch > Ausonius > OBLATIO MVNERVM. > 7. > . . . > HOMILIA XV. SABBATO IN OCTAVA PASCHAE. Lectio Epistolae beati Petri apostoli. > 10. A SOLSTITIO IN AEQVINOCTIVM RATIO. > HOMILIA XXI. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA XX. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum. <<<     >>> HOMILIA XXII. DOMINICA I POST OCTAVAM PASCHAE. Lectio Epistolae beati Petri apostoli.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XXI. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.

1 In illo tempore, exierunt cito mulieres de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis eius, etc. Duplex enim mentes mulierum tenebat affectus, timoris et gaudii; alter de miraculi magnitudine, alter ex desiderio resurgentis: et tamen uterque femineum concitabat gradum; pergebant ad apostolos ut per illos seminarium fidei spargerent.
2 Currentibus autem evangelizare discipulis occurrit Iesus eosque salutat, ostendens se omnibus iter virtutum inchoantibus, ut ad salutem perpetuam pervenire queant adiuvando occurrere.
3 Ecce Iesus occurrit illis dicens, Avete.
4 Quae sic quaerebant, quae ita currebant, merebantur obvium habere Dominum resurgentem, et primae audire, Avete, ut maledictum Evae mulieris in mulieribus solveretur.
5 Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum.
6 Istae accedunt et tenent pedes eius, quia adoraverunt eum.
7 Caeterum illa quae quaerebat viventem cum mortuis, et nesciebat adhuc Filium Dei resurrexisse, merito audivit: Ne tangas me, nondum enim ascendi ad Patrem meum.
8 Videamus resurgentem a mortuis Dominum in veritate nostrae carnis, videamus gloriam novae corruptionis.
9 Superius quippe lectum est quia clauso surrexit monumento; nunc autem legitur quia mulieres tenuerunt pedes eius, et adoraverunt eum.
10 Surrexit enim clauso ostio monumenti et exiit, ut immortale iam factum doceret esse corpus, quod in monumento clausum fuerat mortuum.
11 Tenendas mulieribus praebuit plantas, ut veram se habere carnem quae a mortalibus tangi posset intimaret.
12 Tunc ait illis: Nolite timere.
13 Et in Veteri et Novo Testamento hoc semper observandum est, quod quando augustior aliqua apparaverit visio, primum timorem pellat, ut sic mente placida possint quae dicuntur audiri.
14 Ite, nuntiate fratribus meis ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt.
15 His fratribus dicit, de quibus in alio loco dicitur: Annuntiabo nomen tuum fratribus meis, qui Salvatorem nequaquam in Iudaea conspiciunt, sed in gentium multitudine.
16 Ecce humani generis culpam ibi abscidit unde processit.
17 Quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem, a sepulcro mulier viris annuntiavit vitam; et dicta sui vivificatoris narrat quae mortifera serpentis verba narraverat.
18 Quae cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum, omnia quae facta fuerant.
19 Simplex animi qualitas, et indocta hominum rusticitas saepe veritatem rei ut est sine fraude manifestat.
20 At contra versuta malignitas et exercitata pravae mentis nequitia dolos versando falsitatem verisimilibus verbis pro ipso vero commendare decertat, sibique in assensum plures convertere et coadunare festinat; quod sequens sententia ita ostendit.
21 Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus dicentes: Dicite quia discipuli eius nocte venerunt et furati sunt eum nobis dormientibus.
22 Miracula talia facta sunt circa sepulcrum ut eorum ipsi milites qui custodes advenerant, testes fierent, si vellent vera nuntiare; sed avaritia illa quae captivavit discipulum comitem Christi, captivavit et milites custodes sepulcri.
23 Et si hoc auditum fuerit a praeside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
24 Custodes miraculum confitentur, ad urbem conciti redeunt, nuntiant principibus sacerdotum quae viderant, quae facta conspexerant.
25 Illi qui dubii erant converti ad poenitentiam, et Iesum quaerere surgentem perseverant in malitiam, et pecunias, quae ad usus templi datae fuerant, vertunt in redemptionem mendacii, sicut ante triginta argenteos Iudae dederant proditori.
26 Omnes igitur qui stipe templi et his quae conferuntur ad usus Ecclesiae abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluptatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendacium et sanguinem Salvatoris.
27 At illi accepta pecunia fecerunt sicut erant docti.
28 O pestis maligna et semper bonis animis detestanda avaritia, quid illaesum, quid inconcussum dimittis? Tu primum hominem perdidisti, tu genus humanum confudisti, tu fratres unanimes in praelium armasti, tu pacificos discordes fecisti, tu discipulum comitem Christi de apostolatu praecipitasti, tu militem custodem sepulcri captivasti, et errorem nequissimum in mundum introduxisti, et gentem antiquam et quondam nobilissimam seduxisti.
29 Unde sequitur: Et divulgatum est verbum istud apud Iudaeos usque in hodiernum diem.
30 Hactenus quidem error iste manet apud Iudaeos; et sicut sanguinis reatus quem sibi et posteris suis ipsi imprecabantur, gravi sarcina peccatorum illos premit, ita emptio mendacii per quod resurrectionis denegant veritatem reatu eos constringit perpetuo respuentes Christum et exspectantes Antichristum, ut qui vili pretio vendiderunt veritatem, erroris in capite suo apprehendant universitatem, per quam iusto iudice retribuente poenam percipiant sempiternam in saecula saeculorum.
31 Amen.
32 Lectionem et evangelium in CONCEPTIONE SANCTAE MARIAE require in lectionibus mensis X, feria quarta infra hebdomadam II ante Natalem Domini.
33 Lectio Isaiae prophetae.
34 In diebus illis locutus est Dominus ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra.
35 Lectio sancti Evangelii secundum Lucam.
36 In illo tempore, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galileae, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen virginis Maria.
37 IN NATALI SANCTI LEONIS PAPAE Lectio libri Sapientiae.
38 Ecce sacerdos magnus qui in diebus suis placuit Deo, et inventus est iustus.
39 Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
40 In illo tempore, dixit Iesus discipulis parabolam hanc: Homo quidam peregre proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua.
41 Lectionem et Evangelium in NATALI SS. TIBURTII ET VALERIANI ET MAXIMI require in Natali sanctorum plurimorum.
42 Lectio libri Sapientiae.
43 Lingua sapientium ornat scientiam et os fatuorum ebullit stultitiam.
44 Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.
45 In illo tempore videns Iesus turbas ascendit montem.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA XX. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum. <<<     >>> HOMILIA XXII. DOMINICA I POST OCTAVAM PASCHAE. Lectio Epistolae beati Petri apostoli.
monumenta.ch > Ausonius > OBLATIO MVNERVM. > 7. > . . . > HOMILIA XV. SABBATO IN OCTAVA PASCHAE. Lectio Epistolae beati Petri apostoli. > 10. A SOLSTITIO IN AEQVINOCTIVM RATIO. > HOMILIA XXI. FERIA VI. Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum.