Hrabanus Maurus, Homiliae, II. HOMILIAE IN EVANGELIA ET..., HOMILIA XV. SABBATO IN OCTAVA PASCHAE. Lectio Epistolae beati Petri apostoli.
| 1 | Charissimi, deponentes omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, etc. Qui renati estis, inquit, nuper et filii Dei per baptisma facti tales estote modo per studium bonae conversationis, quales sunt recensiti infantes per naturam innoxiae aetatis, ignari malitiae et omnis doli, simulare, invidere, detrahere, aliis huiusmodi vitiis mancipari omnimodis ignorantes. |
| 2 | Qui sicut lac in aeternum naturaliter desiderant ut ad salutem crescere, atque ad panem comedentes pervenire valeant, ita et vos simplicia rudimenta fidei primo de Ecclesiae matris uberibus quaerite, hoc est, de utriusque testamenti doctoribus qui divina eloquia vel scripsere, vel etiam viva voce vobis praedicant ut bene discendo perveniatis ad refectionem panis vivi qui de coelo descendit, hoc est per sacramenta Dominicae incarnationis quibus renati estis et quibus nutrimini, perveniatis ad contemplationem divinae maiestatis. |
| 3 | Rationabiles, inquit, et sine dolo lac concupiscite ut in eo crescatis in salutem, praecepto concupiscendi lac verbi tangit eos qui ad audiendas lectiones sacras inviti et fastidiosi adveniunt, ignari illius sitis et esuriei de qua Dominus ait: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, ideoque tardius ad perfectum salutis crementum pervenientes, quo possint solido verbi cibo refici, id est, arcana cognoscere divina, et maiora facere bona. |
| 4 | Si tamen gustastis quomodo dulcis est Dominus. |
| 5 | Hoc, inquit, pacto dimissa atque emundata cordis vestri malitia et spurcitia spiritalem Christi alimoniam concupiscite, sic divinae dulcedinis quanta sit multitudo sapitis. |
| 6 | Nam qui nihil de superna suavitate gustat animo, non est mirum si hunc terrestribus illecebris sordidare non evitat. |
| 7 | Bene autem Psalmista gustare monet quam dulcis sit Dominus, quia nonnulli sunt qui non id de Domino sentiunt quod dulce interius sapiant, sed quod excussum interius sonet. |
| 8 | Qui et si secreta quaedam intelligendo percipiunt, eorum dulcedinem experiri non possunt. |
| 9 | Et si noverunt quomodo sunt, ignorant, ut dixi, quomodo sapiunt. |
| 10 | Et quo modo in ipso psalmo de quo hunc versiculum assumpsit praemissum est: Accedite ad eum et illuminamini; recte beatus Petrus subdit dicens. |
| 11 | Ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum, a Domino autem electum et honorificatum. |
| 12 | Et hoc de lapide testimonium sumit ex psalmo, ubi scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. |
| 13 | Quod ne quis Iudaico sensu putaret de materiali lapide a Propheta cantatum, qui in aedificatione terrenae cuiuslibet domus contra hominum dispositionem divino iudicio componeretur consulte addit, vivum; ad quem accedentes, inquiens lapidem vivum, ut de Christo dictum significet qui recte lapis appellatus est, qui in carne veniens aedificationi sanctae Ecclesiae qui hanc confirmaret sese inserere dignatus est. |
| 14 | Vivus autem qui dicere potuit: Ego sum via, veritas et vita. |
| 15 | Qui ab hominibus reprobatus est cum diceret: Ego autem constitutus sum rex ab eo, etc. Et honorificatus, quoniam post mortem crucis Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, etc. Et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini in domos spiritales. |
| 16 | Superaedificamini illos dicit, quia sine Domino Iesu Christo, lapide scilicet vivo, nulla spiritalis aedificatio stare potest. |
| 17 | Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter ipsum cuius participatione fideles lapides vivi efficiuntur, qui per infidelitatem lapides mortui fuerant, duri scilicet et insensibiles quibus merito diceretur: Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum. |
| 18 | Sed tanquam lapides vivi ad spiritale aedificium aptantur, qui per discretionem eruditi doctoris amputatis actibus et cogitationibus superfluis velut ictu quadrantur securis, et sicut ordines lapidum in pariete portantur alii ab aliis, ita portantur fideles quique a praecedentibus in Ecclesia iustis; portant ipsi sequentes per doctrinam et tolerantiam usque ad ultimum iustum, qui cum a prioribus portetur quem portare debeat, ipse sequentem non habebit. |
| 19 | Qui autem omne aedificium portat, et ipse a nemine portatur, Dominus est Christus, unde et lapis a Propheta pretiosus vocatur in fundamento fundatus. |
| 20 | Superaedificamini, inquit, in domos spiritales. |
| 21 | Ita fieri illos domos spiritales dicit, cum sit una domus Christi ex angelis et electis hominibus collecta, quo modo cum sit una Ecclesia catholica toto orbe diffusa, saepe pluraliter appellantur ecclesiae propter multifaria scilicet fidelium conventicula variis tribubus populis et linguis discreta. |
| 22 | Unde dicit ipse: Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis. |
| 23 | Nec praetereundum quod quidam codices habent numero singulari superaedificamini domus spiritalis, alii superaedificamini in domum spiritalem, in quo nimirum unitas ipsa totius sanctae Ecclesiae aptius commendatur. |
| 24 | Cum autem iam dixisset Superaedificamini domos spiritales sive domus spiritalis addit: Sacerdotium sanctum, id est, sacerdotium secundum vos ipsi existentes super fundamentum Christi. |
| 25 | Omnem ergo Ecclesiam sacerdotium sanctum appellat, quod sola domus Aaron in lege nomen et officium habuit. |
| 26 | Quia nimirum omnes summi pontificis membra sumus, cuncti oleo laetitiae signamur, universis congruit quod subdit: Offerre spiritales hostias per Iesum Christum. |
| 27 | Spiritales autem hostis opera nostra, eleemosynas et preces dicit, ad distinctionem carnalium in lege victimarum. |
| 28 | Quod autem in conclusione dicit per Iesum Christum ad cuncta quae promiserat pertinet quo per ipsius gratiam et superaedificamur in illo per architectos sapientes, hoc est ministros Novi Testamenti, et domus spiritales efficimur per spiritum eius contra pluvias, ventos, flumina tentationum muniti, et sacerdotio sancto participari, et boni aliquid acceptabile Domino gerere, non nisi per ipsum valemus. |
| 29 | Sicut enim palmes non potest ferre fructum a semetipso nisi manserit in vite, sic nec vos, inquit, nisi in me manseritis. |
| 30 | Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum, pretiosum. |
| 31 | Hoc testimonium de Isaia ponit ad confirmandum hoc quod promiserat ad quem accedentes lapidem vivum, astruens et affirmans Dominum Salvatorem propter firmitatem suam lapidem a prophetis vocari, et quod addit: Et omnis qui credit in eum non confundetur, propter hoc ponit quod dixerat: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini. |
| 32 | Pulchre autem prophetae hic conveniunt, et Apostoli sermo quo dicitur: Accedentes ad lapidem vivum, vel credentes in eo non confundi, illius psalmi versiculo in quo cum dictum esset, Accedite ad eum et illuminamini, continuo subiunctum est: Et vultus vestri non erubescent. |
| 33 | Cui simile est quod Ioannes ait: Et nunc, filioli, manete in eo, ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius. |
| 34 | Vobis igitur honor credentibus. |
| 35 | Ille nimirum honor ut non confundamini ab eo in adventu eius. |
| 36 | Sed sicut ipse ait: Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. |
| 37 | Non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes, ut sicut illum reprobaverunt cum aedificarent actus suos, nolentes eum in fundamento cordis sui ponere, ita et ipsi reprobentur ab eo in adventu eius, nolente illo tunc eos qui se reprobaverunt in aedificationem accipere domus suae quae est in coelis. |
| 38 | Et haec distinctio honoris credentium, non credentium autem reprobationis hucusque pertingit, hinc item de credentibus infert: Hic factus in caput anguli. |
| 39 | Quia videlicet sicut lapis angularis duos parietes coniungit, ita Dominus Iudaeorum plebem et gentium in una sibi fidei societate copulavit. |
| 40 | Ac mox de infidelibus addit: Et lapis offensionis et petra scandali. |
| 41 | Hinc et Paulus: Nos praedicamus, inquit, Christum Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. |
| 42 | His qui offendunt verbo, nec credunt in quo positi sunt. |
| 43 | Offendunt verbo eo ipso quod verbum Dei audire eos contingit; offendunt animo, dum nolunt credere quod audiunt. |
| 44 | Quorum stultitiam exaggerando subiecit, nec credunt in quo et positi. |
| 45 | Sunt qui in hoc positi, id est per naturam homines facti sunt ut credant Deo et eius voluntati obtemperent, Salomone attestante cum ait: Dominum time et mandata eius observa, hoc est omnis homo, id est, in hoc naturaliter factus est omnis homo ut Deum timens eius mandatis obsecundet. |
| 46 | Quidam codices habent, in quo et positi. |
| 47 | Item quod intelligitur iuxta hoc, quod Paulus de Domino loquens ait: In ipso enim et vivimus, et movemur, et sumus. |
| 48 | Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. |
| 49 | Hoc est, laudis testimonium quondam antiquo Domini populo per Moysen datum, quod nunc recte gentibus dat apostolus Petrus, quia videlicet in Christum crediderunt, qui velut lapis angularis in eam quam in se Israel habuerat salutem gentes adunivit, quos genus electum vocat propter fidem, ut distinguat ab eis qui lapidem vivum reprobando facti sunt ipsi reprobi. |
| 50 | Regale autem sacerdotium qui illius corpori sunt uniti qui rex summus et sacerdos est verus, regnum suis tribuens ut rex, et ut pontifex eorum peccata sui sanguinis hostia mundans, Regale sacerdotium eos nominat, et ut regnum sperare perpetuum et hostias immaculatae conversationis Deo semper offerre meminerint. |
| 51 | Gens quoque sancta et populus acquisitionis vocantur iuxta id quod apostolus Paulus prophetiae exponens sententiam dicentis: Iustus autem meus ex fide vivit. |
| 52 | Quod si subtraxerit se non placebit animae meae. |
| 53 | Nos autem, inquit, non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae. |
| 54 | Et in Actibus apostolorum: Vos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Ecclesiam Domini quam acquisivit sanguine suo. |
| 55 | Populus ergo acquisitionis facti sumus in sanguine nostri Redemptoris, quod erat quondam populus Israel, redemptus sanguine agni de Aegypto. |
| 56 | Unde et in sequenti quoque versiculo mystice veteris recordatur historiae, et hac novo Dei populo spiritaliter docet implendum dicens: Ut virtutes annuntietis eius qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum. |
| 57 | Sicut enim hi qui de Aegyptia servitute liberati sunt per Moysen carmen triumphale post transitum maris Rubri, et demersum Pharaonis exercitum Domino cantarunt, ita et nos oportet post perceptum in baptismo remissionem peccatorum dignas beneficiis coelestibus rependere gratias. |
| 58 | Namque Aegyptii non solum quia populum Dei affligebant, verum etiam quia tenebrae vel tribulationes interpretantur apte persequentia nos peccata, sed in baptismate significant deleta. |
| 59 | Liberatio quoque filiorum Israel, et ad promissam olim patriam perductio congruit mysterio nostrae redemptionis per quam ad lucem supernae mansionis illustrante nos ac ducente Christi gratia tendimus; cuius lucem gratiae etiam illa nubes et ignis columna praemonstravit, quae eos in toto itinere illo a tenebris defendit noctium et ad promissas patriae sedes in venerabili calle perduxit. |
| 60 | Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti. |
| 61 | Indicat aperte per hos versiculos, quod his qui de gentibus ad fidem venerant hanc scripsit epistolam; qui quondam alienati a conversatione populi Dei, tunc per gratiam fidei populo sunt eius uniti, et misericordiam quam sperare non noverant adepti. |
| 62 | Assumit autem eos de propheta Oseae qui de vocatione gentium praecinens ait: Vocabo, inquit, non plebem meam, plebem meam, et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. |
| 63 | Et erit in loco ubi dictum est eis: Non plebs mea vos; ibi vocabuntur filii Dei vivi. |
| 64 | Et iuxta Psalmistae sententiam: Omnes gentes plaudent manibus et iubilant in voce exsultationis. |
| 65 | Et item: Omnes gentes, inquit, venient, et adorabunt coram te, et honorificabunt nomen tuum in aeternum, quia magnus est Dominus Deus noster et magnitudinis eius non est finis; qui vivit et regnat in Trinitate et unitate perfecta Deus per omnia saecula saeculorum. |
| 66 | Amen. |