Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XVII. DOMINICA OCTAVA PASCHAE. Lectio Epistolae beati Ioannis apostoli.
| 1 | Charissimi, omne quod natum est ex Deo, vincit mundum, etc. Ideo namque mandata divina non sunt gravia, quia omnes qui vera devotione mancipantur, et adversa mundi huius et blandimenta pari mente contemnunt, ipsam quoque mortem velut ingressum patriae coelestis amantes. |
| 2 | Et ne quis sua virtute mundi vel luxus vel labores se superare posse confideret, consulte subiungit. |
| 3 | Et haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. |
| 4 | Illa nimirum fides quae per dilectionem operatur, illa fides qua eius humiliter auxilium flagitamus qui ait: In mundo pressuram habebitis; sed confidite, ego vici mundum. |
| 5 | Quis est autem qui vincit mundum, nisi qui credit quod Iesus est Filius Dei? Vincit mundum, qui Iesum esse Filium Dei credens, digna eidem fidei opera iungit. |
| 6 | Sed nunquid sola divinitatis eius fides et confessio valet ad salutem sufficere? Vide sequentia. |
| 7 | Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus. |
| 8 | Qui ergo erat aeternus Filius Dei, factus est homo in tempore, ut qui nos per divinitatis suae potentiam creaverat, per humanitatis suae infirmitatem recrearet. |
| 9 | Qui venit per aquam et sanguinem suae passionis. |
| 10 | Non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. |
| 11 | Non solum baptizari propter nostram ablutionem dignatus est, ut nobis baptismi sacramentum consecraret et traderet, verum etiam sanguinem suum dedit pro nobis et sua nos passione redemit; cuius sacramentis semper refecti nutriremur ad salutem. |
| 12 | Et spiritus est qui testificatur quomodo Christus est veritas. |
| 13 | Baptizato in Iordane Domino descendit Spiritus sanctus in specie columbae super eum, testimonium illi perhibens quia veritas est, hoc est verus Dei Filius, verus mediator Dei et hominum, verus humani generis Redemptor ac reconciliator, vere ipse mundus ab omni labe peccati, vere sufficiens tollere peccata mundi. |
| 14 | Quod etiam ipse Baptista, viso eiusdem Spiritus adventu, intelligens ait: Qui me misit baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto, et ego vidi, et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. |
| 15 | Quia ergo Spiritus Iesum Christum esse testatur, ipse se veritatem cognominat. |
| 16 | Baptista illum veritatem praedicat, filius tonitrui veritatem evangelizat. |
| 17 | Taceant blasphemi qui hunc fantasma esse dogmatizant, pereat de terra memoria eorum, qui eum vel Deum vel hominem esse verum denegant. |
| 18 | Quia tres sunt qui testimonium dant, spiritus, aqua, et sanguis. |
| 19 | Spiritus dedit testimonium quomodo Iesus est veritas, quando super baptizatum descendit. |
| 20 | Si enim Filius verus Dei non esset, nequaquam in eum tanta manifestatione Spiritus sanctus veniret. |
| 21 | Aqua etiam et sanguis dedere testimonium quomodo Iesus est veritas, quando de latere eius in cruce mortui manarunt, quod nullatenus fieri posset, si veram carnis naturam non haberet. |
| 22 | Sed et hoc quod cum ante passionem oraret, factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram, veritati carnis assumptae testimonium dat. |
| 23 | Nec reiiciendum quod in hoc quoque sanguis et aqua testimonium illi dederunt quando de latere mortui vivaciter effluxerunt, quod erat contra naturam corporis; atque ob id mysteriis aptum et testimonio veritatis fuit congruum, videlicet insinuatur quia et ipsum Domini corpus melius post mortem esset victurum resuscitatum in gloria, et ipsa mors illius nobis vitam donaret. |
| 24 | Hoc quoque quod sudor eius instar guttarum sanguinis decurrebat in terram testimonium perhibebat illi sacrosancto mysterio, quod Ecclesiam totum per orbem suo sanguine lavaret. |
| 25 | Et tres unum sunt. |
| 26 | Individua namque haec manent, nihilque eorum a sua connexione seiungitur, quia nec sine vera divinitate humanitas, nec sine humanitate divinitas. |
| 27 | Sed et in nobis haec unum sunt, non naturae eiusdem substantia, sed eiusdem operatione mysterii. |
| 28 | Nam, sicut beatus Ambrosius ait, Spiritus mentem renovat, aqua proficit ad lavacrum, sanguis spectat ad pretium. |
| 29 | Spiritus enim nos per adoptionem filios Dei fecit, sacri fontis unda nos abluit, sanguis Domini nos redemit. |
| 30 | Alterum igitur invisibile, alterum visibile testimonium sacramento consequitur spiritali: Si testimonium hominum accepimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei quod maius est, quia testificatus est de Filio suo. |
| 31 | Magnum est testimonium hominis quod perhibet de Filio Dei, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. |
| 32 | Et ex persona illius Filii: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu. |
| 33 | Itemque ex persona Patris loquentis de Filio: Ipse invocabit me, Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae. |
| 34 | Pater meus, quia ego Filius Dei; Deus meus, quia ego homo; susceptor salutis meae, quia ego passurus et a morte salvandus sum. |
| 35 | Et ego, inquit, primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae. |
| 36 | Magnum est hoc testimonium verax, et omni acceptione dignum hoc est testimonium de Filio Dei; sed multo magis est testimonium Dei, quod testificatus est ipse de Filio suo, cum de coelo illum alloquens ait: Tu es Filius meus dilectus, in te complacuit mihi. |
| 37 | Magnum est testimonium praecursoris quod Dei Filio perhibens, ait: Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu sancto. |
| 38 | Maius est testimonium Patris quo Spiritum sanctum in eum, quo semper erat plenus etiam visibiliter misit. |
| 39 | Qui credit in Filium Dei habet testimonium Dei in se. |
| 40 | Qui ita credit in Filium Dei, ut exerceat operando quod credit, habet testimonium Dei in se, illud utique, quia ipse quoque in filiorum Dei numero iure computetur, ipso unico Dei Filio sic suis fidelibus pollicente: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. |
| 41 | Quod si Dei testimonium habere merueris, si Dominum testem tuae fidei intemeratae possederis, quid te hominum infamia, aut persecutio laedet: Si enim Deus pro nobis, quis contra nos; qui redimet animas servorum suorum et non derelinquet omnes sperantes in se Iesus Christus, Dominus noster qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat, per omnia saecula saeculorum. |
| 42 | Amen. |