Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XVI. IN EODEM FESTO. Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
| 1 | In illo tempore, una sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et vidit lapidem sublatum a monumento, etc. Sicut in principio mulier auctor culpae viro fuit, vir exsecutor erroris, ita nunc quae prius mortem gustaverat resurrectionem prior vidit; et ne perpetui reatus apud viros opprobrium sustineret quae culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam. |
| 2 | Una sabbati dicit, quam iam diem Dominicum propter Domini resurrectionem mos Christianis appellat; quem Matthaeus solus in evangelistis primam sabbati nominavit. |
| 3 | Cucurrit ergo, et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus, et dicit eis: Tulerunt Dominum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum. |
| 4 | Amore nimio turbata dum quem quaesivit non invenit: cucurrit discipulis nuntiare ut aut secum quaererent, aut secum dolerent ablatum Dominum, quem Dominum nominare non metuit dum corpus illius tantummodo quaereret in sepulcro. |
| 5 | Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et venerunt ad monumentum. |
| 6 | Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus [prius] ad monumentum. |
| 7 | Advertenda hic et commendanda recapitulatio quomodo reditum est ad id quod fuerat praetermissum, et tanquam hoc sequeretur adiunctum est. |
| 8 | Cum enim iam dixisset Venerunt ad monumentum, regressus est ut narraret quomodo venerunt, atque ait: Accurrebant autem duo simul, etc. Ubi ostendit quod praecurrens ad monumentum prior venerit ille alius discipulus, quem seipsum significat, sed tanquam de alio more sanctae Scripturae cuncta narrat. |
| 9 | Et cum se inclinasset, vidit linteamina posita, non tamen introivit. |
| 10 | Quod vero Maria Magdalene venit ad monumentum cum adhuc tenebrae essent, iuxta historiam notatur hora, iuxta intellectum vero mysticum requirentis signatur intelligentia. |
| 11 | Maria enim auctorem omnium quem carne viderat mortuum quaerebat in monumento, et quia hunc minime invenit, furatum credidit. |
| 12 | Adhuc ergo erant tenebrae, cum venit ad monumentum. |
| 13 | Cucurrit citius, discipulis nuntiavit; sed illi prae caeteris cucurrerunt qui prae caeteris amaverunt, videlicet Petrus et Ioannes. |
| 14 | Currebant autem diu simul, sed Ioannes praecucurrit citius Petro, venit prior ad monumentum et ingredi non praesumpsit. |
| 15 | Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum. |
| 16 | Iste vero cursus duorum discipulorum magnum habet mysterium. |
| 17 | Quid enim per Ioannem qui prior venit ad monumentum et non intravit nisi Synagoga significatur? Quid per Petrum, nisi Ecclesia ex gentibus congregata demonstratur, quae posterius vocata, prior intravit? Cucurrerunt enim pariter Gentilitas et Synagoga per huius saeculi successiones, sed non pari intelligentia veniebant. |
| 18 | Venit Synagoga prior ad monumentum, sed minime intravit, quia legis quaedam percepit mandata, prophetas incarnationis ac passionis Dominicae audivit, sed credere in mortuum noluit. |
| 19 | Vidit Ioannes posita linteamina, non tamen introivit, quia videlicet Synagoga et Scripturae sacrae sacramenta cognovit, et tamen ad fidem passionis Dominicae credendo, intrare distulit; quem diu longeque prophetavit, praesentem vidit et renuit, hominem esse despexit, Deum carne mortalem factum credere noluit. |
| 20 | Quid ergo est, nisi quia et citius cucurrit, et tamen ad monumentum vacua stetit. |
| 21 | Venit autem Simon Petrus subsequens eum et introivit in monumentum, quia secuta posterior Ecclesia gentium mediatorem Dei et hominum hominem Iesum Christum, et cognovit carne, mortuum et viventem credidit Deum. |
| 22 | Sequitur: Et vidit linteamina posita, et sudarium, quod fuerat super caput Iesu non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. |
| 23 | Quid est quod sudarium capitis Domini cum linteaminibus non invenitur in monumento, nisi quod attestante Paulo caput Christi est Deus et divinitatis incomprehensibilia sacramenta ab infirmitatis nostrae cognitione disiuncta sunt, eiusque potentia creaturae transcendit naturam. |
| 24 | Et notandum quod non solum separatim, sed etiam involutum invenire dicitur. |
| 25 | Linteum quippe quod involvitur, eius nec initium nec finis aspicitur. |
| 26 | Recte ergo sudarium capitis involutum est, quia celsitudo divinitatis nec coepit esse nec desivit. |
| 27 | Bene autem additur, in unum locum, quia in scissura mentium Deus non est; Deus quippe in unitate est, et illi eius habere gratiam merentur qui se ab invicem propter persecutorum scandala non dividunt. |
| 28 | Potest quoque per sudarium passio Domini nostri designari, cuius passionis sacramenta infidelibus sunt involuta, quia quem videbant carne mortalem, Deum esse immortalem non credebant. |
| 29 | Sudarium ergo quod super eius caput fuerat, seorsum invenitur, quia ipsa passio Redemptoris nostri longe a nostra passione disiuncta est, quoniam ipse sine culpa pertulit quod nos culpa toleramus. |
| 30 | Ipse sponte morti succumbere voluit, ad quam nos inviti venimus. |
| 31 | Sequitur: Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat prius ad monumentum. |
| 32 | Postquam intravit Petrus, ingressus est et Ioannes. |
| 33 | Posterior intravit qui prior venerat. |
| 34 | Notum est quod in fine mundi ad Redemptoris fidem etiam Iudaea colligetur, Paulo attestante qui ait: Donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. |
| 35 | Et vidit et credidit. |
| 36 | Quid ergo vidit et quid credidit? Vidit linteamina posita, et credidit quod mulier dixerat, de monumento Dominum fuisse sublatum. |
| 37 | Adhuc enim tenebrae erant in monumento, id est, in mentibus illorum, ideo sequitur, et dixit: Nondum enim sciebant Scripturas, quia oporteret eum a mortuis resurgere. |
| 38 | Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos, id est, ubi habitabant, et unde ad monumentum cucurrerant. |
| 39 | Hocque notandum est, quod in lapidis nomine et in duorum significatione populorum, istarum duarum congrua sit concordia lectionum et in angulari lapide secundum Apostolum uterque populus copulatur, et in duobus apostolis secundum Evangelium utrique populi designantur; Ioannes enim Iudaeorum, Petrus gentium populum figurabat. |
| 40 | Qui tamen utrique et Iudaeis atque gentibus verbum Dei praedicabant, et Salvatorem nostrum Dominum Iesum Christum veraciter a mortuis resurrexisse otendebant, cui est gloria cum Domino Patre in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum. |
| 41 | Amen. |