monumenta.ch > Isidorus > . . . > HOMILIA XVIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA XVII. DOMINICA OCTAVA PASCHAE. Lectio Epistolae beati Ioannis apostoli. <<<     >>> HOMILIA XIX. FERIA IV. Lectio Epistolae ad Hebraeos.

Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XVIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.

1 In illo tempore, cum esset sero die illo una sabbatorum, et fores essent clausae ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio eorum, etc. Quid mirum si clausis ianuis post resurrectionem suam in aeternum iam victurus intravit, qui moriturus veniens non aperto utero virginis exivit.
2 Sed quia illud corpus quod videri poterat fides intuentium dubitabat, ostendit eis protinus manus et latus, palpandam carnem praebuit quam clausis ianuis introduxit.
3 Clavi enim manus fixerant, lancea latus aperuerat: ibi ad dubitantium corda sananda vulnerum sunt servata vestigia, quia in se duo mira et iuxta humanam rationem sibi valde contraria ostendit, dum post resurrectionem corpus suum et incorruptibile et tamen palpabile demonstravit.
4 Nam et corrumpi necesse est quod palpatur, et palpari non potest quod non corrumpitur.
5 Sed miro modo atque inaestimabili Redemptor noster et incorruptibile post resurrectionem et palpabile corpus exhibuit, ut monstrando incorruptibile invitaret ad praemium, praebendo palpabile formaret ad fidem.
6 Et incorruptibilem se ergo et palpabilem demonstravit ut profecto esse post resurrectionem ostenderet corpus suum, et eiusdem naturae et alterius gloriae.
7 Dicit eis: Pax vobis.
8 Pacem offerebat qui propter pacem venit, et quibus ante dixit: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, modo dicit Pax vobis: quam pacem in nascente Christo angeli praedicaverunt mundo.
9 Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus.
10 Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino.
11 Parum fuit oculis se videndum praebere, si non praeberet etiam manibus contrectandum.
12 Qui dum palpanda discipulis ossa carnemque praemonstrat, aperte statum verae resurrectionis quae in se facta, et in nobis est futura significat.
13 Quia non sicut Eutychius Constantinopolitanae urbis episcopus scripsit, nostrum corpus nulla resurrectionis gloria erit impalpabile, ventis aereque subtilius; in illa enim resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per veritatem naturae.
14 Neque huic assertioni putetur apostoli sermo repugnare, quia caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; hoc enim loco Apostolus carnis et sanguinis nomine non substantiam veri corporis, sed corruptionem mortalitatis significat, sicut ipse consequenter exposuit dicens: Neque corruptio incorruptelam possidebit.
15 Aliter namque in Scriptura sacra caro iuxta naturam, aliter iuxta culpam, aliter iuxta corruptionem mortalitatis, quae ex culpa contigit, appellatur.
16 Iuxta naturam quidem cum dictum est: Hoc nunc os ex ossibus meis et caro de carne mea; et Verbum caro factum est et habitabit in nobis.
17 Iuxta culpam vero cum dicitur: Caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem.
18 Iuxta corruptibilitatem autem, cum scriptum est: Et memorati sunt quia caro sunt, id est, fragiles et moribundi.
19 Hoc enim se carnis nomine designasse manifestat ipse Psalmista, qui protinus addit: Spiritus vadens et non rediens.
20 Regnum itaque Domini caro non possidebit, id est caro iuxta culpam vel mortalitatem; et tamen caro possidebit regnum Domini, id est, caro iuxta naturam quam et Dominus post resurrectionem videndam palpandamque discipulis exhibuit.
21 Et de qua beatus Iob cum gloriam resurrectionis describeret, ait: Et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Dominum.
22 Lege epistolam sancti Augustini ad Crescentium de corpore Domini post resurrectionem.
23 Dicit ergo eis iterum Pax vobis.
24 Iteratio sermonis confirmatio est.
25 Quod autem dicit secundo, Pax vobis, ostendit pacificata esse quae in coelis sunt, et quae in terris per sanguinem suum.
26 Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
27 Pater Filium misit, qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit; quem videlicet in mundo venire ad passionem voluit, sed tamen amavit Filium quem ad passionem misit.
28 Electos vero apostolos Dominus non ad mundi gaudia, sed sicut ipse missus est ad passiones in mundum mittit.
29 Quia ergo Filius amatur a Patre, et tamen ad passionem mittitur, et ita discipuli amantur a Domino, qui tamen ad passionem mittuntur in mundum.
30 Itaque dicitur: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, id est ea charitate vos diligo, cum inter scandala persecutorum mitto, qua me charitate Pater diligit, quem venire ad tolerandas passiones fecit.
31 Hoc cum dixisset, insufflavit, et dicit eis: Accipite Spiritum sanctum.
32 Quaerendum nobis est quid est quod Spiritum sanctum Dominus noster, et semel dedit in terra consistens, et semel coelo praesidens.
33 Neque enim alio in loco Spiritus sanctus aperte monstratur, nisi nunc cum per insufflationem percipitur, et postmodum cum de coelo veniens in linguis variis demonstratur.
34 Cur ergo prius in terra discipulis datur, postmodum de coelo mittitur, nisi quod duo sunt praecepta charitatis, dilectio videlicet Dei et proximi: in terra datur Spiritus ut diligatur proximus, e coelo datur spiritus ut diligatur Deus.
35 Sicut ergo una est charitas et duo praecepta, ita unus Spiritus et duo data.
36 Prius a consistente Domino in terra, postmodum e coelo, quia in proximi amore discitur qualiter pervenire debeat ad amorem Dei.
37 Insufflando significat Spiritum sanctum non Patris solius esse Spiritum, sed et suum.
38 Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, et quorum retinueritis, retenta sunt.
39 Ecce charitas quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, participum suorum peccata dimittit; eorum autem qui non sunt eius participes tenet.
40 Ideo postquam dixit, Accipite Spiritum sanctum, hoc continuo de peccatorum remissione ac detentione subiecit.
41 Sciendum vero est quod hi qui primum Spiritum sanctum habuerunt ut et ipsi innocenter viverent et in praedicatione quibusdam prodessent, idcirco hunc post resurrectionem Domini patenter acceperunt, ut non prodessent paucis, sed pluribus profuissent.
42 Thomas autem unus de duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus.
43 Iste unus discipulus defuit.
44 Reversus quod gestum est audivit, audita credere renuit.
45 Venit iterum Dominus et non credenti discipulo latus palpandum praebuit, manus ostendit, et ostensa vulnerum suorum cicatrice, infidelitatis illius vulnus sanavit.
46 Quid, fratres charissimi, quid inter haec animadvertistis? nunquid casu gestum creditis ut electus ille discipulus tunc deesset? Post haec veniens audiret, audiens dubitaret, dubitans palparet, non hoc casu sed divina dispensatione gestum est.
47 Egit namque miro modo superna clementia ut discipulus dubitans dum in magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis.
48 Plus enim nobis Thomae infidelitas ad fidem, quam fides credentium discipulorum fuit, quia dum ille ad fidem palpando reducitur, nostra mens omni dubitatione postposita in fide solidatur.
49 Dixerunt ergo ei alii discipuli: Vidimus Dominum.
50 Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum, et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam.
51 Quod autem dicit Ioannes non cum illis fuisse tunc apostolum Thomam, cum secundum Lucam duo illi, quorum erat unus Cleophas, regressi Ierusalem invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum ipsis erant, procul dubio intelligendum est quod inde Thomas exierit antequam eis Dominus haec loquentibus appareret.
52 Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis.
53 Venit Iesus ianuis clausis, et stetit in medio eorum et dixit: Pax vobis.
54 Deinde dicit Thomae: Infer digitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum, et noli esse incredulus sed fidelis.
55 Sic quippe discipulum post resurrectionem suam dubitare permisit, nec tamen in dubitatione deseruit, sicut ante nativitatem suam habere Mariam sponsum voluit, qui tamen ad eius nuptias non pervenit.
56 Nam ita factus est discipulus dubitans et palpans testis verae resurrectionis, sicut sponsus fuit matris custos integerrimae virginitatis.
57 Non solum manus et pedes quibus indita clavorum claruere vestigia, sed attestante Ioanne etiam latus quod lancea perforatum fuerat ostendit, ut videlicet ostensa vulnerum suorum cicatrice dubietatis atque infidelitatis eorum vulnus sanaret.
58 Verum quomodo post resurrectionem clavorum et lanceae loca pandendo discipulorum dignatus est fidem spemque roborare, ita in die iudicii et eadem pass onis iudicia et ipsam pariter crucem monstrando venturus est impietatem superborum infidelitatemque confundere, scilicet ut ipsum se esse, qui ab impiis et pro impiis mortuus est, cunctis palam angelis et hominibus ostendat, videantque, ut scriptum est, in quem pupugerunt, et plangant se super eum omnes tribus terrae.
59 Sanc notandum quod solent in hoc loco gentiles calumniam struere, et fidem speratae a nobis resurrectionis stulta garrulitate deridere.
60 Si enim ipse Deus vester, inquiunt, nec sibi inflicta a Iudaeis vulnera curare praevaluit, sed cicatricum vestigia coelo secum, ut dicitis invexit, qua temeritate putatis eum vestra de pulvere membra ad integrum esse restauraturum.
61 Quibus respondendum, quia Deus noster qui suam perpetua iam immortalitate glorificatam de sepulcro carnem resuscitare quando voluit, et quomodo voluit, potuit, etiam qualem voluit suscitavit.
62 Neque enim consequens est ut qui maiora fecisse probatur minora facere nequiverit, sed certe dispensationis gratia qui maius fecit minus facere supersedit.
63 Hoc est quod mortis regna destruxit, signa mortis obliterare noluit: primo videlicet ut per haec discipulis suis fidem suae resurrectionis astrueret; deinde ut Patri pro nobis supplicans quale genus mortis pro mortalium vita protulerit semper ostendat; tertio ut sua morte redemptis qua misericorditer adiuti sint propositis semper eiusdem mortis innovet indiciis, ideoque, misericordias Domini in aeternum cantare non cessent sed dicant qui redempti sunt a Domino: Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius; postremo ut etiam perfidis in iudicio quam iuste damnentur ostensa inter alia flagitia etiam vulnerum quae ab eis suscepit cicatrice denuntiet.
64 Veluti si miles aliquis fortissimus iubente suo rege pro totius gentis salute singulari certamine desudans, multis quidem vulneribus exceptis, hostem tamen interficiat, spolia eius diripiat, victoriam suae genti reportet, et interrogatus a medico, cui curandus committitur, ita ne velit curari ut nec vestigia vulnerum ulla resideant, an magis ita ut cicatrices quidem remaneant, deformitas vero prorsus omnis et foeditas absit, respondeat saepius ita se velle sanari ut, toto salutis decorisque pristini statu recuperato, perpetua secum tanti circumferat signa triumphi.
65 Sic profecto Dominus perpetis ob signum victoriae non curari excepta pro nobis vulnera passionis, sed ipsorum cicatrices coelo inferre quam abolere maluit; nec tamen ex his quippiam fidei nostrae resurrectionis praeiudicat, de qua veraci promissione praedicitur: Et capillus de capite vestro non peribit.
66 Respondit Thomas et dixit ei: Dominus meus et Deus meus.
67 Dicit ei Iesus: Quia vidisti me credidisti.
68 Dum ergo vidit Thomas, dum palpavit, cur ei dicitur: Quia vidisti me, credidisti? Sed aliud vidit, aliud credidit; a mortali quippe homine divinitas videri non potuit.
69 Hominem igitur vidit et Deum confessus est dicens: Dominus meus et Deus meus.
70 Videndo ergo credidit qui considerando hominem verum hunc Deum quem videre non poterat exclamavit.
71 Beati qui non viderunt, et crediderunt.
72 In hac nimirum sententia nos specialiter signati sumus, qui eum quem carne non vidimus, mente retinemus.
73 Nos signati sumus, sed si fidem nostram operibus sequimur; ille etenim vere credit, qui exercet operando quod credit.
74 Quod autem ait, Beati qui non viderunt et crediderunt, praeteriti temporis usus est verbo, tanquam ille qui quod erat futurum in sua noverat praedestinatione iam factum.
75 Sed his verbis proprie gentium, ut diximus, fides designatur.
76 Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc, significans evangelista plurima fecisse Iesum signa et miracula salutis et praedicationis quae non scripta essent propter multitudinem illarum rerum quae gestae fuerunt ab eo.
77 Haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus Christus est Filius Dei, et ut credentes vitam aeternam habeatis in nomine eius.
78 Ille enim qui credit quia Iesus est Christus Filius Dei, credendo ipsum Filium in se habet: habendo Filium et vitam habet, quia ipse dixit: Ego sum via et veritas et vita.
79 Insuper vitam cum sanctis possidebit aeternam ubi erit certa securitas, sempiterna felicitas, inenarrabile gaudium ubi implebitur illud: Ero illorum Deus, et ipsi mihi erunt populus, id est ero unde satientur, ero eorum et vita, et salus, et victus, et copia, et gloria, et honor, et pax, et omnia bona.
80 Et sic implebitur illud Apostoli: Ut sit Deus omnia in omnibus, ipse finis erit desideriorum nostrorum, qui sine fine videbitur, sine fastidio amatur, sine fatigatione laudatur Iesus Christus Dominus noster, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus per omnia saecula saeculorum.
81 Amen.
Hrabanus Maurus HOME



Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS., , HOMILIA XVII. DOMINICA OCTAVA PASCHAE. Lectio Epistolae beati Ioannis apostoli. <<<     >>> HOMILIA XIX. FERIA IV. Lectio Epistolae ad Hebraeos.
monumenta.ch > Isidorus > . . . > HOMILIA XVIII. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.