Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XX. ITEM FERIA IV. Lectio sancti Evangelii secundum Marcum.
| 1 | In illo tempore, surgens Iesus mane prima sabbati apparuit primo Mariae Magdalenae, etc. Haec apparitio quo modo et ubi sit facta Ioannes plenissime docet. |
| 2 | Surrexit autem Dominus mane de monumento in quo, sero iam facto, erat depositus, ut adimpleretur illud Psalmistae: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia. |
| 3 | Sepultus ergo sexta sabbati quae dicitur Parasceve circa horam vespertinam, sequenti nocte ac die sabbati cum nocte subsequenti in monumento positus, sic die tertia id est, primo mane sabbati surrexit. |
| 4 | Apparuit, inquit, primo Mariae Magdalenae de qua eiecerat septem daemonia. |
| 5 | Illa vadens nuntiavit his, qui cum eo iuerant, lugentibus et flentibus. |
| 6 | Sicut in principio mulier auctor culpae viro fuit, vir exsecutor erroris, ita nunc quae prius mortem gustaverat resurrectionem prior vidit; et ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret, quae culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam. |
| 7 | Unde recte mulier, haec quae viris lugentibus ac flentibus laetitiam Dominicae resurrectionis prima nuntiavit, a septem daemonibus curata esse memoratur, ut universis vitiis plena fuisse, sed ab his omnibus divino munere mundata esse signetur, et ubi abundavit peccatum superabundasse gratia monstretur. |
| 8 | Et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt. |
| 9 | Quod resurrectionem Dominicam discipuli tarde crediderunt, non tam illorum infirmitas quam nostra, ut ita dicam, futura firmitas fuit, Ipsa namque resurrectio illius dubitantibus per multa argumenta monstrata est, quae dum nos legentes agnoscimus, quid aliud quam de illorum solidamur dubitatione? Minus enim mihi Maria Magdalena praestitit quae citius credidit, quam Thomas qui diu dubitavit. |
| 10 | Ille etenim dubitans vulnerum cicatrices tetigit, et de nostro pectore dubietatis vulnus amputavit. |
| 11 | Post haec autem duobus ex eis ambulantibus ostensum est in alia effigie euntibus in villam; et illi euntes renuntiaverunt caeteris. |
| 12 | Quomodo hoc factum sit Lucas exposuit latius. |
| 13 | Quod autem dicit Marcus, ostensus est in alia effigie, hoc apertius dicit Lucas: quia oculi eorum tenebantur ne eum agnoscerent, donec venientes cum illo in castellum quo ibant, et ponentes ei mensam quasi peregrino, tandem cognoverunt eum in fractione panis. |
| 14 | Qui sicut idem Lucas consequenter adiungit: Surgentes eadem hora sunt regressi in Hierusalem, et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant dicentes: Quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni. |
| 15 | Et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. |
| 16 | Quod autem ait Marcus, annuntiaverunt caeteris, nec illi crediderunt, cum Lucas dicat quod iam ante loquebantur vere resurrexisse, et Simoni apparuisse, quid intelligendum est, nisi aliquos fuisse ibi qui hoc nollent credere? Cui autem non eluceat praetermisisse Marcum quae Lucas narrando explicavit, hoc est quae cum illis locutus fuerit Iesus antequam agnoscerent eum et quomodo eum in fractione panis agnoverint? Quando quidem mox ut dixit eis apparuisse in alia effigie euntibus in villam, continuo cuniunxit, Et illi euntes nuntiaverunt caeteris, nec illis crediderunt: quasi possent nuntiare quem non agnoverant, aut possent agnoscere quibus alia effigies eius apparuerat. |
| 17 | Quomodo ergo eum agnoverint ut nuntiare possent, Marcus sine dubio praetermisit. |
| 18 | Quod ideo memoriae commendandum est, ut assuescamus advertere evangelistarum morem ita praetermittentium quae non commemorant, et coniungentium quae commemorant, ut eis qui usum in hac consideratione non habent, non aliunde maxime error oriatur, quo putant eos non sibi congruere, cum eis una fides, unum baptisma esset, et unum Deum veraciter colebant, qui in Unitate et Trinitate perfecta regnat, per omnia saecula saeculorum. |
| 19 | Amen. |